Argonautica (Valerius Flaccus)/V

E Wikisource
< Argonautica (Valerius Flaccus)
Jump to navigation Jump to search

(106) v. 1

(107)
Altera lux haud laeta viris emersit Olympo: 1
Argolicus morbis fatisque rapacibus Idmon
labitur extremi sibi tum non inscius aevi.
at memor Aesonides nimium iam vera locuti
Phincos hinc alios rapto* pavet Idmone luctus. 5
tunc* comiti pia iusta tulit caelataque multa
arte Dolionii donat velamina regis,
hospes humum sedemque Lycus. flens arma revellit
Idmonis e celsa Mopsus rate; robora caedunt
pars silvis portantque arae, pars auguris alba 10
fronde caput* vittisque ligant, positumque feretro
congemuere; dies simul et suns admonet omnes.
Ecce inter lacrimas interque extrema virorum
munera, quem cursus penes imperiumque carinae,*
Tiphyn agit violenta lues, cunctique pavore 15
attoniti fundunt maestas ad sidera* voces:
'arquipotens adverte, precor, nunc denique Apollo;
hoc, pater, hoc nobis refove caput, ulla laboris
si nostri te cura movet, qui cardine summo
vertitur atque omnis manibus nunc pendet ab unis. ' 20
dicta dabant ventis nec debita fata movebant.
(108)
qualem praecipiti gravidum iam sorte parentem
natorum flet parva manus trepidique precantur,
duret ut invalidis et adhuc genitoris egenis,
haut aliter socii supremo in tempore* Tiphyn 25
ante alios superesse volunt. mors frigida contra
urget, et ille recens oculis intervolat Idmon.
exanimum frustra Minyae clamore morantur
avellique negant; vix membra rigentia tandem
imposuere rogo lacrimasque et munera flammis 30
vana ferunt; crescit donis feralis acervus.
ut vero amplexus fessi rupere supremos
et rapidae sonuere faces, tunc ipsa cremari
visa ratis medioque viros deponere ponto.
non tulit Aesonides* geminis flagrantia cernens 35
corpora cara rogis, sed pectore ductor ab imo
talia voce* gemit: 'quid tantum infensa repente
numina? quas nostri poenas meruere labores?
bina (nefas) tuto* pariter mihi funera surgunt
litore. magna adeo comitum numerosaque pubes? 40
aut socios rapit atra dies aut ipse relinquo*
sontibus impulsus Furiis. ubi Tiphys? * ubi Idmon
fata canens? ubi monstriferae par ille novercae?
te sine, Thespiade, nos ulla movebimus ultra
aequora? nec summa speculantem puppe videbo 45
Pleiadumque globos et agentes noctibus Arctos?
cui Minyas caramque ratem, cui* sidera tradis?
carpere securas quis iam iubet Aesona noctes?
hoc labor, hoc dulci totiens fraudata sopore
lumina et admotis nimium mens anxia Colchis*
profuit? 50heu quantum Phasis, quantum Aea* recessit.
(109)
nunc quoque, si tenui superant* in imagine curae,
adsis umbra, precor, venturi praescia* caeli
rectoremque tuae moneas ratis. ' haec ubi fatus,
sola virum flammis vidit labentibus* ossa. 55
'quod tamen externis* unum solamen in oris
restat' ait, 'caras humus haec non dividat umbras
ossaque nec tumulo nec separe* contegat urna,
sed simul, ut iunctis venistis in aequora fatis. '
haud mora: reliquias socii defletaque miscent 60
nomina; tum vivo frondens e* caespite tellus
aggeritur, cineremque Lyco conmmendat Iason.


(109) v. 63


Maesti omnes dubiique, ratem fidissima cuius
dextra regat. simul Ancaeus sollersque petebat
Nauplius. Erginum fato vocat ipsa monenti 65
quercus, et ad tonsas victi rediere magistri.
ac velut ille gregis* cessit cui regia taurus
fertur ovans, omnis honos, hunc* omnis in unum
transit amor: primo laetus sic* tempore rector
ingreditur cursus; etenim dat candida certam 70
nox Helicen. iam prora* fretum commoverat et iam
puppe sedens dimiserat* ancora terras.
Inde premente noto tristes Acherusidos oras
praeterit et festa vulgatum nocte Lyaei
Callichoron;* nec vana fides: his Bacchus in undis 75
abluit eoo rorantes sanguine thyrsos.
ilium post acies rubrique novissima claustra
aequoris* hic resides thiasos, hic aera moventem (110)
udaque pampinea nectentem cornua vitta
nunc etiam meministis, aquae, Boeotia* qualem 80
Thyias et infelix cuperet vidisse Cithaeron.
Fama per extremos quin iam volat improba manes
interea et magnis natorum laudibus implet*
addita iamque* fretis repetens freta iamque patentes
Cyaneas. ardent avidos attollere vultus, 85
quos pietas vel tangit adhuc quos aemula virtus.
fata immota manent; unum, qui litore* in illo
conditus, ad carae mittunt spectacula turbae.
it Sthenelus. * qualem Mavortia vidit Amazon
cumque suis comitem Alcides ut condidit armis, 90
talis ab aequorei consurgens aggere busti
emicuit; fulsere undae, sol magnus ut orbem
tolleret aut nubem quateret* polus. atque ea vixdum
visa viris atra nox protinus abstulit* umbra.
ille dolens altum repetit chaos. omina* Mopsus 95
dum stupet, in prima tumulum procul aspicit acta,
obnubensque caput cineri dat vina vocato.
carmina quin etiam visos placantia manes
Odrysius dux* rite movet mixtoque sonantem
percutit ore* lyram nomenque relinquit harenis. 100
Altius hinc* ventos recipit ratis, ac fugit omne
Crobiali* latus et fatis tibi, Tiphy, negatum
Parthenium, ante alios Triviae qui creditur amnis (111)
fidus et Inopi* materna gratior unda.
mox etiam Cromnae* iuga pallentemque Cytoron 105
teque cita penitus condunt, Erythia, carina.
iamque reducebat noctem polus: alta* Carambis
raditur et magnae pelago tremit umbra Sinopes.
Assyrios complexa sinus stat opima Sinope,
nympha prius blandosque Iovis quae luserat ignes 110
caelicolis immota procis: deceptus amatae
fraude deae nec solus Halys* nec solus Apollo.


(111) v. 113


Addidit hic casu comites Fortuna benigno
Autolycum* Phlogiumque et Deileonta, secutos
Herculis arma viros; vagus hos ibi fixerat error. 115
ut Graiam videre manum puppemque Pelasgum,*
prima ruunt celeres ad litora seque precantur
accipiant socios. nova dux accedere gaudet
nomina desertos et iam sibi currere remos.
transit Halys* longisque fluens anfractibus Iris 120
saevaque Thermodon* medio sale murmura volvens,
Gradivo sacer et spoliis ditissimus amnis,
donat equos, donat votas cui virgo secures,
cum redit ingenti per Caspia claustra triumpho
Massageten* Medumque trahens. est vera propago 125
sanguinis, est ollis genitor deus. hinc magis alta
Haemonidae petere et monitus non temnere Phinci.
ipse autem comitum conversus ad ora novorum
'vos mihi nunc pugnas' ait 'et victricia' ductor
'Herculis arma mei vestrasque in litore Martis 130
interea memorate manus. ' sic fatus et aegro (112)
corde silens audit cursus* bellique labores
virginei, exciderit frenis quae prima remissis,
semianimem patrius quam sanguine vexerit amnis*
quae pelta latus atque umeros* nudata pharetris 135
fugerit Herculeae mox vulnere prensa sagittae,
utque securigeras stimulaverit Ira catervas
fleturusque pater, quantus duce terror in ipsa,
qui furor, insignis quo balteus arserit auro.
Nocte sub extrema clausis telluris ab antris 140
pervigil auditur Chalybum labor: arma fatigant
ruricolae, Gradive, tui; sonat* illa creatrix
prima manus belli terras crudelis in omnes.
nam prius ignoti quam dura cubilia ferri
eruerent ensesque darent, Odia aegra sine armis 145
errabant Iraeque inopes et segnis Erinys.
inde Genetaei rupem Iovis, hinc* Tibarenum
dant virides post terga lacus, ubi deside mitra
feta ligat partuque virum fovet ipsa soluto.
vos quoque non notae mirati vela carinae 150
Mossynoeci, et vos* stabulis Macrones ab altis
Byzeresque* vagi Philyraeque a nomine dicta
litora, quae cornu pepulit Saturnus equino.
Ultimus inde sinus saevumque cubile Promethei
cernitur, in gelidas consurgens Caucasus arctos. 155
ille etiam Alciden Titania* fata morantem
attulerat tum forte dies; iamque aspera nisu
undique convellens veteris cum strage pruinae
vincula prensa manu saxis abduxerat imis (113)
arduus et laevo gravior pede; consonat ingens 160
Caucasus, et summo pariter cum monte secutae
incubuere trabes, abductaque flumina ponto.
fit fragor, aetherias ceu Iuppiter arduus arces
impulerit imas manus aut Neptunia terras.
horruit immensum Ponti latus, horruit omnis 165
Armeniae praetentus Hiber, penitusque recusso
aequore Cyaneas Minyae timuere relictas.
tum gemitu propiore chalybs densusque revulsis*
rupibus audiri montis labor et grave Titan
vociferans, fixos scopulis dum vellitur artus. 170
contra autem ignari (quis enim nunc* credat in illis
montibus Alciden dimissave vota retemptet? )
pergere iter socii; tantum mirantur ab alto
litora discussa sterni nive ruptaque saxa
et simul ingentem moribundae desuper umbram 175
alitis atque atris rorantes imbribus* auras.


(113) v. 177


Sol propius flammabat aquas, extremaque fessis
coeperat optatos iam lux ostendere Colchos,
magnus ubi adversum spumanti Phasis in aequor
ore ruit. cuncti pariter loca debita noscunt 180
signaque commemorant emensasque* ordine gentes
dantque ratem fluvio. simul aethere plena corusco
Pallas et alipedum Iuno iuga sistit equorum.
Ac dum* prima gravi ductor subit ostia pulsu,
populeos flexus tumulumque virentia supra 185
flumina cognati medio videt aggere Phrixi,
quem comes infelix Pario* de marmore iuxta
stat soror, hinc saevae formidine maesta novercae,
inde maris, pecudique timens imponere palmas.
sistere tum socios iubet atque hinc prima ligari 190
vincula, ceu Pagasas patriumque intraverit amnem.
ipse gravi patera sacri libamina Bacchi (114)
rite ferens umbram vocat et sic fatur ad aras:
'per genus atque pares tecum mihi, Phrixe,* labores
tu, precor, orsa* regas meque his tuteris in oris 195
tot freta, tot durae properantia sidera brumae*
passum. * Phrixe, fave et patrias reminiscere terras.
tu quoque nunc, tumulo nequiquam condita inani,
adnue diva maris numeroque accede tuorum.
quando egomet rursus per te vehar? * aurea quando 200
Seston et infaustos adgnoscent vellera fluctus
vos etiam silvae, vos Colchidos hospitis orae,
pandite, dives ubi pellis micet* arbore sacra.
tunc tibi, fecundi proles Iovis, orte nivali
Arcados axe deae, fluvio modo, Phasi, quieto 205
Palladiam patiare rate, nec dona nec arae
defuerint tellure mea; reverenda* fluentis
effigies te, Phasi, manet, quam magnus Enipeus
et pater aurato quantus iacet Inachus antro. '
dixerat,* atque illi dextra sine versa magistri 210
protinus in proram rediit ratis omine certo
fluminis os pontumque tuens. 'promittis ut ecce
utque vocas, revehemur' ait. sic deinde precatus
arma iubet celsa socios depromere puppe.
dona dehinc Bacchi casusque ut* firmet in omnes 215
rapta Ceres, viridesque premunt longo ordine ripas.
Incipe nunc cantus alios, dea, visaque vobis
Thessalici da bella ducis. non mens mihi, non haec
ora satis. ventum ad furias infandaque natae
foedera et horrenda trepidam sub virgine* puppem: 220(115)
impia monstriferis* surgunt iam proelia campis.
ante dolos, ante infidi tamen exsequar astus*
Soligenae falli meriti meritique relinqui,
inde canens: Scythica senior iam Solis in urbe
fata laborati Phrixus compleverat aevi. 225
illius extremo sub funere mira repente
flamma poli magnoque aries apparuit astro
aequora cuncta movens. at vellera Martis in umbra
ipse sui Phrixus monumentum insigne pericli
liquerat ardenti quercum complexa metallo. 230
quondam etiam tacitae visus per tempora noctis
effigie vasta, socerumque exterruit ingens
prodita vox: 'o* qui patria tellure fugatum
quaerentemque domos his me considere passus
sedibus, oblata generum mox prole petisti, 235
tunc* tibi regnorum labes luctusque supersunt,
rapta soporato fuerint cum vellera* luco.
praeterea infernae quae nunc sacrata* Dianae
fert castos Medea choros quemcumque* procorum
pacta petat maneat regnis neu* virgo paternis. ' 240
dixit et admota pariter fatalia visus
tradere terga manu: tum falso fusus ab auro
currere per summi fulgor laquearia tecti.
membra toris rapit ille tremens patriumque precatur
numen et eoo surgentes litore currus:*
'haec 245tibi fatorum, genitor, tutela meorum,
omnituens: tua nunc terris, tua lumina* toto
sparge mari; seu nostra dolos molitur opertos
sive externa manus, primus mihi nuntius esto.
tu quoque, sacrata rutilant cui vellera quercu, 250
excubias, Gradive, tene; praesentia luco (116)
arma tubaeque sonent, vox et tua noctibus exstet. '
vix ea, Caucaseis cum lapsus montibus anguis,*
haud sine mente dei, spiris* nemus omne refusis
implicuit Graiumque* procul respexit ad orbem. 255
ergo omnes* prohibere minas praedictaque Phrixi
invigilat,* plena necdum Medea iuventa
adnuitur thalamis Albani virgo tyranni.

116) v. 259


Interea auguriis monstrisque minacibus urbem
territat* ante monens semper deus et data seri 260
signa mali; reddi iubet exitiale sacerdos
vellus et Haemoniis infaustum* mittere terris.
contra Sole satus Phrixi praecepta volutans*
aegro corde negat, nec vulgi cura tyranno,
dum sua sit modo tuta* salus. tunc ordine regi 265
proximus et frater materno sanguine Perses
increpitare virum; sequitur duce turba reperto.
ille furens ira solio se proripit alto
praecipitatque patres ipsumque ut* talibus ausis
spem sibi iam rerum vulgi levitate serentem*
ense 270petit. rapit inde fugam crudelia Perses
signa gerens omnemque quatit rumoribus arcton.
iamque aderat magnis regum* cum milibus urbi,
primaque in adversos frustratus proelia muros
constiterat. datus et sociis utrimque cremandis 275
ille dies alterque dies, cum Marte remisso
debitus Aeaeis* dux Thessalus adpulit oris.
Nox hominum genus et duros miserata* labores
rettulerat fessis optata silentia terris.
(117)
at Iuno et summi virgo Iovis intima secum 280
consilia et varias* sociabant pectore curas.
virgo prior 'magna pariter quos mole petamus,
cernis' ait 'Colchos habeant quae proelia, quique
nunc status. hinc Perses, illinc non viribus aequis
apparat Aeetes aciem. quibus addimur armis? ' 285
cui Iuno 'dimitte metus, ne proelia forte*
hinc tibi grata negem: manet aegida* sudor
et nostros iam sudor equos. stat pectore fixum
Aeetae* sociare manus. scio perfida regis
corda quidem; nullos Minyis exsolvet honores. 290
verum alios tunc ipsa dolos, alia orsa movebo. '
'sint, precor, haec; tua namque mihi comitanda potestas'
Pallas ait, 'liceat Grais ut reddere terris
Aesonium caput et puppem, quam struximus ipsae,
iactatam tandem nostro componere caelo. ' 295


Talia tunc hominum superi pro laude movebant.
tristior at numquam tantove paventibus ulla
nox Minyis egesta metu; nil quippe reperto
Phaside, nil domitis actum Symplegados undis,
cunctaque adhuc, magni veniant dum regis ad urbem, 300
ambigua* et dubia rerum pendentia summa.
praecipue Aesoniden varios incerta per aestus*
mens rapit undantem curis ac multa moventem. *
qualiter ex alta cum Iuppiter arce coruscat,
Pliadas ille movens mixtumque sonoribus imbrem 305
horriferamve nivem, canis ubi tollitur omnis
campus aquis, aut sanguinei* magna ostia belli
aut alios* duris fatorum gentibus ortus:
sic tum diversis hinc atque hinc motibus* anceps (118)
pectora dux crebro gemitu quatit, optat et almum*
iam 310iubar et certi tandem discriminis horas.
tunc defixa solo coetuque intenta silenti
versus ad ora virum 'quod primum ingentibus ausis
optavistis' ait 'veterumque quod horruit aetas,
adsumus en tantumque fretis enavimus orbem. 315
nec pelagi nos mille viae nec fama fefellit
Soligenam Aeeten media regnare sub arcto.
ergo ubi lux altum sparget* mare, tecta petenda
urbis et ignoti mens experienda tyranni.
adnuet ipse, reor, neque inexorabile* certe 320
quod petimus. sin vero preces et dicta superbus
respuerit,* iam nunc animos firmate repulsae,
quaque via patriis referamus vellera terris,
stet potius: rebus semper pudor absit in artis. '*
dixerat et Scythicam qui se comitentur ad urbem 325
sorte petit, numeroque novem ducuntur ab omni.
inde viam qua Circaei plaga proxima campi
corripiunt regemque petunt iam luce reducta.


(118) v. 329


Forte deum variis per noctem territa monstris
senserat ut pulsas tandem Medea tenebras, 330
rapta toris primi iubar ad placabile Phoebi
ibat et horrendas lustrantia* flumina noctes.
namque soporatos tacitis in sedibus artus
dum premit alta quies nullaeque in virgine curae,
visa pavens castis Hecates excedere lucis; 335
dumque pii petit ora patris, stetit arduus inter
pontus, et ingenti circum stupefacta profundo,
fratre tamen conante sequi. * mox stare paventes
viderat intenta pueros nece seque trementum (119)
spargere caede manus et lumina rumpere fletu. 340
his turbata minis fluvios ripamque petebat
phasidis aequali Scythidum* comitante caterva.
florea per verni qualis iuga duxit Hymetti
aut Sicula sub rupe choros hinc gressibus haerens
Pallados hinc carae Proserpina iuncta Dianae, 345
altior ac nulla comitum certante, prius quam
palluit et viso pulsus decor omnis Averno:
talis et in vittis geminae cum lumine taedae
Colchis erat nondum miseros exosa parentes.
ut procul extremi gelidis a fluminis undis 350
prima viros tacito vidit procedere passu,
substitit ac maesto nutricem adfata timore est:
'quae manus haec, certo ceu me petat agmine, mater,
advenit* haud armis, haud umquam cognita cultu?
quaere fugam, precor, et tutos circumspice saltss' 355
audit virginei custos grandaeva pudoris
Henioche,* cultus primi cui creditus aevi;
tum trepidam dictis firmans hortatur alumnam:
'non tibi ab hoste minae nec vis' ait 'ulla propinquat
nec* metus; externo iam flanimea murice cerno 360
tegmina, iam vittas frondemque inbellis olivae.
Graius adest, Graio sic cuncta simillima Phrixo. '


Sic ait. at Iuno, pulchrum longissima quando
robur cura ducis magnique edere* labores,
mole nova et roseae perfudit luce iuventae. 365
iam Talaum iamque Ampyciden astroque comantes
Tyndaridas ipse egregio supereminet ore:
non secus autumno quam cum magis asperat ignes
Sirius et saevo cum nox accenditur auro
luciferas crinita faces, hebet* Areas et ingens 370
Iuppiter; ast ilium tanto non gliscere caelo (120)
vellet ager, vellent calidis iam fontibus* amnes.
regina, attonito quamquam pavor ore* silentem
exanimet, mirata tamen paulumque reductis
passibus in solo* stupuit duce. nec minus inter 375
ille tot ignoti socias gregis haeret in una
defixus sentitque ducem dominamque catervae.
'si dea, si magni decus huc ades'* inquit 'Olympi,
has ego credo faces, haec virginis ora* Dianae,
teque renodatam pharetris ac pace fruentem*
ad 380sua Caucaseae producunt flumina Nymphae.
si domus in terris atque hinc tibi gentis origo,
felix prole parens, olimque beatior ille,
qui tulerit longis et te* sibi iunxerit annis.
sed fer opem, regina, viris. nos* hospita pubes 385
advehimur, Graium proceres tua* tecta petentes.
duc, precor, ad vestri quicumque est ora tyranni
ac tu* prima doce fandi tempusque modumque;
nam mihi sollicito deus ignaroque locorum
te dedit; in te animos atque omnia nostra* repono. ' 390


(120) v. 391


Dixit et opperiens trepidam stetit. illa parumper
virgineo cunctata metu sic orsa vicissim:*
'quem petis Aeeten, genitor meus, ipsaque iuxta
moenia, si vivos* possis discernere calles:
hac* adeo duce ferte gradus; ingentia namque 395
castra alios aditus atque impius obsidet hostis. '
dixerat haec patriumque* viam detorquet ad amnem,
sacraque terrificae supplex movet inrita Nocti.
Ille autem inceptum famula duce protinus urget (121)
aere saeptus iter, patitur nec regia cerni 400
Iuno virum, prior Aeetae ne nuntius adsit.
iamque inerat populo mediaeque incognitus urbi,
cum comes orsa loqui. 'Phoebi genitoris ad aras
ventum' ait. 'huc adytis iam se de more paternis
rex feret; hic proceres audit populosque precantes 405
adloquiis facilis: praesens pater admonet aequi. '*


Dixerat. * ast illi propere monstrata capessunt
limina. * non aliter, quam si radiantis adirent
ora dei verasque aeterni luminis arces:
tale iubar per* tecta micat. stat ferreus Atlans 410
Oceano, genibusque tumens infringitur* unda;
at medii per terga senis rapit ipse nitentes
altus equos curvoque diem subtexit Olympo;
pone rota breviore soror densaeque sequuntur
Pliades et madidis rorantes crinibus ignes. 415
nec minus hinc* varia dux laetus imagine templi
ad geminas* fert ora fores cunabula gentis
Colchidos hic ortusque tuens: ut prima Sesostris
intulerit rex bella Getis, ut clade suorum
territus hos Thebas patriumque reducat ad amnem, 420
Phasidis hos imponat agris Colchosque vocari
imperet: Arsinoen illi tepidaeque* requirunt
otia* laeta Phari pinguemque sine imbribus annum
et iam Sarmaticis permutant carbasa bracis. *
barbarus in patriis sectatur montibus Aean 425
Phasis amore furens: pavidas iacit illa* pharetras
virgineo turbata metu discursibus et iam
deficit, ac volucri victam deus alligat unda.
flebant populeae iuvenem Phaethonta sorores, (122)
ater et Eridani trepidum globus ibat in amnem; 430
at iuga vix Tethys sparsumque recolligit axem
et formidantem patrios Pyroenta dolores.
aurea quin etiam praesaga Mulciber arte
vellera venturosque olim caelarat* Achivos:
texitur Argoa pinus Pagasaea securi, 435
iamque eadem remos, eadem dea flectit habenas;
ipsa* subit nudaque vocat dux agmina dextra.
exoritur notus et toto* ratis una profundo
cernitur; Odrysio gaudebant carmine phocae.
apparent trepidi per* Phasidis ostia Colchi 440
clamantemque procul linquens regina parentem.
urbs erat hinc contra gemino circumflua ponto,
ludus ubi et cantus* taedaeque in nocte iugales
regalique toro laetus gener: ille priorem
deserit; ultrices spectant a culmine Dirae. 445
deficit in thalamis turbataque paelice coniunx*
pallam et gemmiferae donum exitiale coronae
apparat ante omnes secum dequesta labores.
munere quo patrias paelex ornatur ad aras
infelix, et iam rutilis correpta venenis 450
implicat igne domus. * haec tum miracula Colchis
struxerat Ignipotens nondum noscentibus, ille*
quis labor, aligeris* aut quae secet anguibus auras
caede madens; odere tamen visusque reflectunt.


(122) v. 455


Quin idem Minyas operum defixerat error,*
cum 455se Sole satus patriis penetralibus* infert.
filius hunc iuxta primis Absyrtus in annis,
dignus avo quemque insontem meliora manerent.
tum gener Albanis Styrus qui advenerat oris, (123)
distulerant sed bella toros; tum Phrontis* et Argus 460
Aeolidae* fraterque Melas, quos advena Phrixus
progenuit; pariterque levi Cytisorus* in hasta.
post alii, quos praecipuo* Titania tellus
legit honore patres,* motique ad proelia reges.
admonet hie socios nebulamque* erumpit Iason 465
sideris* ora ferens; nova lux offusa Cytaeis.
conveniunt stipantque* viros rogitantque, quid ausi,
quidve ferant. postquam primis inhiantia dictis
agmina suppressumque videt iam murmur* Iason,
talia miranti* propius tulit orsa tyranno: 470
'rex Hyperionide, quem per freta tanta petendum
caelicolae et prima dignum statuere carina,
siquando hic aliquam nostro satus orbe solebat
Thessaliam, siquos Phrixus memorare Pelasgos,
hi tibi tot casus, horrenda tot avia mensi 475
cernimur. ipse egomet proprio de sanguine Phrixi:
namque idem Cretheus ambobus et Aeolus auctor
cum Iove Neptunoque et cum Salmonide nympha.
me neque nune enses araeque egere paternae,
nec tua Thessalicis quamquam inclita nomina terris 480
sponte sequor. cui non iusso tot adire voluptas
monstra maris? cui Cyaneos intrare fragores? *
sceptra tui toto Pelias sub lumine* Phoebi
maxima sorte* tenens totque ille gravantia clivos
oppida, tot vigili pulcherrima* flumina cornu, 485(124)
ille meum imperils urget caput, ille labores
dat varios, suus ut magnum rex spargit ab Argis
Alciden, Sthenelo ipse satus. tamen aspera regum
perpetimur iuga, nec melior parere recuso.
hic sibi me auratae pecudis quiscumque periclis 490
exuvias perferre iubet. tibi gratia nostri
sit, precor, haec meritique locus, quod iussa recepi
teque alium, quam quem* Pelias speratque cupitque,
promisi et meliora tuae mihi foedera dextrae.
si petere hoc saevi statuissem sanguine belli, 495
Ossa dabat Pindusque rates quotque ante secuti
inde nec audacem Bacchum nec Persea reges. *
sed me nuda fides sanctique potentia iusti
huc tulit ac medii sociatrix gratia Phrixi
iamque tibi nostra genti de stirpe nepotes. 500
nec tamen aut Phrygios reges aut arva furentis*
Bebryciae spernendus adi: seu fraude petivit*
seu quis honore meos, sua reddita dona deumque
nos genus atque ratem magnae sensere Minervae.
vix tandem longis quaesitam Colchida votis 505
contigimus, qualemque dabat te fama videmus
tu modo ne claros Minyis invideris* actus.
non aliena peto terrisve indebita nostris,
siquis et in precibus vero locus, atque ea Phrixo
crede dari, Phrixum ad patrios ea ferre penates. 510
munera tu contra victum mihi vecta per aequor
accipe Taenarii* chlamydem de sanguine aeni
frenaque et accinctum* gemmis fulgentibus ensem:
hoc patrium decus, haec materni texta laboris,*
his Lapithes adsuerat eques. da iungere dona,*
da 515Scythicas sociare domos. sciat effera regis
ira mei, quem te horrifero sortitus in axe (125)
Caucasus atque tuis quantum mitescat habenis. '*


(128) v. 618


Ecce autem Geticis veniens Gradivus ab antris
ingentemque trahens arctoa per aequora nubem
aspicit Aeaea* Minyas stupefactus in urbe 620
ambitumque senem promissaque vellera puppi*
Thessalicae. citus ad summi stellantia patris
tecta ruit questuque Iovem testatur acerbo:
'quae studiis, rex magne, quies? iam mutua divi*
exitia in solos hominum molimur honores, 625
teque ea cuncta iuvant, rabidam qui Pallada caelo
non abigis neque femineis ius obicis ausis.
non* queror, exstructa quod vexerit ipsa carina
vellera sacra meis sperantem avertere lucis,
quodque palam tutata viros: sic cetera pergat, 630
si valet. insidiis quid nunc fallacibus ambit,
nostra ut Phrixeo spolientur templa metallo?
non opus auxilio Colchis nec foedere vestro:
et Persen simul et Minyas deposcimus hostes.
quin age - quid tantae coeunt in proelia gentes? 635
quid tuus Aesonides? - imus nos, protinus imus
in nemus auriferum et sumptis decernimus armis?
vel tu sola polo tacitis inopina tenebris
labere: quantus ibi deus experiere nec illas
adstiteris impune trabes. an Martia templa 640(129)
intemeranda minus, tantum* mihi lucus et agger
quod rudis et sola colimur si gentibus* umbra?
est amor et rerum cunctis tutela suarum,*
et tibi, magne* pater, terris donaria certant:
est honor his etiam lucis. * ego cara Mycenes 645
culmina, virgineas praeder si Cecropis* arces,
iam coniunx, iam te gemitu lacrimisque tenebit
nata querens. metuant ergo nec talia possint. '*