Jump to content

Appendix II

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad poesim posthumam appendix II
saeculo 17

editio: Poemata omnia, Staraviesiae 1892
fons: GoogleBooks


Carmina, quae e codice Sarbievii manu scripto Joannes Krystyniacki anno 1876 primum in lucem ediderat, iterum excusa.



Cum pervenisset B. Andreas ad locum, ubi Crux parata erat, exclamavit et dixit: O bona Crux, diu desiderata, et jam concupiscenti animo praeparata, securus et gaudens venio ad te, et tu exsultans suscipias me discipulum Eius, qui pependit in te.
 
Nunc age stellimicas augusto vertice cristas,
Phoebe, Paratonio longe rutilantior auro,
Exsere, conspicuo dudum venerande curuli.
Quin etiam nitidis orbem radiare sagittis
Perge, polique plagas, patriaque micantia Lunae
Sidera, Cynthiacis iterum subnectere flammis.
Prome coruscantem telis radiantibus arcum,
Stelligerasque faces et amoenae spicula lucis
Ad mea festino propera solatia curru.
Tuque serenatos radiis armata coluros
Et magna dociles geminato sidere flamma
Imple, Luna, polos rutilo circumflua Phoebo.
Cum toties imis mihi suspirata medullis
Crux nituit tandem rubeo renovanda cruore,
Crux, de qua nullos speret Libitina triumphos
Ducere, letifero quamvis jaculetur ab arcu.
0 bona Crux, lauro longe sacratior omni!
Ten’ ego quaesivi toto spatiatus in orbe!
Quam prius ipse sacro rubefecit sanguine Christus.
Saepe tui causa traduxi pervigil horas
Noctis, flammato volvens in pectore curas.
Languida nec poteram solito dare membra sopori
Somnifero quamvis rogitaret lympha susurro,
Aut nemorum blandis agitata cacumina ventis,
Multaque quae silvis resonat frondentibus arbor.
O Crux, Dalmatico longe pretiosior auro,
Quae mihi semper eras imis infixa medullis
Te nunc amplector supremo cordis amore.
Est, cui multa dies pretio mercetur honores,
Est, cui sceptra paret technis furiata tyrannis;
Pro pudor! innocuo vilet sine sanguine palma.
Sed nullum male parta beant vel screpta vel aurum
Aut honor, aut late diffuso copia cornu;
Scilicet aeternis praefert qui terrea gazis,
Has perdit, nec Olympiacas ascendit in auras.
Sic avidos palmae fallit praeposterus error.
Ast ego non gemmis tabulata palatia quaero,
Flumina nolo Tagi rudibus stillantia venis,
Nolo quas ructat dives Pactolus arenas.
Unica palma Crucis Christi me sola beabit,
Solo meos lauri praecinget honore capillos.
Crux mihi delicias tribuet, Crux una triumphos,
Murice quae melius toto super orbe renidet
Utpote Coelituum divinis illita fucis.
Quam proni recolent disperso crine Geloni,
Et bene collecto flaventes crine Sicambri,
Bactraque Cecropidaeque ferusque strepentis Iberi
Accola, quos et Arar, quos et furibundus Araxes
Eridanique tenent lacrimae, quos aurea ditat
Unda freti, quos saxa ruens per confraga Nilus
Obstrepit, et Blemyae et Gades pelagusque, quod ultro
Tenditur, atque orbis foetus meliore metallo,
Quem vulgare nefas, seris quem provida saeclis
Depromet natura sinu. Pars supplice voto
Non frustra tumidos poscet mansuescere tractus,
Semina ne Boreas, ne culmum Sirius urat;
Pars te morborum dominam mortisque potentem,
Pars bella exosum ferali pasta cruore
Orabunt arcere suis a finibus hostem.
Illi rapta ferent superato ex hoste trophaea
Suspendentque tholis; Tiberinum illa inclita Roma
Et septemgemini turrita cacumina montis
Subjicient pedibus galeamque hastamque Quirini
Obscurosque lupae referent lactantis honores.
Hic mihi dulce mori lassumque reponere corpus
Hanc dudum volui multis e millibus urnam.
Cominus ergo tuos, o tortor dive, furores
Exsere, purpureosque meo de corpore rores
Exprime, funesta defigens in trabe membra.
Addito mille neces, crudelia vulnera mille,
Ut fiam toties optata morte beatus.

Andreas expansis manibus ad coelum orabat dicens: Salva me, bona Crux.

O decus mundi, radiate Titan,
Cujus ad primos Hecate recessus
Incipit tristes reserare nubes
   Noctis opacae.
 
Dic sub Aurora posito Trioni,
Dic sub occasu genitis Iberis,
Quique ferventem patiuntur aestum
   Solis ab axe,
 
Dic, ad aeternam properare vitam
De triumphato Crucis hemicyclo
Andream nullo remorante spectro
   Vallis Avernae.
 
Cui salutarem reseravit amnem
Arbor aeterno fluitans corymbo,
Et propinavit liquefacta rubro
   Pocula musto,
 
Sanguinis musto bene temperato,
Quod venenatam rabiem Chimaerae
Frangit, et pondus grave toxicorum
   Trudit ad Orcum.
 
Hoc superfusus calicis liquore
Andreas mundi superavit astus,
Et serenato meruit nitere
   Splendidus ostro.

Salve Crux, quae in Corpore Christi dedicata esy et ex membris ejus tanqnam margaritis ornata.
 
Cedat auratis refluens arenis
Hermus illustri dominatus unda,
Nec refulgenti tumefactus imbre
   Cornua fremat,
 
Dum cruentato satiata rore
Crux pluit gemmas pretiosiores,
Coelicum fundens melioris aevi
   Flumen in omnes.
 
Quo semel poto bene notus orbi
Andreas cordis subito cruenti
Expetit large reserare purum
   Sanguinis amnem.
 
Respuit fluxis renitere baccis,
Cui Crucis gemmae placuere Christi,
Et fatigatam rapuere Patris
   Stemmata mentem.
 
Pulcher hic auri color, hic venustas,
Hic nitor rerum, meliorque coeli
Vultus, hic plenis agitata manant
   Gaudia ripis.
 
Hic ubi septem meliore fato
Romuli colles radiant abunde
Et verecundo famulatur ore
   Nobilis aula.

III.

[recensere]

Tempus est, ut commendetur terrae corpus meum, et me ad te venire jubeas.
 
Quid juvat nigras habitare terras
Asperum leto simulante somnum?
Quid juvat fluxae numerare longa
   Saecula vitae?
 
Ite, mordaces, procul ite, curae!
Ille, qui coelum nebulasque ducit,
Me Crucis lauro penetrante nubes
   Ultro coronat.
 
Et coruscanti radiata coelo
Crux triumphatum mihi donat aevum,
Dum jubet carpi diuturniores
   Stamen in annos.
 
Nunc adest tempus remeante Phoebo,
Quod dat aeternum diadema fronti,
Et facit nostrum sepelire tetra
   Corpus in urna;
 
Quae virescenti superat nitore
Chloridos rores, et inevolutos
Cynnami libros, et odora Medi
   Vulnera trunci.
 
Pampinus picta[1] cui cedit uva,
Cedit effusis cyparissus umbris,
Una cupressos Crucis inter omnes
   Splendicat urna.

Non me permittas, Domine, famulum tuum a te separari.’’
 
Siderum praeses palagique rector,
Patris aeterni generosa proles,
Fac meum corpus Crucis ominato
   Condere busto:
 
Ut queam tecum veniente leto
Laetus immensi peragrare coeli
Regna depictis variata stellis
   Tempus in omne.
 
Ducitur semper nova pompa morti
Densus ad Manes properatur ordo
Agminis moesti, seriesque tristi
   Occidit ortu.
 
Proh dolor! solus remanere nolo,
Nolo funesta residere valle,
Quem juvat dudum Crucis expetitae
   Fata subire.
 
Malo, supremae dominator areis,
Millies tecum licet indecoro
Arboris crudae redimire vincta
   Tempora serto;
 
Quod mihi cunctis melius renidet
Principum sceptris, procul excitati
Nimbus argenti fluat, et frementum
   Turba nitorum.

Accipe me ab hominibus et redde me Magistro meo, ut per te me recipiat, qui per te me redemit.
 
Crux Thyestaeas imitata flammas
Sanguinis Christi rubefacta tabo,
Orbis aeternum decus, et corusci
   Numinis urna.
 
O sacrum mundi jubar! o supernae
Fabra naturae sine luce lucens,
Tot catenatis religata vinclis
   Suscipe corda.
 
Tincta foecundo Domini cruore
Pande, Crux, ulnas famulo Tonantis,
Vena virtutum, generosa pulchri
   Clavis Olympi.
 
Non ferit tanto jaeuli furore
Phoebus ardenti metuendus aestu,
Ut meas angor Crucis inquietat
   Saepe medullas.
 
Angor haud ulla reserandus unda,
Qui velut flammis renovata rodit
Igne furtivo populante nostri
   Viscera cordis,
 
Rumpe praeduras, age, tot catastas
Corporis celsam remorantis aulam,
Sedis Arctoae referas nitentem,
   Crux bona, lucem.

Videns Crucem Andreas exclaniavit dicens: O Crux, quae per totum mundum rutilas, suscipe discipulum Christi, ac per te me recipiat, qui per te moriens me redemit.
 
Hic coloratis varium lapillis
Vinciat zona retinente byssum,
Alter insignes Tyrio lacertos
   Subliget ostro.
 
Tu mihi vasto radiata mundo,
Arbor, arrides super eminentes
Siderum plausus, super et coruscos
   Aetheris ignes.
 
Conferat tecum decus omne terrae
Fama miratrix senioris aevi,
Conferat caesas Sipylo columnas
   Prisca vetustas.
 
Pulchrior tanto tua forma lucet,
Clarior quanto micat orbe pleno,
Cum suas cornu coeunte taedas
   Cynthia jungit.
 
Tu meum condas tumulo repostum
Corpus, in cujus resupinus ulnis
Funeris nuper subiit cruenti
   Fata Magister.
 
Sera nos illo referat senectus,
Unde non ullus remeavit unquam,
Pax ubi Patrum revocata luce
   Laeta perennat.

VII.

[recensere]

O Crux, quae decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti.
 
Qualiter pictis roseatus astris
Igneo currum moderante"freno
Cynthius claros per opaca mundi
   Exserit ignes:
 
Taliter Christi decorata membris
Crux micans late geminum per orbem
Carceris pellit Stygii furentes
   Lumine noctes.
 
Quin renidenti rubicunda vultu
Exserit clarum melius nitorem,
Sole qua fusa Phaeton quadriga
   Devia lustrat.
 
Sol enim coecas rutila revinctus
Fronte cum noctis tenebras repellit,
Non latebrosi valet indicare
   Pectoris umbras.
 
Crux facem flamma meliore spargit,
Dum cavernosi tenebras Averni
Pellit, et coecas animi latebras
   Dissecat ictu.
 
Scilicet Christi renovata Xantho
Cominus tantum retulit decorem,
Ut verecundo radiare possit
   Corda rubore.

VIII.

[recensere]

Hic est, qui pro amore Christi pependit in cruce et pro ge ejus sustinuit passionem.
 
Ante nascetur seges in profundo,
Et fretum pulchris renitebit astris,
Ante discedet glacialis Ursae
   Sidus ab alto:
 
Quam tuas laudes populus tacebit,
Andrea, dulci resonare plectro,
Crux cui sedem dedit inter astra
   Omne per aevum.
 
Finget effuso tibi nomen auro
Hermus argutum saliente lympha,
Te canent septem vaga fabulosi
   Ostia Nili.
 
Nulla te terris rapiet vetustas,
Quem super celsos posuit planetas
Crux triumphali veneranda cingens
   Tempora lauro.
 
Te genu nixae stupuere gentes,
Te, procul notae dominator orae,
Medus et Phoebi propioris Indus
   Praedicat ore.
 
Qui volens Christi Cruce consecrari
Pergis ardentum rabiem leonum
Et Crucis miti tolerare duros
   Corde labores.

In Cruce salus.
 
Cui poli rector residens Olympo
Jus dedit toto super orbe magnum,
Ultro concedens pretiosa mundi
   Regna tenere:
 
Ponat inflatos tumidosque vultus,
Rebus haud credat nimium secundis,
Nec gerat torve laqueata fastu
   Corda superbo.
 
Ut ferus Cyclops metuit parentem
Rupe ferventis remanens in Aetnae,
Ne superfusis violetur undis
   Aethere ab alto:
 
Sic licet multo radiatus auro
Gemmea vestem moderere zona,
Non tamen summo tumefactus ore
   Sidera tangas.
 
Nulla sors longa est, tumor ac voluptas
Invicem cedunt, brevior voluptas
Ima permutat subito supremis
   Ut rota currum.
 
Una Crux veram tribuit salutem,
Nec procellosis agitatur Euris,
Sed Dei firmis bene fixa membris
   Cuncta tuetur.
 

In Cruce vera quies.
 
Quisquis augusta trabeatus aula
Vivis aurato potior metallo,
Huc Thyestaeo quatiens honorem
   Perge curuli.
 
Indico quisquis radias nitore
Et triumphali dominaris arce,
Huc ades ventis et agente nimbos
   Ocior Euro.
 
Ut solet rauco resonans tumultu
Torvus excussis Boreas habenis
Nubium vastos peragrare toto
   Cardine tractus:
 
Ad Crucis plausum parili volatu
Solis ignitas superans quadrigas
Curre, non ulla revocandus Orci
   Arte latrantis.
 
Pax ubi cunctis dominatur horis,
Nec tenebrosos struit aura fluctus,
Sic ut insigni velit aemulari
   Astra quiete.
 
Ergo thesauris nihil allaborans
Pone surgentes super orbe curas,
Si Crucis semper cupis expetita
   Vivere pace.

Vana fuga est. Crux, quam fugis, haeret.
 
Frustra rebelles poscis acinaces
Importuosa tela retundere
   Crucis, recurrentesque frustra
      Continuo refugis procellas.
 
Nam sive juxta pocula laetior
Primus recumbas sedulus artium
   Cultor pudendarum, et decoros
      Ore geras sine sole vultus,
 
Seu bracceatis clarus honoribus
Fastigiati tecta palatii
   Colas et immensos in orbe
      Possideas cumulos honorum,
 
Nos usque dirae belligeros Crucis
Vitabis ictus, quae penetrabili
   Nil fervidae parcens juventae
      Dilaniat misere senectam,
 
Et plus fugacem persequitur virum,
Fugit sequacem, si fugis, occupat
   Ut umbra, venantesque ludit
      Niliaca crocodilus alga.
 
Frustra repugnas difficilem sequi.
Crux te prehendit, non tamen asperos
   Infligit ictus, quin Olympi
      Melliparos referat favores.

XII.

[recensere]

Crux B. Andreae lumen et tegmen erat.
 
Quid fulguratis clara coloribus,
Crux, impotentes prosequeris viros?
   Nil praestat heroum tumorem
      Stellimicis cohibere telis.
 
Huc, o beatis cincta nitoribus,
Attemperati lampada luminis
   Tegmenque non durum procellis
      Sanguineis resera corymbis.
 
Huc nocte pulsa Cynthiacus poli
Non indecoro funde sinu faces,
   Tensoque flammatas ab arcu
      Protinus accumula sagittas,
 
Quibus necari sollicita petit
Praeclara Jonae progenies prece,
   Ultroque funesti cruenta
      In Cruce membra locat sepulchri.
 
Quod ridet orbis quisquilias jocans[2]
Et vanitatum sollicitudines
   Vulgique moerentis tumultus
      Et strepitum popularis aurae:
 
Ridet superbae pignus inertiae
Obliviosis conspicuum super
   Nomen colossis, et notata
      Auriferis monumenta gemmis.

XIII.

[recensere]

In Cruce stat securus Amor.
 
Ut turma follem ludicra suscitat,
Intus coacto quae tumet Aeolo,
   Jam celsa, jam profunda verrit,
      Nec spatio requiescit uno:
 
Sic efferata nota tyrannide
Fortuna ludum ludere contumax
   Et donat et tollit secures
      Inque throno locat inque turba.
 
Pax purpuratis nulla Quiritibus.
Tyrannus orbis, cui fuerat pila,
   Hoc sortis agnovit duellum
      Carnificis nece funeratus.
 
Quem Daedaleum non moveat fretum
Et culpa cerae, quae juvenilibus
   Affixa membris heu! dolendam
      Praestitit aligero ruinam.
 
Securus ergo non nisi permanet
Amor trabali conspicuus Cruce,
   Quamvis opacus fulminantes
      Tartarus ingeminet ruinas.
 
Stat et dolosas seditionibus
Emptas acerbis blanditias fugat,
   Nec orbis expavescit astus
      Nec Stygios trepidat colubros.

XIV.

[recensere]

Armatus Cruce tutus in arma ruam.
 
Horrore quamvis concita fervidi
Tumultuetur regia Nerei,
   Et frendat emotumque fundo
      Vertat hiems inimica pontum;
 
Formidolosos impavidus tamen
Frangam tumultus remigio Crucis,
   Et alta sublimi polorum
      Astra supervolitabo calle.
 
Non me Typhoeus vel trepidantibus
Intentus astris centimanus Gigas
   Tardabit, evulsisque longus
      Porphyrion cohibebit ornis.
 
Non regna Cretae, non Lilybeia
Turrita saxis et scopulis vada
   Enaviganda, palpitantem
      Incutient animo pavorem.
 
Immurmurantes Pleiadum Cruce
Fugabo nubes, et gravium Notis
   Domos procellarum, et nivoso
      Egelidos Aquilone tractus.
 
Crux una diras Aeolidum minas
Et turbulentos diruet obices
   Periculorum, nec sinistris
      Ire dabit mea fata velis.

Crux optima mella propinat.
 
Aetas metalli divitis aurea
Regnata quondam falcigero seni
   Sudare (portentum!) cavatis
      Ilicibus sua mella vidit.
 
At non beatum vidit Hymettii
Stillare mellis nectar ab arbore
   Crucis, nec unquam dulciora
      Obstupuit sine fraude mella.
 
Dulcescit Albis rore fugacium
Vincente mites excubias apum
   Purumque mirantes Hymettum
      Melliparo lavat amne ripas.
 
Crux refluentes Mygdoniae lacus,
Hyblae feraces exsuperat favos,
   Quae sola mellicos propinat
      Siderea regione nimbos.
 
Crux haec Tonantis tincta liquoribus
Obliviosi pocula Gnosii
   Exstinguit importatque terrae
      Mella Syris potiora botris.
 
Inusitatis una Cydoniis
Crux Angelorum nobile depluit
   Malagma, dudum concupitis
      Delicias opibus maritans.

XVI.

[recensere]

Nil didicit melius monstra domare Cruce.
 
Formidolosa monstra proterviae
Stravisse quondam magnanimus jugo
   Narratur Alcides et Orci
      Sulphureas reserasse ripas.
 
Qui bellicoso colla frementium
Dirasque ferro contudit anguium
   Cristas, et immanes hiatus
      Terribili tremefecit ictu.
 
Crucis trophaeum quam generosius
Celsa polorum fulget in orbita!
   Quod dulce fallendi venenum
      Vipereis adimit colubris:
 
Dum sempiterno carcere Cerberum
Et multiformem supplicio luem
   Immergit, affinesque Culpae
      Tartareis religat cavernis.
 
Quid fracta septem monstra Trionibus
Miratur orbis? quid furialium
   Olim Gigantum, fastuosis
      Bella stupet tremefacta telis?
 
En subjugatis colla rebellium
Flectit Draconum Crux domitoribus,
   Nec non catenato refringit
      Terrificas Acheronte ripas.

XVII.

[recensere]

Praecinctus Cruce tutus ubique ferar.
 
Crucis corusca cinctus adorea,
Securus ibo per juga rupibus
   Decisa, quas Getula caelebs
      Deucalio super arva jecit.
 
Visam trisulcis Acroceraunia
Dejecta flammis, et Rhodopeias
   Solus cavernas, et nivosi
      Caeruleas Aquilonis arces,
 
Seu quas retortus conspicit Aufidus,
Et mane nato Phosphorus insulas
   Aspergit aut inhospitales
      Carpathii Libyaeve Syrtes.
 
Dolo triformem Bellerophon eques
Evasit Hydram, me per inhospitas
   Crux una portabit procellas
      Incolumi facilique passu:
 
Ut aestuosum nil trepidans iter
Montesque possim non homini datis
   Tranare pennis, et superbas
      Pone supervolitare turres:
 
Cui bellicosus Thermodoontii
Regnator Hebri, cui sua Spartacus
   Calcanda subdit colla, et asper
      Argolicis Achelous hastis.

XVIII.

[recensere]

Virtus in Cruce probatur.
 
Ut excitato non bene lucidum
Spectatur aurum Mulciberis foco,
   Fulvumque non raro doloso
      Subjicitur cineri metallum:
 
Sic luctuosae flammigero Crucis
Rogo probatur culmine Olympico
   Delapsa virtus taeniatis
      Candidius radians tiaris:
 
Virtus supremi delicium poli
Intaminatis pulchra nitoribus,
   Quae solis aurati decoros
      Luce fugat rutilante currus,
 
Cui nec furentis bellua Tartari,
Nec sulphurati janitor ostii
   Injurioso ter latratu
      In Cruce quadrifida nocebit;
 
Et cedet atrox mortis acerbitas
Inordinatis hispida cenchribus
   Ardente perpetim favilla
      Taenariis cineranda lustris.
 
Virtus ferocem nil metuens luem,
Christi cruentis tuta decoribus,
   Coeli penetrat restitutas
      Auspicio meliore sedes.

XIX.

[recensere]

Crux meum stemma.
 
Frustra vetustas cantat origines,
Qui laureatis gaudet honoribus
   Patrumque ceris aeviternum
      Stemmatibus meditatur aevum.
 
Frustra tumentes non sine plausibus
Exercet auras, quem super incliti
   Jactant in argento triumphi
      Laurigera celebrante dextra.
 
Me nec refuso divitiae sinu,
Nec destinati copia muricis
   Ad se retorquet, nec decoro
      Nobilitas comitata gressu:
 
Cui stemma Christi stelligerae Crucis
Vel sole claro clarius eminet,
   Aeternitatisque irretorto
      Haurit opes sine fraude vultu:
 
Quod regiarum stemmata frontium
Calcat supremo nominis essedo
   Fasces triumphorumque palmas
      Et rutili diadema serti.
 
Crux una regum vertice pulchrior
Laboriosam culmine gloriam
   Pulsat, nec imbelles coruscis
      Collocat in soliis clientes.

Crux certa ducit ad astra via.
 
Quicunque gressu coelica scandere
Sublimiorum regna Quiritium
   Gestis renascentisque Lunae
      Chrysofluas numerare curas,
 
Inscende velox remigium Crucis,
Ut sempiternae flumine gloriae
   Puroque possis gaudiorum
      Perpetuo fluitare fonte:
 
Quem delicato Coeligenum Sator
Divinitatis nectare diluit,
   Vinoque demulsit cruoris
      Astrigeri moderator orbis.
 
Fastigiosae praesidio Crucis
Immurmurantum culmina nubium
   Et flante protrusos susurro
      Incolumis superabis Euros.
 
Crux te labantem proteget unica
Mortalitatis stamine diruto,
   Festosque membrorum lacertos
      Empyreo religabit ostro.
 
Tam laeta quis non currat in omina?
Quis non reposcat de Cruce vivere,
   Quae sola Divorum phalangas
      Innumeras numeravit astris.
 
Spectavi solam, semper in orbe Crucem.
 
Lex cruce Romanos exemit Romula cives,
      In cruce Romuleus ne pateretur honos.
Romanus nemo est, nemo, mihi credite, liber,
      Qui sua dat mundi colla premenda jugo.
Quisque suae patitur miseranda pericula vitae,
      Maxima vipereo gaudia felle madent.
Innumeras parat ipsa cruces nutritque voluptas:
      Deque cruce innumeras crux parit una cruces.
Marmora Sisyphiis haerent minus arcta lacertis,
      Membra Ixioniae sunt minus apta rotae;
Et vicina minus Tityo sunt rostra renato,
      Paestanisque minus spina marita rosis:
Quam sua crux orbem penitus connexa fatigat.
      O amor! haerentes quid fugis orbe cruces?
Ante tenebrosam stultus vitaverit umbram,
      Quam tu vitabis spicula dira crucis.
Tolle tibi mundum, penna pete remige coelum,
      Crux simul aetherium sollicitabit iter.
Fulgidus Assyrio conviva recumbis in ostro,
      Arbitra crux coenae prima futura tuae.
Corpora das somno, crux somni nescia tecum
      In pluma ponet nobiliore caput.
Nempe Theonino nunc livor pectora morsu,
      Ira Lycambaeo nunc edit ore jecur,
Et nunc insomnes rodunt praecordia curae
      Nunc cor ferrato pectinat ungue dolor.
Jam morbus rapidis depascitur ilia flammis,
      Jam piger eifuto serpit in ossa gelu.
Omnia quid memorem? Fabium lassare loquacem
      Vastaque clamosi Stentoris ora valent.
Quidquid in orbe manet, quod Titan excoquit auro,
      Quod vomit et Thetys, nil nitet absque cruce.
Sceptra, magistratus, fasces, erucis omnia plena,
      Auro plena Midae scrinia plena crucis.
Huic infaustus Hymen, huic proles degener est crux,
      Spes adeo sibi crux, crux Amor ipse sibi.
Agricolae mentita seges, trabs naufraga nautae,
      Vulnera militibus, prodita signa duci,
Regibus est regnum sua crux, locupletibus aurum,
      Dum locuples arcae, rex timet usque throno.
Nec dubites, regum cur ardua vertice stet crux,
      Cur gerat inscriptas fronte moneta cruces.
Maxima regna crucis, toti crux imperat orbi.
      Vis vitare crucem, tolle repente crucem.
 
In Cruce omnia vinces.
 
Si quem Cypridos ustulant calores,
Aut jactis agitat Cupido taedis,
Funestis loquor improbisque flammis:
Huc ad purpureos recurrat imbres,
Imbres Arboris humido fluentes
Luxu, dum croceo madet Cruore,
Et rubro fluit amne Crux Tonantis,
Qualem nulla dedit Cilissa fusis
Nubes imbribus optimis liquorem,
Nec Romae (licet insolens Latinis
Rursum sparsio fiat in theatris)
Talis per cuneos patrumve suevit
Ullus per mortium[3] meare rivus,
Qualis de Cruce manat aeviternum
Rivus sidereo fluens corymbo.
O lympham nimis, o nimis beatam!
Nimbus perpetua saluber undae,
O qualis (Deus!) ille nimbus undae,
Quam morbis bonus et saluber aegris,
Quam sanis pretiosus, incolisque
Felix omnibus accolisque nimbus!
Illum prae Cyrio placere succo,
Illum prae Solymo probari olivo,
Novit, qui rigidum peremit aestum,
Et qui fugit Erinnyos[4] furorem,
Novit, qui Stygias fugavit umbras
Conscenditque poli plagas superni.





Notae

[recensere]
  1. ↑ Vocem hanc, quae in codice manuscripto legi non potest, proprio Marte substituimus.
  2. ↑ Pro vocabulo laetus primae editionis, quoniam metro non quadrat, illud jocan s supposuimus.
  3. ↑ Vox mortium cum neque ad metrum quadret, neque hoc loco ullum sensum habeat, certe e codice manu scripto in primam editionem perperam irrepsit; quare rectius in podium vel in aliam similem vocem immutanda est.
  4. ↑ Vocem hanc, quae in codice manu scripto deleta est, proprio Marte supposuimus.