(158) Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesper
dividit et iam te tua gaudia, virgo, relinquunt,
noxque ruit soli veniens non mitis amanti.
ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis
5contigit aegra toros et mens incensa tenebris,
vertere tunc varios* per longa insomnia questus
nec pereat quo scire malo, tandemque fateri
ausa sibi paulum,* medio sic fata dolore est:
'nunc ego quo casu vel quo sic pervigil* usque
10ipsa volens errore trahor? non haec mihi certe
nox erat ante tuos,* iuvenis fortissime, vultus.
quos ego cur iterum demens iterumque recordor
tam magno* discreta mari? quid in hospite solo
mens mihi? cognati potius iam vellera Phrixi
15accipiat, quae sola petit quaeque una laborum
causa viro. nam quando domos has ille reviset? *
aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes?
felices, mediis qui se dare fluctibus ausi
nec tantas timuere vias talemque secuti
20hunc* qui deinde virum: sed sic quoque talis abito. '
tum iactata toro totumque* experta cubile (159)
ecce videt tenui candescere limen eoo;*
nec minus insomnem lux orta refecit amantem,
quam cum languentes levis* erigit imber aristas
25grataque* iam fessis descendunt flamina remis.
At sua longarum Minyas iam cura viarum
admonet, inque ipso nequiquam tempore regem
laetitiae* meritique petunt. quem passus Iason
vota prius captasque deis accendere praedas
30prominet atque oculos longe tenet, aurea si iam*
pellis et oblatis clarescant atria villis.
Ille autem iam iam* vultus vocesque parantem
ante petit* rumpitque moras inque ipsa morantis
prosilit ora viri talique effunditur ira:
35'orbe satos alio, sua litora regnaque habentes,
quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras.
quisve mei vos tantus amor? tu prima malorum
causa mihi, tu, Phrixe gener. non te aequore* mersum
quo soror,* ut felix nullos nunc nomine Graios
40nossem ego. quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae*
Graecia, quodnam* hominum cerno genus, aut ubi cautes
Cyaneae? venit Scythicas en hospes in oras.
quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason
exulibus? meque ante alios sic* spreverit una,
45una ratis, spolium ut vivo de rege reportet?
ipsum offerre meos, ipsum iam* pandere lucos
imperet et nullo dignetur vincere bello?
cur age non templis sacrata avellere dona
omnibus atque ipsas gremiis abducere natas,
50praedo, libet? vobisne domos, vobisne parentes
(160) esse putem, ratis infandis quos sola rapinis
saevaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis,
rex suus inlisit pelago vetuitque reverti?
scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro.
55ante meus caesa descendet Caucasus umbra
ac prior Haemonias repetet super aequora praedas,
aut ego cum vittis statui feralibus Hellen*
si tamen his aliter perstas non cedere terris,
teque pudor cassi reditus movet, ac latet* una
60nescio quid plus puppe viris, baud ipse morabor
quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa.
Martius ante urbem longis iacet horridus annis
campus et ardentes ac me quoque vomere* presso,
me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.
65his magis atque magis rabiem nunc nostra senectus
luxuriemque dedit, solitoque superbior ignis
ore fremit. succede meae, fortissime, laudi
et nostros recole, hospes, agros. nec semina derunt,
quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam.
70consiliis nox una satis, tecumque retracta
cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est
robore, praedicti venies* in rura laboris.
ipse incertus adhuc, tenebris te protinus illis
involvi flammisque velim,* durare parumper
75an magis, everso iacias* dum semina campo,
ac* tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri
miles et armata florescant pube novales.
Filia prima trucis vocem mirata tyranni
haesit et ad iuvenem pallentia rettulit* ora (161)
80contremuitque metu, ne* nescius audeat hospes
seque miser ne posse putet. perstrinxerat horror
ipsum etiam et maesta stabat defixus in ira.
non ita Tyrrhenus stupet Ioniusque magister,*
qui iam te, Tiberine, tuens* clarumque serena
85arce pharon, praeceps* subito nusquam ostia, nusquam
Ausoniam videt* et saevas accedere Syrtes.
tum tamen, infando quae det responsa tyranno,
colligit et tandem obtutu consurgit ab alto.
'non' ait 'hos reditus, non hanc, Aeeta, dedisti
90spem Minyis, cum prima tuis pro moenibus arma
induimus. quo versa fides? quos vestra volutant*
iussa dolos? alium hic Pelian, alia aequora cerno.
quin agite* hoc omnes odiisque urgete tyranni
imperiisque caput; numquam* mihi dextera nec spes
95defuerit; mos iussa pati nec cedere duris.
unum oro, seu me illa suis seges obruet hastis,
hauriet adverso seu crastinus ignis hiatu,
nuntius hinc saevas Peliae mittatur ad aures,
hic periisse viros, et me, si vestra fuisset
100ulla fides, reducem patriae potuisse referri'.
Talibus attonitos dictis natamque patremque
linquit et infida* praeceps prorumpit ab aula.
at trepida et medios inter deserta parentes
virgo silet nec fixa solo servare parumper
105lumina nee potuit maestos non flectere vultus
respexitque fores et adhuc invenit euntem,
visus et heu miserae tunc pulchrior hospes amanti (162)
discedens: tales umeros, ea terga relinquit.
illa domum atque ipsos paulum procedere postes
110optat et* ardentes tenet intra limina gressus.
qualis ubi extremas Io vaga sentit harenas
fertque refertque* pedem, tumido quam cogit Erinys
ire maria Phariaeque vocant trans aequora matres:
circuit haut aliter foribusque impendet apertis,
115an melior Minyas revocet pater; oraque quaerens*
hospitis aut solo maeret defecta cubili
aut venit in carae gremium refugitque sororis
atque loqui conata silet, rursusque recedens
quaerit, ut Aeaeis* hospes consederit oris
120Phrixus, ut aligeri Circen rapuere dracones.
tum comitum visu fruitur miseranda suarum
implerique* nequit subitoque parentibus haeret
blandior et patriae circumfert oscula dextrae.
sic adsueta toris et mensae dulcis erili
125aegra nova iam peste canis rabieque* futura
ante fugam totos lustrat queribunda penates.
tandem etiam molli semet* sic increpat ira:
'pergis', ait 'demens, teque illius angit imago
curaque, qui* profuga forsan tenet alta carina
130quique meum patrias referet nec* nomen ad urbes.
quid me autem sic ille movet, superetne* labores
an cadat* et tanto turbetur Graecia luctu?
saltem, fata virum si iam suprema ferebant,
iussus ad ignotos potius foret ire tyrannos
135o utinam et tandem non hac moreretur in urbe.
namque et sidereo nostri de sanguine Phrixi
dicitur, et caram vidi indoluisse sororem, (163)
seque ait has iussis actum miser ire per undas. *
at* redeat quocumque modo meque ista precari
140nesciat atque meum non oderit ille parentem. '
dixerat haec stratoque graves proiecerat artus,*
si veniat miserata quies,* cum saevior ipse
turbat agitque sopor: supplex hinc* sternitur hospes,
hinc pater. illa* nova rumpit formidine somnos
145erigiturque toro; famulas carosque penates*
agnoscit, modo Thessalicas raptata per urbes:
turbidus ut poenis caecisque* pavoribus ensem
corripit et saevae ferit agmina matris Orestes:
ipsum angues, ipsum horrisoni* quatit ira flagelli,
150atque iterum infestae* se fervere caede Lacaenae
credit agens, falsaque redit de strage dearum
fessus et in miserae conlabitur ora sororis.
His ubi nequiquam nutantem Colchida curis
Iuno videt necdum extremo parere furori,
155non iam mentitae vultum vocemque resumit
Chalciopes. quando ardor hebet* leviorque pudori
mensque obnixa malo, tenues sublimis in auras
tollitur et fulvo Venerem vestigat Olympo.
'sum memor, ut †tecum† mecum* partita laborem;
160illa nimis sed dura manet conversaque in iram
et furias dolet ac me nunc decepta* reliquit.
i, precor, atque istum quo me frustratur amorem
vince, precor, patriis ut tandem evadere tectis
audeat atque meum casu defendere ab omni (164)
165Aesoniden: vis* illa sacro, quo freta, veneno.
illum etiam totis adstantem noctibus anguem,
qui nemus omne suum quique aurea (respice porro)
vellera tot spiris circum, tot ductibus implet,
fallat* et in somnos ingenti solvat ab orno.
170haec tibi: nam* Furiis atque ipsi cetera mando. '
Tum Venus aligerum* mater sic fatur Amorum:
'nec tibi, cum primos adgressa es flectere sensus
virginis ignotaque animum contingere cura,
defuimus, data continuo quin* cingula soli
175nostra tibi, quis mota loco labefactaque cessit.
haut satis est, sed me ipsa opus, et* cunctantia poscunt
pectora me dubiusque pudor: iam foedera faxo
Aesonii* petat ipsa viri metuatque morari.
tu face luciferae* citus ad delubra Dianae
180deveniat, sacras solita est ubi fundere taedas*
Colchis et aequali dominam lustrare caterva.
nec te nunc Hecates subeat metus, aut mea forte
impediat ne coepta time;* quin audeat opto:
continuo transibit amor, cantuque trilingui
185ipsam flammiferos cogam compescere tauros. '
amplexuque petit;* volucrem tunc aspicit Irin
festinamque* iubet monitis parere Diones
et iuvenem Aesonium praedicto sistere luco.
protinus hinc Iris Minyas, Cytherea petivit (165)
190Colchida; Caucaseis speculatrix* Iuno resedit
rupibus, attonitos Aeaea in moenia vultus
speque metuque tenens et adhuc ignara futuri.
Vix primas occulta Venus prospexerat arces,
virginis ecce novus mentem perstringere languor
195incipit; ingeminant commotis questibus aestus.
ergo iterum sensus varios super hospite volvens
maeret et absenti nequiquam talia fatur:
'si tibi Thessalicis, nunc si tua forte venenis
mater et heu, siqua est, posset succurrere coniunx.
200quidve tuos virgo possim nisi flere labores?
hoc satis ipse ...........
201ei mihi, ne casus etiam spectare supremos*
atque iterum durae* cogar comes ire sorori.
et nunc ille sua non quemquam sorte* moveri,
non ullum meminisse putat, cumque omnibus odit
205me quoque. siquando fuerit tamen ulla potestas,
illum ego, qui diris cinis ultimus haeserit arvis,*
ossaque, quis tauri saevusque pepercerit ignis,
componam sedemque* dabo. fas tunc mihi manes
dilexisse viri tumuloque has reddere curas. '
210Dixerat. ecce toro Venus improvisa resedit,
sicut erat mutata deam mentitaque pictis
vestibus et magica Circen Titanida virga.
ipsa, velut lenti fallatur imagine somni,
sic* oculos incerta tenet magnique sororem
215paulatim putat esse patris. tum flebile gaudens
prosiluit saevaeque ultro tulit oscula divae
ac prior: 'o tandem, vix tandem reddita Circe
dura tuis, quae te biiugis serpentibus egit (166)
hinc fuga? quaeve fuit patriis mora gratior oris? *
220ante et Thessalicae Phasin petiere carinae
perque tot infelix frustra vada venit Iason,
quam patriae te movit amor. ' tum cetera rumpit
occurritque Venus: 'tu nunc mihi causa viarum
sola, tuae venio iam pridem ignava* iuventae.
225cetera parce queri neu me meliora secutam
argue; quippe etiam repetentur munera divum.
omnibus hunc potius communem* animantibus orbem,
communes et crede deos. patriam inde vocato,*
qua redit itque* dies, nec nos, o nata, malignus
230cluserit hoc uno semper sub frigore mensis. *
fas mihi non habiles, fas et tibi linquere Colchos.
et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici,
nec mihi flammiferis horrent ibi* pascua tauris,
meque vides Tusci dominam maris. at tibi quinam
235Sauromatae, miseranda, proci? cui vadis Hibero
(ei mihi) vel saevo coniunx non una Gelono? '
Ilia deae contra iamdudum spernere voces.
'non ita me immemorem magnae Perseidos' inquit
'cernis, ut infelix thalamos ego cogar in illos.
240i, precor, atque illum* pro me dimitte timorem.
sed magis his miseram, quando* potes, eripe curis,
unde metus aestusque mihi, quaeque aspera, mater,
perpetior durae iamdudum incendia mentis.
nulla quies animo, nullus sopor arida ...* (167)
245quaere malis nostris requiem mentemque repone,*
redde diem noctemque mihi, da prendere vestes
somniferas ipsaque oculos componere virga.
tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior ante
sola fui. tristes thalamos infestaque cerno
250omnia, vipereos* ipsi tibi surgere crines. '
talia verba dabat conlapsaque flebat iniquae
in Veneris Medea sinus pestemque latentem
ossibus atque imi* monstrabat pectoris ignem.
Occupat amplexu Venus et furialia figit*
255oscula permixtumque odiis inspirat amorem;
dumque illam variis maerentem vocibus ambit
inque alio sermone tenet, quin* hoc' ait 'audi
atque attolle genas', lacrimisque haec infit obortis:
'cum levis a superis* ad te modo laberer auris,
260forte ratem primo †figientem†* litore cerno,
qualem nostra suo numquam dimittere portu*
vellet, adhuc omnes quae detinet* insula nautas.
unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnis
visus erat (longeque ducem mirabar et ipsa)
265advolat atque unam comitum ratus esse tuarum
"per tibi siquis" ait "morituri protinus horror
et quem* non meritis videas occurrere monstris,
haec precor, haec dominae referas ad virginis aurem,
tu fletus* ostende meos; illi has ego voces,
270qua datur, basque manus, ut possum, a litore tendo.
ipsae, quas mecum per mille pericula traxi,
defecere deae; spes et via sola salutis,
quam dederit, si forte dabit. ne vota repellat, (168)
ne mea;* totque animas, qualis nec viderit ultra,
275dic, precor, auxilio iuvet atque haec nomina servet. *
[si Pelopis duros prior Hippodamia labores*
expediit totque ora simul vulgata procorum
respiciens tandem patrios* exhorruit axes,
si dedit ipsa neci fratrem* Minoia virgo,
280cur non hospitibus fas sit succurrere dignis
te quoque et Aeaeos iubeas* mitescere campos?
occidat aeterna tandem Cadmeia morte
iam seges et viso fumantes hospite tauri. ]
ei mihi, quod nullas hic possum exsolvere grates.
285at* tamen hoc saeva corpus de morte receptum,
hanc animam sciat esse suam. miserebitur ergo?
die, ait, an potius" — strictumque ruebat in ensem.
promisi; ne falle, precor. * cumque ipsa moverer
adloquio casuque viri, te passa rogari
290sum potius; tu laude nova, tu supplice digno
dignior es; sat fama meis iam* parta venenis. '
Torserat illa gravi iamdudum lumina vultu
vix animos dextramque tenens, quin ipsa loquentis
iret in ora deae: tanta pudor aestuat ira
295verba cavens; horror molles invaserat annos.
iamque toro trepidas* infelix obruit aures
nec quo ferre fugam nec quo se vertere* posset
prensa* videt; rupta condi tellure premique
iamdudum cupit ac diras* evadere voces.
300 (169) Illa sequi iubet et portis exspectat* in ipsis.
saevus Echionia ceu Penthea Bacchus in aula
deserit infectis per roscida cornua vittis,
cum tenet ille deum pudibundaque* tegmina matris
tympanaque et mollem subito miser accipit hastam:
305haud aliter deserta pavet perque omnia circum
fert* oculos tectisque negat procedere virgo.
contra saevus amor, contra periturus Iason
urget et auditae crescunt in pectore* voces.
heu quid agat? videt externo se prodere patrem
310dura viro, famam scelerum iamque ipsa suorum
prospicit et* questu superos questuque fatigat
Tartara; pulsat humum manibusque immurmurat uncis
noctis eram Ditemque ciens, succurrere tandem
morte velint ipsumque simul demittere* leto,
315quem propter furit; absentem saevissima poscit
nunc Pelian,* tanta iuvenem qui perderet ira;
saepe suas misero promittere destinat artes
denegat* atque una potius decernit in hora
ac neque tam* turpi cessuram semper amori
320proclamat neque opem ignoto viresque daturam,
atque toro proiecta manet, cum visa vocari
rursus et impulso sonuerunt cardine postes. *
Ergo ubi nescio quo penitus se numine vinci*
sentit et abscisum* quidquid pudor ante monebat,
325tum thalami penetrale petit, quae maxima norat
auxilia Haemoniae quaerens pro rege carinae.
utque procul magicis spirantia tecta venenis (170)
et saevae patuere fores oblataque* contra
omnia, qtae ponto, quae manibus emit imis
330et quae sanguineo lunae* destrinxit ab ore,
'tunc sequeris' ait 'quidquam aut patiere pudendum,
cum tibi tot mortes* scelerisque brevissima tanti
effugia? ' haec dicens, qua non velocior ulla
pestis erat* toto nequiquam lumine* lustrat
335cunctaturque super morituraque colligit iras.
o nimium iucunda dies, quam cara sub ipsa
morte magis: stetit et* sese mirata furentem est.
'occidis heu; primo potes hoc durare sub aevo?
nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventae
340gaudia,* non dulces fratris pubescere malas?
hunc* quoque, quicumque est, crudelis, Iasona nescis
morte perire tua, qui te* nunc invocat unam,
qui rogat* et nostro quem prima in litore vidi?
cur tibi fallaces placuit coniungere dextras
345tunc, pater, atque* istis iuvenem non perdere monstris
protinus? ipsa etiam, fateor, tunc ipsa volebam.
testor cara* tuas, Circe Titania, voces,
te ducente sequor,* tua me, grandaeva, fatigant
consilia et monitis cedo* minor. ' haec ubi fata,
350rursus ad Haemonii iuvenis curamque metumque
(171) vertitur, hunc solum propter seu* vivere gaudens
sive mori, quodcumque velit. maiora precatur
carmina, maiores Hecaten immittere vires
nunc sibi, nec notis* stabat contenta venenis.
355cingitur inde sinus et, qua sibi fida magis vis
nulla, Prometheae florem de sanguine fibrae
Cauaseum promit* nutritaque gramina poenis,
quae sacer ille nives inter tristesque pruinas
durat alitque* cruor, cum viscere vultur adeso
360tollitur e scopulis et rostro inrorat aperto.
idem nec longi languesct finibus aevi
immortale virens, idem stat fulmina contra
sanguis* et in mediiis florescunt ignibus herbae.
prima Hecate Stygiis* duratam fontibus harpen
365intulit et validas scopulis effodit aristas;
mox famulae monstrata seges, quae lampade Phoebes
sub decima iuga feta metit saevitque per omnes
relliquias saniemque dei; gemit inritus ille
Colchidos ora tuens; totos* tunc contrahit artus
370†monte†* dolor cunctaeque tremunt sub falce catenae.
Talibus infelix contra sua regna venenis
induitur* noctique tremens infertur opacae.
dat dextram blandisque pavens Venus oscula miscet*
adloquiis iunctoque trahit per moenia passu.
375qualis adhuc teneros supremum pallida fetus
(172) mater ab excelso produxit in aera nido
hortaturque sequi* brevibusque insurgere pennis;
illos caerulei primus ferit horror Olympi,
iamque redire rogant* adsuetaque quaeritur arbor:
380haud aliter* caecae per moenia deficit urbis
incedens horretque* domos Medea silentes.
hic iterum extremae nequiquam in limine* portae
substitit* atque iterum fetus animique soluti,
respexitque deam paulumque his vocibus haesit:
385'ipse rogat certe meque ipse implorat Iason?
nullane culpa subest? labes non ulla pudoris,
nullus amor, nec turpe viro servire precanti? '
illa nihil contra vocesque abrumpit* inanes.
et iam iam magico per opaca silentia Colchis
390coeperat ire sono, montanaque* condere vultus
numina cumque suis averti collibus amnes.
iam stabulis gregibusque* pavor strepitusque sepulcris
inciderat; stupet ipsa gravi nox tardior umbra;
iamque* tremens longe sequitur Venus; utque sub altas
395pervenere trabes divaeque triformis in umbram,
hic subito ante oculos nondum speratus Iason
emicuit viditque prior conterrita virgo,
atque hinc* se profugam volucris Thaumantias alis
sustulit, inde Venus dextrae dilapsa* tenenti.
400obvius ut sera cum se sub nocte magistris
impingit pecorique pavor, qualesve profundum
per chaos occurrunt caecae sine vocibus umbrae, (173)
haut secus in mediis noctis nemorisque* tenebris
inciderant ambo attoniti iuxtaque subibant,
405abietibus tacitis aut immotis cyparissis
adsimiles, rapidus nondum quas miscuit auster. *
Ergo ut erat vultu defixus uterque silenti
noxque suum peragebat iter, iam iam ora levare
Aesoniden farique cupit Medea priorem.
410quam simul effusis pavitantem fletibus
flagrantesque genas vidit miserumque pudorem,
has tandem voces dedit et solatus amantem est:
'fersne aliquam spem lucis? ' ait, 'miserata laborem*
nempe venis? an et ipsa mea laetabere morte?
415ne, precor, infando similem te, virgo, parenti
gesseris, haut tales decet inclementia vultus. *
hascine nunc grates, haec exspectata laborum
dona dari decuit? sic te sub teste remitti
fas mihi, virgo, †tuum†* iustas da vocibus aures:
420die,* pater ille tuus tantis me opponere monstris
quid meritum aut tales voluit cur* pendere poenas?
an iacet externa quod nunc mihi cuspide* Canthus,
quodque meus vestris cecidit pro moenibus Iphis
aut Scythiae tanta inde manus? iussisset abire
425perfidus atque suis extemplo* cedere regnis.
spem mihi promissam per quae discrimina rursus
et reddat qua lege, vides. occumbere tandem
possumus, idque sedet, quam non quaecumque subire
patris iussa tui; numquam sine vellere abibo
430hinc ego, degenerem nee me tu prima videbis.
Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit ora
conticuisse viri iamque et sua verba reposci, (174)
nec quibus incipiat demens videt, ordine nec quo,
quove tenus, prima cupiens effundere voce
435omnia, sed nec prima pudor dat verba timenti;*
haeret et attollens vix tandem lumina fatur:
'quid, precor, in nostras venisti, Thessale, terras?
unde mei spes* ulla tibi? tantosque petisti
cur non ipse* tua fretus virtute labores?
440nempe, ego si patriis timuissem excedere tectis,*
occideras, nempe hanc animam cras saeva manebant
funera. Iuno ubi nunc,* ubi nunc Tritonia virgo,
sola tibi quoniam tantis in casibus adsum
externae regina domus? miraris et ipse,*
445credo, nec agnoscunt hae* nunc Aeetida silvae.
sed fatis sum victa tuis; cape munera supplex
non* mea; teque iterum Pelias si perdere quaeret
inque alios casus, alias si* mittet ad urbes,
heu formae ne crede tuae. ' Titania iamque
450gramina Perseasque sinu depromere vires
coeperat hisque* iterum compellat Iasona dictis:
'si tamen aut superis aliquam spem ponis in istis*
aut tua praesenti* virtus te educere leto,
si te forte potest, etiam nunc deprecor, hospes,
455me sine et insontem misero dimitte* parenti.
dixerat: extemplo (neque enim matura ruebant
sidera et extremum suffecerat* axe Booten)
cum gemitu et multo iuveni medicamina fletu (175)
non secus ac patriam pariter famamque decusque
460obicit. ille manu subit et vim corripit omnem. *
Inde ubi facta nocens et non revocabilis umquam
cessit ab ore pudor propiorque* implevit Erinys,
carmina nunc totos volvit* figitque per artus
Aesonidae et totum septeno murmure fertur
465per clipeum atque viro graviorem reddidit hastam,
iamque sui tauris languent absentibus ignes.
'nunc age et has' inquit 'cristas galeamque resume,
quam modo funerea* tenuit Discordia dextra.
hanc iace per medias, cum verteris aequora, messes;
470protinus in sese conversa furoribus ibit
cuncta phalanx, atque ipse fremens mirabitur et me
respiciet fortasse pater. ' sic deinde locuta
iam magis atque magis mentem super alta ferebat*
aequora, pandentes Minyas iam vela videbat
475se sine. tum vero extremo percussa dolore
arripit Aesoniden dextra ac summissa profatur:
'sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo,
crede, tui. quantum* hinc aberis, die quaeso, profundi?
quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat
480cura mei quocumque* loco, quoscumque per annos;
atque hunc te meminisse velis et nostra fateri
munera,* servatum pudeat nec virginis arte.
ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus? *
an me mox merita morituram patris ab ira
485dissimulas? * te regna tuae felicia gentis,
te coniunx natique* manent; ego prodita abibo;
nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam. ' (176)
protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum
flexerat et simili iamdudum adflarat* amore)
490'tune'* ait 'Aesoniden quicquam te velle relicta
credis et ulla pati* sine te loca? redde tyranno
me potius, recipe ingratos atque exue cantus.
quis mihi lucis* amor? patriam cur amplius optem,
si non et genitor te primam amplectitur Aeson,
495teque tuo longe fulgentem vellere gaudens
spectat et ad primos procumbit Graecia* fluctus?
respice ad has voces et iam, precor, adnue, coniunx.
per te, quae* superis divisque potentior imis,
perque haec, virgo,* tuo redeuntia sidera nutu
500atque per has nostri iuro discriminis horas:
umquam ego si meriti sim noctis et* immemor huius,
si te sceptra, domum, si te liquisse parentes,
senseris et me tum non haec promissa tuentem,*
tum me non tauros iuvet evasisse ferosque
505terrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsis
flamma tuaeque artes; nullus succurrere contra
ingrato queat, et si quid tum* saevius istis,
adicias meque in medio terrore relinquas. '
audiit atque simul meritis periuria poenis
510despondet questus semper Furor ultus amantum. *
Haec ubi dicta, tamen perstant defixus uterque
et nunc ora levant audaci laeta iuventa,
ora simul totiens dulces rapientia visus,
nunc deicit vultus aeger pudor et mora dictis
redditur ac rursus conterret Iasona virgo: 515
'accipe perdomitis quae deinde pericula tauris
et quis in Aeolio maneat te vellere custos.
nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi.
saevior ingenti Mavortis in arbore restat,
crede, labor. quem--tanta utinam fiducia nostri 520
sit mihi nocturnaeque Hecates--<. . . . . . . 521a
. . . . . . . . . . . . . . .> nostrique vigoris.' 521b
dixerat utque virum doceat, quae monstra supersint,
protinus immensis recubantem anfractibus anguem
turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.
ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit 525
sibila seque metu postquam sua vellera circum
sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor,
incipit inde sequi et vacuo furit ore per auras.
'quis fragor hic? quaenam tantae, dic, virgo, ruinae?'
exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense. 530
illa tacet retinens tandemque ait angue represso:
'hunc tibi postremum nostri parat ira parentis,
heu miser, heu tantis iterum mihi care periclis.
o utinam [ut] nullo te sim visura labore
ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum 535
ipsaque pervigilis calcare volumina monstri.
contingat bis deinde mori!' sic fata profugit
seque sub extremis in moenia rettulit umbris.
Et iam puniceo regem spes vana sub ortu
extulerat, quantis nox una diremerit undis 540
Aesoniden, liberne freto iam vultus aperto
utque prius totum sileat mare, dumque ea longe
explorare ~quaeat~, contra venit Arcas Echion
dicta ferens iam Circaeis Mavortis in agris
stare virum, daret aeripedes in proelia tauros. 545
rex 'vocor en ultro' dixit seque abripit aula
'vos mihi nunc primum ~in flammas~ invertite, tauri,
aequora, nunc totas aperite et volvite flammas.
exeat Haemonio messis memoranda colono.
tuque tuum pestem in Graium da, nata, draconem 550
ipsius aspectu pereant in velleris, ipsa
terga mihi diros servent infecta cruores.'
fatur et effusis pandi iubet aequora tauris.
pars et Echionii subeunt immania dentis
semina, pars diri portant grave robur aratri. 555
at sua magnanimum contra Pagasaea iuventus
prosequitur stipatque ducem. tum maxima quisque
dicta dedit saevisque procul discessit ab agris.
fixerat ille gradus totoque ex agmine solus
stabat ut extremis desertus ~ab orbibus axis~, 560
quem iam lassa dies Austrique ardentis harenae
aut quem Rhipaeas exstantem rursus ad arces
nix et caerulei Boreae ferus abstulit horror;
cum subito attoniti longissima Phasidis unda
Caucaseaeque trabes omnisque Aeetia tellus 565
fulsit et ardentes stabula effudere tenebras.
ac velut ex una siquando nube corusci
ira Iovis torsit geminos mortalibus ignes
aut duo cum pariter ruperunt vincula venti
dantque fugam, sic tunc claustris evasit uterque 570
taurus et immani proflavit turbine flammas
arduus atque atro volvens incendia fluctu.
horruit Argoae legio ratis, horruit audax
qui modo virgineis servari cantibus Idas
flebat et invito prospexit Colchida vultu. 575
non tulit ipse moras seseque immisit Iason,
diversos postquam ire videt, galeamque minantem
quassat <et> errantem dextra ciet obvius ignem.
ut tandem stetit et torvo se lumine flexit,
qui prior adversi respexit Iasonis arma, 580
cunctatus paulum subito furit. aequora non sic
in scopulos irata ruunt eademque recedunt
fracta retro. bis fulmineis se flatibus infert
obnubitque virum, sed non incendia Colchis
adspirare sinit clipeoque inliditur ignis 585
frigidus et viso pallescit flamma veneno.
inicit Aesonides dextram atque ardentia vincit
cornua, dein totis propendens viribus haeret.
ille virum atque ipsam tunc te, Medea, recusans
concutit et tota nitentem carminis ira 590
portat; iners tandem gravius mugire recedens
incipit et fesso victus descendere cornu.
respicit hinc socios immania vincula poscens
Aesonides iamque ora premit trahiturque trahitque
obnixusque genu superat cogitque trementes 595
sub iuga aena toros. alium dehinc turbida Colchis
exarmat lentumque offert timideque minantem
iamque propinquanti noctem[que] implicat. ille fatiscens
in caput inque umeros ipsa vi molis et irae
proruit. invadit totusque incumbit Iason 600
desuper atque suis defixum flatibus urget
utque dedit vinclis validoque obstrinxit aratro
suscitat ipse genu saevaque agit insuper hasta,
non secus a medio quam si telluris hiatu
terga recentis equi primumque invasit habenis 605
murmur et in summa Lapithes apparuit Ossa.
Ille velut campos Libyes* ac pinguia Nili
fertilis arva secet, plena sic semina dextra
spargere gaudet agris* oneratque novalia bello
610Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso
clangor et ex omni sonuertnt cornua sulco;
bellatrix tunc gleba quati* pariterque creari
armarique phalanx totisque insurgere campis.
cessit et ad socios paulum se rettulit heros*
615opperiens, ubi prima sibi daret agmina* tellus.
at vero* ut summis iam rura recedere cristis
vidit et infesta vibrantes casside terras,
advolat atque, imo* tellus qua proxima collo
necdum* umeri videre diem, prior ense sequaci
620aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti
aut primas a matre manus premit obvius* ante,
nec magis aut illis aut illis milibus ultra
sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae
agmina Palladios defessus respicit ignes.
625ergo iterum* ad socias convertere Colchidos artes
et galeae nexus ac vincula dissipat imae, (181)
cunctaturque tamen totique occurrere bello
ipse cupit; spes nulla datur, sic undique densant
terrigenae iam signa duces, clamorque* tubaeque.
630iamque omnes videre* virum, iamque omnia contra
tela micant. * tum vero amens discrimine tanto,
quam modo Tartareo galeamn Medea veneno*
in medios torsit; conversae protinus hastae.
635qualis ubi attonitos* maestae Phrygas annua Matris
ira vel exsectos* lacerat Bellona comatos,
haud secus accensas subito Medea cohortes
implicat et miseros agit in sua proelia fratres:
omnis ibi* Aesoniden sterni putat, omnibus ira
640talis erat. stupet Aeetes ultroque furentes
ipse viros revocare cupit, sed cuncta iacebant
agmina, nec* quisquam primus ruit aut super ullus
linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.
Protinus in fluvium fumantibus evolat armis
645Aesonides, qualis Getico de pulvere Mavors*
intrat equis uritque gravem sudoribus Hebrum,
aut niger ex antris rutilique a fulminis aestu
cum furit et Siculo* respirat in aequore Cyclops.
redditus hic* tandem sociosque amplexus ovantes
650haud iam mendacem* promissa reposcere regem
dignatur; nec, si ipse sibi terga ingerat ultro
qui pepigit, velit in pacem dextramque reverti
amplius; ambo truces, ambo abscessere minantes.