Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber I/Caput Primum

E Wikisource
 Gabriel Tornoer Gulielmo Leporeo Liber I: Caput Secundum 
Caput Primum.

C Vm neceſſe ſit rem aliquam callere volentibus preſſa et vegetiore vti memoria: haud inutile videbitur ſi de huiuſmodi memoria (eam in biuium ſecernentes) non nihil in lucem adduxerimus, quod diligentiſſimo cuique ad faciliorem literarum adeptionem maximo eſſe poterit adiumento. In primis dandae ſunt terminorum et vocabulorum definitiones, quo res ipsa lucidior eſſe videatur. Nulla enim teſte Baldo de Ubaldis in lege Liberti libertaeque de operibus libertorum Codicis ſcientia comparari posↄ̨t terminorum cognitione deſita ſine qua (ſi Philosopho creditur) de facili paralo. Memoria.Memoria, Tullio asserente, eſt vis animae accepta retinens; praeterita repetens; elapſa recolligens. Quae in naturalem et artificialem ſecernitur. Naturalis eſt quae noſtris animis inſita eſt, et ſine multa cogitatione nata: quam naturae quidam munus eſſe exiſtimauerunt: et totus labor inanis, niſi caeterae partes hoc velut ſpumam contineantur. Omnes enim diſciplina (vt inquit Quintilianus) memoria conſtat, fruſtraque docemur, ſi quicquid audimus praeterfluat. (Nam et quid naturali memoria percepimus et ea quid arte memoriae commendamus ni prefixo ſpacio repetita fuerint fluxa velut et caduca excident.) Et legunt dictorum exemplorumque velut quaſdam copias (quibus abundare, quaſque in promptu ſemper habere debet orator) illa eadem vis repraeſentat: Ideo dicebat metellus numidicus (Gellio teſte) rhetori conceſſum eſſe ſententijs vti falſis, audacibus, ſubdolis, captioſis: (ſi modo veriſimiles ſint) vt poſſint ad mouendos hominum alios qualicunque aſtu irrepere propterea turpe eſſe ait, Oratori ſi quid in mala cauſa deſtitutum atque inpugnatum relinquat, ij peruulgato vite vſu ambaſſiatores in ſubide vocantur, que RomanisDe ſagminibus. vide Crinitum. in cap. iij. lib. vij. degentibus herbam ſecuritatis indiciam geſtabant de qua eſt textus melior iuris in legeↄ̨ ſanctum, de rerum diuiniↄ̨ iuris Digestis, Bartolus in lege prima ad legem Juliam maiestatis et in lege conventionum in Digestis de pace provide vt ad filum te deam Artificioſa eſtArtificiosa quam confirmat inductio quidam et ratio praeceptionis. Cicero memoriam mentemque vocitans tres partes annumerat: memoriam; intelligentiam; prudentiam. Memoria eſt per quam animus reperit illa quae fuerunt. Intelligentia eſt per quam perſpicit ea quae ſunt. Prudentia eſt per quam aliquid futurum videtur antequam factum ſit. Vnde prudentis eſt priuſquam aduerſa contingunt prouidere ne eueniant. Secundum tamen diuerſarum operationum eſt varijs nominibus enunciatur. Anima, dum vegetat et corpus ipſum viuificat. Spiritus, dum contemplatur, Senſus, dum ſentit. Animus, dum ſapit. Dum diſcernit, ratio. Cum recordatur, memoria. Dum vult, voluntas dicitur. Haec autem omnia ſolis nominibus, non ſubſtantia, differunt. Ne igitur doctrina ortu nihili obſcurior videatur: a philoſophi veſtigijs non deuians: in libro de Anima. Dico quod anima est actus primus corporis physici organici in potentia vitam habentis. Hanc definitionem ſolis philoſophaſtris incognitam relinquo,ↄ̨ haec autem in prima ſui diuiſione in animam vegetatiuam, ſenſitiuam et rationalem ſecernitur: haec diuiſio penes operationem animae originem ſibi vendicat: eo que omnis operatio anime vel eſt vegetare; vel ſentire; vel intelligere; primum immediate anime vegetatiue conuenit:Virtutes anime. que eſt communis omnibus viuentibus et eius operationes, in nutritione; augmentatione, vel generatione conſiſtunt: quae (ſi theologis creditur) neque bone neque male moraliter dicuntur: poſtquam noſtre poteſtatis imperio non ſubijciuntur. Ideo hec potentia vegetatiua ab Ariſtotele Aethicorum primo libro vacans ratione dicitur.

Potentia vero ſenſitiua in apprehenſiuam et appetitiuam: et apprehenſiua iterum in potentiam ſenſitiuam exteriorem ſecernitur, et talis eſt quintuplex ſicut ſunt quinque ſenſus exteriores, habentes diuerſas operationes et obiecta. Alia eſt potentia apprehenſiua interior et talis eſt quadruplex ſicut a philoſophis ſolent aſſignari quatuor ſenſus interiores: puta ſenſus communis; Phantaſia; Imaginatiua; et memoratiua: operatio talium potentiarum apprehenſiuarum, non eſt aliud quam cognoſcere vel noticias apprehenſiuas producere: ideo Theologorum imitatus doctrinam. Dico operationes talium potentiarum non eſſe bonas neque malas moraliter: poſtquam immediate ab obiecto et potentia mere naturaliter cauſantur: Sed potentia ſenſitiua appetitiua dicitur illa quae nata eſt proſequi obiectum apprehenſum et cognitum delectabile: et fugere obiectum apprehenſum vt triſticiei inductiuum: ideo eius operationes ſunt fugere et proſequi: et mere naturaliter ab obiecto et potentia producuntur: et a noticia ſenſitiua obiecti: et talis operatio ſolet vocari bona vel mala extrinſece: inquantum eſt imperata ab ipſa voluntate: Ideo a Philoſopho philoſopho Aethicorum primo dicitur. Appetitus ſenſitiuus: particeps rationis, obediens intellectuſ, vel voluntati, vt in temperato vel continente contingit. Sed anima rationalis dicitur ea que nata eſt ratiocinari. Hoc eſt producere noticias intellectiuas volitiones vel nolitiones; et diuiditur in intellectum et voluntatem non quod illi realiter diſtinguantur in eodem homine: immo eadem anima rationalis dicitur intellectus et voluntas ſed diuerſis rationibus hec nobilior ceteris cenſetur. Ideo quibuſcunque cauſis eſt anteponenda vulgata. Lex Sancimus, De sacrosanctis ecclesiis, in Codice, non immerito Ariſtoteles in libro De anime: operationes intellectus nullam communicationem habere cum corporali operatione aiebat: vnum tamen mihi ſingulare Auguſtinus profitetur animam videlicet. Deum ſupra ſe; Angelos iuxta ſe; ſe in ſe: quicquid celi ambitu continetur infra ſe cognoſcere: ne tamen verborum impetus ab inſtituto longius vagantem me diſtrahat in noſtram reflectamur arenam.

 Gabriel Tornoer Gulielmo Leporeo Liber I: Caput Secundum