Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber I/Caput Primum

E Wikisource
 Gabriel Tornoer Gulielmo Leporeo Liber I: Caput Secundum 
Caput Primum.

CVm necesse sit rem aliquam callere volentibus pressa et vegetiore vti memoria: haud inutile videbitur si de huiusmodi memoria (eam in biuium secernentes) non nihil in lucem adduxerimus, quod diligentissimo cuique ad faciliorem literarum adeptionem maximo esse poterit adiumento. In primis dandae sunt terminorum et vocabulorum definitiones, quo res ipsa lucidior esse videatur. Nulla enim teste Baldo de Ubaldis in lege Liberti libertaeque de operibus libertorum Codicis scientia comparari posↄ̨t terminorum cognitione desita sine qua (si Philosopho creditur) de facili paralo. Memoria.Memoria, Tullio asserente, est vis animae accepta retinens; praeterita repetens; elapsa recolligens. Quae in naturalem et artificialem secernitur. Naturalis est quae nostris animis insita est, et sine multa cogitatione nata: quam naturae quidam munus esse existimauerunt: et totus laboslabor inanis, nisi caeterae partes hoc velut spumam contineantur. Omnes enim disciplina (vt infitinquit Quintilianus) memoria constat, frustraque docemur, si quicquid audimus praeterfluat. (Nam et quid naturali memoria percepimus et ea quid arte memoriae commendamus ni prefixo spacio repetita fuerint fluxa velut et caduca excident.) Et legunt dictorum exemplorumque velut quasdam copias (quibus abundare, quasque in promptu semper habetehabere debet orator) illa eadem vis repraesentat: Ideo dicebat metellus numidicus (Gellio teste) rhetori concessum esse sententijs vti falsis, audacibus, subdolis, captiosis: (si modo verisimiles sint) vt possint ad mouendos hominum alios qualicunque astu irrepere propterea turpe esse ait, Oratori si quid in mala causa destitutum atque inpugnatum relinquat, ij peruulgato vite vsu ambassiatores in subide vocantur, que RomanisDe sagminibus. vide Crinitum. in cap. iij. lib. vij. degentibus herbam securitatis indiciam gestabant de qua est textus melior iuris in legeↄ̨ sanctum, de rerum diuiniↄ̨ iuris Digestis, Bartolus in lege prima ad legem Juliam maiestatis et in lege conventionum in Digestis de pace provide vt ad filum te deam Artificiosa estArtificiosa quam confirmat inductio quidam et ratio praeceptionis. Cicero memoriam mentemque vocitans tres partes annumerat: memoriam; intelligentiam; prudentiam. Memoria est per quam animus reperit illa quae fuerunt. Intelligentia est per quam perspicit ea quae sunt. Prudentia est per quam aliquid futurum videtur antequam factum sit. Vnde prudentis est priusquam aduersa contingunt prouidere ne eueniant. Secundum tamen diuersarum operationum est varijs nominibus enunciatur. Anima, dum vegetat et corpus ipsum viuificat. Spiritus, dum contemplatur, Sensus, dum sentit. Animus, dum sapit. Dum discernit, ratio. Cum recordatur, memoria. Dum vult, voluntas dicitur. Haec autem omnia solis nominibus, non substantia, differunt. Ne igitur doctrina ortu nihili obscurior videatur: a philosophi vestigijs non deuians: in libro de Anima. Dico quod anima est actus primus corporis physici organici in potentia vitam habentis. Hanc definitionem solis philosophastris incognitam relinquo,ↄ̨ haec autem in prima sui diuisione in animam vegetatiuam, sensitiuam et rationalem secernitur: haec diuisio penes operationem animae originem sibi vendicat: eo que omnis operatio anime vel est vegetare; vel sentire; vel intelligere; primum immediate anime vegetatiue conuenit:Virtutes anime. que est communis omnibus viuentibus et eius operationes, in nutritione; augmentatione, vel generatione consistunt: quae (si theologis creditur) neque bone neque male moraliter dicuntur: postquam nostre potestatis imperio non subijciuntur. Ideo hec potentia vegetatiua ab Aristotele Aethicorum primo libro vacans ratione dicitur.

Potentia vero sensitiua in apprehensiuam et appetitiuam: et apprehensiua iterum in potentiam sensitiuam exteriorem secernitur, et talis est quintuplex sicut sunt quinque sensus exteriores, habentes diuersas operationes et obiecta. Alia est potentia apprehensiua interior et talis est quadruplex sicut a philosophis solent assignari quatuor sensus interiores: puta sensus communis; Phantasia; Imaginatiua; et memoratiua: operatio talium potentiarum apprehensiuarum, non est aliud quam cognoscere vel noticias apprehensiuas producere: ideo Theologorum imitatus doctrinam. Dico operationes talium potentiarum non esse bonas neque malas moraliter: postquam immediate ab obiecto et potentia mere naturaliter causantur: Sed potentia sensitiua appetitiua dicitur illa quae nata est prae sequi obiectum apprehensum et cognitum delectabile: et fugere obiectum apprehensum vt tristiciei inductiuum: ideo eius operationes sunt fugere et prosequi: et mere naturaliter ab obiecto et potentia producuntur: et a noticia sensitiua obiecti: et talis operatio solet vocari bona vel mala extrinsece: inquantum est imperata ab ipsa voluntate: Ideo a Philosopho philosopho Aethicorum primo dicitur. Appetitus sensitiuus: particeps rationis, obediens intellectus, vel voluntati, vt in temperato vel continente contingit. Sed anima rationalis dicitur ea que nata est ratiocinari. Hoc est producere noticias intellectiuas volitiones vel nolitiones; et diuiditur in intellectum et voluntatem non quod illi realiter distinguantur in eodem homine: immo eadem anima rationalis dicitur intellectus et voluntas sed diuersis rationibus hec nobilior ceteris censetur. Ideo quibuscunque causis est anteponenda vulgata. Lex Sancimus, De sacrosanctis ecclesiis, in Codice, non immerito Aristoteles in libro De anime: operationes intellectus nullam communicationem habere cum corporali operatione aiebat: vnum tamen mihi singulare Augustinus profitetur animam videlicet. Deum supra se; Angelos iuxta se; se in se: quicquid celi ambitu continetur infra se cognoscere: ne tamen verborum impetus ab instituto longius vagantem me distrahat in nostram reflectamur arenam.

 Gabriel Tornoer Gulielmo Leporeo Liber I: Caput Secundum