Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Iodocus Badius Ascensius Guilielmo Lepori

E Wikisource
Liber IIII
Caput Undecimum

 Liber IIII: Caput Undecimum
Iodocus Badius Aſcenſius Guilielmo Lepori, viro lepidiſſimo et ſane docto. Salutem.

R Ecte facis, Lepus vigilantiſſime, et minime a labore fugax, qui eam potentiam naturae (memoriam dico) qua humanis ſtudijs in hac mortalitate maxime opus eſt, et ſine qua caeteras fruſtra exerceas, ita argutiſſimis praeceptis canonibus, atque inſtitutionibus tuis inſtauras, iuuas, adauges, vt ſi cui deperdita fuerit, ſartam tectam, integramque reſtituas: imitatus (opinor) rerum omnium opificem, optimum, maximum Deum: qui quo tanti theſauri nobis curam, vigilemque aſſeruationem indiſceret, in vltimo capitis conclaui eandem collocauit. Quam rem, ſi nullus doceret, natura ipſa ſatis moneat. Siquidem ſi qua excogitare atque inuenire noua molimur, coelo frontem obuertimus, vt in ſenſus communis armarium lumen infundat ſuum. Sin reminiſci veterum ac prius cognitorum, occiput,: vt eam quoque partem coeleſtis illa virtus adiuuet. Quo circa omnes etiam ſenſus collocati ſunt in capite: quod eadem natura vni homini ſublime dedit, coelumque videre iuſſit. Perge igitur atque totis animis in iſta incumbe ſtudia, quae, vt auditoribus tuis ingentia commoda, modo prudenter eis vtantur, ita tibi non vulgarem laudem famamque parient.

Vale.
1523 17. Kalendas Octobres.

 Liber IIII: Caput Undecimum