Migne Patrologia Latina Tomus XXIV
AucInc.ApInIs 24 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Appendicula in Isaiam
1145 Unus liber est duodecim Prophetarum: et quod solent facere Medici in aegrotationibus, et vulneratis secundum corpus, hoc Prophetae, quasi spiritales medici, in animae vulneribus, diversisque peccatis facere consuerunt. Duodecim Prophetis quasi aegrotans, qui vitio suo curari noluerit, ad mortem usque describitur; et postea per Christum, qui verus est medicus, sanatus post mortem esse narratur. Quod ergo duodecim Prophetae per partes faciunt, et nihilominus ipsi breviter subindicant, eumdem ordinem continentes, hoc latissime Majores Prophetae facere consueverunt. Ezras autem, qui interpretatur adjutor, et Zorobabel, qui interpretatur iste princeps in Babylone, et Jesus, qui in lingua nostra sonat Salvator, in figura praecesserunt Domini; ut quod caeteri Prophetae medicinalibus suis libris curare non potuerunt, isti curaverint, et reduxerint populum post captivitatem.
(Cap. I.) Visio Isaiae. Propterea visio dicitur, quia Prophetae futura cognoscunt, et spiritualibus oculis Salvatoris intuentur adventum: unde et Videntes apud antiquos vocabantur Prophetae. Filii Amos. Plerique putant, Amos, qui tertius est de duodecim Prophetis, patrem esse Isaiae, sed vehementer errant: diversis quippe apud Hebraeos scribuntur litteris; alius per sade, alius per sin. Quam vidit super Judam, et Jerusalem. Specialiter Isaias ad duas tribus mittitur, Judam, et Benjamin; et Jerusalem: hoc est, ad metropolim duarum tribuum civitatem. In diebus Oziae, Joatham, Achaz, Ezechiae, Regum Juda. Sub istis ergo omnibus, qui regnaverunt in 1146 Juda, prophetia ejus extensa est: etiam in ipso libro reperiemus, quae visio sub quo dicta sit rege. Hoc secundum Historiam; secundum tropologiam autem intelligendum, quodcumque ad Samariam, et ad decem tribus dicitur, hoc dici contra haereses: quodcumque vero contra Jerusalem, hoc dici contra Ecclesiam. Prima intelligentia tropologiae ista est: secunda alia: anima quae erraverit, et de justitia corruens vitiis subjacuerit, dicitur Ephraim, dicitur Samaria; nam dicitur vaccas sibi aureas construxisse, et refertur ad decem tribus. Quicumque adhuc in proposito perseverat, et non in apertam prorupit insaniam, negans esse quod dicitur, et nihilominus vitiis subjacet, corripitur a Propheta quasi Judas, in quo sit vera Dei confessio, et quasi Jerusalem, quod pacem quidem habere videatur, ut ab occultis criminibus se retrahat, ne etiam illi captivitas veniat. Audite coeli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Quoniam in Cantico Deuteronomii scriptum est, eo tempore quo Moyses, quasi nubes Domini, loquebatur: Attende coelum, et loquar, et audiat terra verba ex ore meo: exspectet sicut pluviam sermonem meum, et descendant sicut ros verba mea: et legem Dei sub his testibus dederat, coelo videlicet, et terra; hoc est omnibus creaturis quae coelo includuntur, et terra: ex parte enim totum indicatur (synecdochicĂ´s): quod tenetur in partibus, quia omnia includuntur, ut diximus. Coelum et terram. Quia legem Dei praevaricatus est populus, eosdem rursus testes vocat, sub quibus data lex est; ut quoniam populus audire contempsit, cunctae audiant creaturae. 1147 Audite coeli, et auribus percipe terra. Juxta historiam quod dicit hoc est: Quoniam me genus contempsit humanum, et inter cunctas creaturas et elementa quae feci, hoc tantummodo rebelle genus est, quod repugnat voluntati meae; propterea etiam irrationabiles quae putantur, audiant creaturae, ut magis rationabiles condemnentur. Quia Dominus locutus est, Filios enutrivi et exaltavi: non dixit filios genui, sicut in vulgari habent interpretatione; superfluum enim dixisse filios genui, cum utique omnis filius sit genitus. Ergo in eo quod dixit filios, indicavit jam esse genitos. Nunc augmentum facit, quia omnis qui generat, et nutrit: ergo ego et genui, et nutrivi: et non solum enutrisse contentus fui, ut in morem animalium, et avium suae illos relinquerem passioni, et suo labori dimitterem; sed quos parvulos enutrieram, magnos quoque, et adultos, ut quibus vitam dederam, nunc darem etiam gloriam. Ipsi autem spreverunt me. Pro tantis beneficiis vicissitudo contemptus fuit. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Rationabili homini irrationabilia jumenta, et pecora comparantur, ut cum illa beneficia senserint, et brutorum quoque sensus non ignoret eum, cujus beneficia sentit; solum genus humanum condemnetur quod contempsit Deum. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Bos, qui laborat, qui jugo colla submittit, et multum ex labore suo plus praestat domino, quam ipse a domino accipit, tamen intelligit possessorem suum. Asinus quoque praesepe domini sui intelligit, beneficia, et locum, in quo cibos accipere consuevit, libentius videt. Israel non cognovit: subauditur me: populus meus non intellexit: subauditur, nec possesorem, nec dominum: simulque considerat exempla quantam vim habeant. Bos licet cibos accipiat a domino, et asinus licet praesepe cognoscat, tamen multo plus labore suo praestant dominis, quam ipsi a dominis, accipiant: ego autem cum nulla beneficia hominum habeam, nisi haec tantummodo si salventur ipsi, quos diligo: cum eis tanta praestiterim, et nihil acceperim, pro omnibus beneficiis contemptum solummodo reddiderunt. Quia ergo tanta perpessus sum, et perdidi Filium, quem enutrieram, quem exaltaveram, quod possum solum facere facio: plangam perditum et mortuum quem aegrotantem sanare non potui. Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. 1148 Mutaverunt nomina: vae genti peccatrici, quae quondam gens mea dicta est: populo gravi; peccatis enim gravibus praegravati sunt: semini nequam; non meo semini, secundum quod alibi dictum est, Et in semine tuo benedicentur omnes gentes: filiis sceleratis (Gen. XXVI, 4), nequaquam meis filiis; statim enim ut peccare coeperimus, cum conditione peccati et filiorum nomen amittimus. Dereliquerunt Dominum, quasi sequentem in singulis viis. Singuli sensus sunt: Cum omnia fecerint, cum cuncta scelera perpetraverint, tamen ego non dimisi eos, sed exspectavi, ut aliquando ad me reverterentur: illi autem stantem me, et pandentem manus ad poenitentiam eorum, dereliquerunt: et non eis sufficit, quod dereliquerunt (videte auxesin peccatorum), sed etiam blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum: id est, hoc coeperunt esse, quod ante fuerant, antequam meo nomine censerentur. Super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem? Poena ad hoc infertur a Domino, quasi a vero medico, ut per cauteria, et mordacem pulverem sanitas subsequatur. Ergo quod dicit hoc est: Multa emplastra apposui, diversis medicaminibus curare vos volui, non invenio genus remedii, cum vestra quotidie aegritudo succrescat: non solum, inquit, non sanamini a prioribus vitiis, sed et mea cura revolvente priora peccata, nova apponitis vulnera. Super quo percutiam vos ultra? quasi dubitantis verba sunt: hoc est, in quo vos sanem? quia enim plaga Domini ad hoc percutit, ut emendet; ad hoc castigat, ut sanet: Dicit, super quo percutiam? hoc est quasi, quod vobis imponam emplastrum? addentes praevaricationem: cum quotidie novis peccatis vetera copuletis. Illud autem, quod paulo ante diximus, Prophetas esse medicos spiritales, et quasi totum genus curare morborum, nunc manifestissimo curatur exemplo: videte enim Scriptura quid dicat. Omne caput languidum, et omne cor moerens; a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens. Omne caput languidum, et omne cor moerens. Frequenter admoneo, ut in Prophetis verba singula consideremus; idcirco enim secundum historiam imperitis utilitas non videtur, quia non intelligunt quod dicitur. Omne caput languidum, et omne cor moerens. Si quis aegrotaverit, vel difficillimo morbo corpore oppressus fuerit, habuerit autem animam laetiorem, infirmitas corporis laetitia animi sustentatur. 1149 Rursus si aliquis moerorem habuerit, et dolorem cordis, et diversas tribulationes, robustum autem corpus, imbecillitatem animae sanitas corporis sustentat: cum autem et corpus in aegrotatione est, et anima in dolore, nulla possunt subvenire remedia. Hoc est ergo quod medicamine dicitur, omne caput languidum. Et omne cor moerens: simulque considera, quia principali animae, hoc est cordi, corporis comparaverit principale, id est caput: in capite omnes sensus sunt; caeteris membris truncatis vivere anima potest; truncato capite, vita omnis aufertur: et non dixit, omne caput amputatum; superfluum enim erat, caetera membra describere, et morbos reliquorum artuum, si amputatum dixisset. Languidum ergo dicit, ut et in descriptione membrorum caeterorum habeat locum. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Totus aegrotat Israel; ne unus quidem vir sanctus inveniri potest, quasi in corpore membrum aliquod, quod sanum esset videatur. Si enim esset in toto corpore aliquid, quod sanum esset, ex unius sanitate etiam caetera medelam trahere viderentur. Vulnus, et livor, et plaga tumens: vulnus, peccata recentia, livor antiqua scelera: plaga tumens, incoctum, et vetus delictum, quasi quodam pure parturiens. Non est circumligata nec curata medicamine, neque fota oleo. Non quod haec Deus non fecerit; fecit enim omnia, et 1150 sine causa missi erant Prophetae, si ista non fecissent: sed quia non est sanitas subsecuta, quodammodo videntur non facta esse quae facta sunt. Secundum tropologiam. Audite coeli, et auribus percipe terra: hoc est, et vos, qui sancti videmini, et vos, qui peccatores, pariter audite. Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem me spreverunt. Deus filios homines habere dignatus sum; enutrivi eos, et magnificavi, ut de servis amicos dicerem: ipsi autem spreverunt me; hoc, per peccata sua, et certe cum nullam meam duritiam senserint. Et prudenter dixit spreverunt: nemo spernit, nisi cujus nimia bonitas est: ergo et illius clementiam, et mansuetudinem meam imbecillitatem interpretantes, spreverunt quem timere, et amare debuerant: et proponit exemplum, quod supra diximus, de bove, et asino. Hoc autem totum interpretamur in Scripturis de eis, qui per peccata sua a Domino recesserunt, quod multo deteriores sint brutis animalibus: illa enim non habentia tanta dominorum, et possessorum beneficia, nihilominus a domino non recedunt: et bos enim cum vapulaverit, et asinus, cum a domino fuerit indignatus, non sentit plagas, sed beneficiorum tantummodo recordatur; et cum viderit dominum alludit, et laetitiam mentis quibuscumque potest gestibus indicat: Israel vero, hoc est, anima videns Deum, me cognoscere noluit, etc.