| Liber I Caput Primum |
|
CVm omnium scientiarum basis et fundamentum videatur memoria, sine qua homo nihil sapientiae: nihil virtutis nihil denique scientiae, sibi comparare potest ad eam (totis vt aiunt pedibus ac manibus) assequendam est elaborandum, quod per difficile videtur nisi inbecillitati naturae subtilis ars tua memoriae antidotum exibeat, Compertum enim habes omnem disci plinam memoria comstare, incassumque vnumquemque edoceri si quicquid audit preterfluat. Foelix igitur is est cuius memoria sit bone fidei que in promptu sibi credita reddit/ ideo veteris testamenti authoritas hominem deo non absimilem in tribus aiebat, videlicet in intellectu sine errore, in voluntate sine contrarietate, et in memoria sine obliuione. Tibi igitur (vt peleus in machera) tuoque in literali theatro applaudere debes, qui tua ingenij subtilitate (immo diuinitate) artem memorie incuria temporum sopitam e labyrintheae confusionis faucibus eripuisti eamque canonum et legum institutionibus conprobatam reliquisti, Festina igitur lente, eamque cum blattis et tineis tixari ne smas queso, secure profecto patere potes quod longo temporis curriculo parturijsti, nihilque inde futurum video praeterqͣet docilem tibi iuuentutem demereberis, importunisque amicorum votis satisfacies, quibus si non annuas quamdiu viues male audies. Vale virtutis et scientie specimen Tolose e museo nostro ciuili. 1523. 17. Kal̓. Octobr.
Sciscebam a musis quisnam perfectior esset.
Ecce repentina Pallas ab arce canit.
Tu Leporem demens, videas qui mira recenset.
Quem phaetontei Caesaris arma beant.
Iura Lepus queris, dij non tibi iura negabunt.
Non quot habet decius, sed quot habere cupis.
| Liber I Caput Primum |
|