Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Gulielmus Leporeus Domino Gulielmo Iornoer

E Wikisource
Gulielmus Leporeus Domino Gulielmo Iornoer

 Index Gabriel Tornoer Gulielmo Leporeo 
Gulielmus Leporeus illuſtri. D.d. Gulielmo Iornoer Tholoſane curie Preſidi equiſſimo. S.

E X antiquis annalium monumentis memorie proditum eſt Preſes equiſſime munificentiam non in creſeis opibus ac rerum copia: ſed in ſola largientis animi promptitudine verſari, Artaxerxes cm (vt Plutarchus ad Traianum ſcribens mfit) cum ei in via obsequentanti pauper quidam et operarius homo, ambabuis aquam manibus e proximo flumine hauſtam nihil aliud habens obtuliſſet: iucunde et ſuſcepit et arriſit: non rei (que donabatur) eſtimatione ſed prompta eius qui largiebatur voluntate gratiam menſus: non igitur ingentia auri pondera non attalicas opes offerimus: ſed exilem de arte Memoriae libellum excellentie tue de nobis quam optime merite dicamus deuouemus. Multum ton formido corum aſcribi numero qui laboris ſui primitias naſo ſuſpendendas exponunt et cuantilant: naturamque ſui prtus penitere faciunt ac delectis cenſorum ſpongias aut ſatyrorum aculeos aut venenoſa linguarum verbera perferunt cum nostri monumenta (ſiculis gorris hyberis ve nenijs vaniora) ad incuden nondun ſatis reuocata maturesrint. Vnum in eſt qd' me multis madentem gemitibus conſolatum reddit: eſt neſcio cuiuſmodi genus hoim qui cum ſint elementarn et magis rudere cum Apuleio quam loqui nouerint. In laudabiles lingue latine candidatos consutia (ſuis barbariſmis) inſerre non dubitant. Iſtiſque importunis commentationibus Iſagogiſque pnerilibus dilatrantes magnam doctrinae opinionem ſibi mereri videntur: ſed longe ſua ſpe falluntur: nam malo a pauculis eruditorum centurijs videri. Quorum beneficio bone litere resuscitauerunt et repullulant quam infinita idiotarum plebecula eternis prope laudibus commendari. Coompertum in ha beo neminem (niſi philoſophastrum) litteris nostris fuligine indussturum. Sed cum literarum ſitibundus dulcorem degustarit (totis vt aſunt pedibus ac manibus) in id quod honori nostro futurum eſt desiderabit blateret et oblatret quamtum volet ſcio quod vbi Epimendis venenoſe loquacitatis ſomnum indormierit. ad reſipiscendum ſero consurget Phrygu more: videre m vide or in hoc ſatyrico genere peculiariter delectari totamque malefici eijs orationem dotare. Ideo in tuarum laudum campo condescendere vtile eſſe exiſtimavi. Sed vndenam potiſſimum sumam exordium, neſcius ingemiſco nostreque minerue virtus gentumis viribus deſtituetur: nam ſi illa ſcriptis redegero quae in re om̃es demirantur blandiri dicar, sin tacuero inuidere. Malu in aculationis nota falſo inuri quam liuoris macula quouismodo respergi. Ancipitem enim cunctum vtcūq̃ cadet experiar: Tholo ſana igitur curia (ne caducum parietem inclinaret) te in equiſſmum preſide bene consulta excepit (Scientia virtute & moribuus ad amussim in litterali certamine penſatis) in quo non paruam tibi et posteris laudem comparaſti. Gloriari profecto debes equissime preſul: ac ſi argiuuum abstulisses clypeum tum ob virtutum tuarum inſignia: tum ob memorie tenacitatem. De te igitur dicere possum vt Cato maior de Scipione minori ſoli sensus ineſt: vmbris par cetera turbo. Ex aliis tamen augurari nolo eruditiorum enim (vt inſit Democritus) cenſura vix haberi potest. Phebus profecto lumen suum inclinarit si collata in me beneficia recenscere vellem, pro quibus si vitam pro dignitate tua profunderem, non viderer partem meritorum assequutus: sed ne in immenſum nostra creſcat oratio laconum breuitate utentes coronidem adijcimus tenuesqque ingenioli noſtri primitias nomini tuo nuncupatas defecato excipias animo impenſiſſime efflagitamus.

Vale Eximium literatum decus et virtutum ſpecimen.
Toloſe. 1523. 17. Kal. Octob.

Stephani Fustalliter Matisconen. Ad egregium
civilis arenae pugilem. D. Guilielmum Leporeum

Epigramma.

Si quis inauditas optet cunctarier artes.
   Emunctum Leporis mente revoluat opus.
Laurigeras ſtudio vincit florente ſorores:
   Caſtalius rorat mollia labra liquor.
Non ignaua ſuam corrumpunt ocia mentem:
   Caſta nec Idalius viſcera ledit amor.
Hunc decorat virtus: decorant ciuilia iura:
   Et ſi fas liceat dicere rarus homo eſt.

 Index Gabriel Tornoer Gulielmo Leporeo