Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber I/Caput Quartum

E Wikisource
 Liber I: Caput Tertium Liber I: Caput Quintum 
Caput Quartum, de Potentia Memoratiua, quae principaliter in hoc libro conſideranda eſt.

Memoria. M Emoria eſt potentia reſeruatiua ſpecierum ſiue intentionum non ſolum a ſenſu communi receptarum, quae excolendo ſicut omnia alia augetur; lex "Inter artifices", in glossa ad verbum "ingenii", titulo De solutionibus et liberationibus in Digestis. Haeęc aiunt ſe habet ad aeęſtimatiuam ſicut imaginatiua ad ſenſum communem. Auicenna cerebrum eſſe principium ſentiendi et mouendi aſſerit: temperatumque cauſam memoriaeę afferre. Nam ex cerebro craſſo prouenit obliuio, debilitaturque memoria. Vnde fit, vt Philoſophi monumenta perhibent, iuuenes et ſenes eſſe malae memoriae propter nimium in ipſis augmenti et decrementi motum. Sicut enim recordatio motus faciles exigit: ſic memoria quietem expoſtulat, et quieſcendo fit ſciens. Magni ſiquidem refert quali in corpore animi locati ſint, hoc proueniente ex qualitatum diſproportione et nimia frigiditate et humiditate, vnde calidi et humidi facile comprehendunt: ſed non diutius ſeruant. Rurſus aiunt ſicci et frigidi tardius concipiunt: ſed firmiore complectuntur memoria. Multa enim ſunt quae mentem facilitant multaque quid obtenebrant et confundunt. Nam membrorum conpagibus velut organis ad operationes exercendas mens vtitur: vnde fit vt corpore male ſano animus hebeſcat et obtundatur. Ingenia nempe aeris qualitatem ſequuntur. Refert enimem̃ Cicero Thebanos ingenio fuiſſe pinguioreet: ſed robuſtiores corpore. Athenienſes vero perſpicatiores et acutiores extitiſſe. Ideo quia craſſus aer Thebis: rarior autem et ſubtilis Athenis erat. Iſtud ſcite probatur in capitulo Quia diversitatem corporum diversitas saepe sequitur animorum, quem Glossa alius exponat: de concessione prebendarum in antiquo. Promptior contra, vegetior, acutior redditur cuius corpus bene compactum eſt: quamobrem Thraces ob craſſum regionis acrem quem incolunt, obliuioſi, deſident, tardi, obtorpeſcentes nulliuſque memoriae cenſentur eſſe. Satiricus patriam Veruecum appellat cum infit. Veruecum in patria craſſoque ſub aere naſci. Quid tamen diſcriminis habet a reminiſcentia,ↄ̨ quia memoria eſt continua conſeruatioReminiſcentia illius quod ſemel apprehenſum fuit: reminiſcentia vero eſt eius quod poſtquam apprehenſum eſt oblitum fuit et iterum rememoratum. Quis tamen paulo ſagacius conſiderans,ↄ̨ rimari poſſet,ↄ̨ quare eſt quidam homines facilius adiſcunt,ↄ̨ quam recordantur,ↄ̨ et econuerſo. Ad quorum intelligentiam ex Auicenne doctrina theſauro fidelis memorie ſequentia imprimas que illi qui ſunt ſicce complexionis fortes ſunt in retinendo:Sicca conplexio apta retentioni. et debiles recordando ratio naturalis iſtud non inſubide manifeſtat: nam ſiccitas eſt conueniens et idonea diſpoſitio ad impreſſionum retentionem. Inhabilis autem ad motum. Ideo infero vnum correlarium ſiccam complexionem memorie,ↄ̨ et non recordationi conuenire: hi enim ſunt qui magis percipiunt nutus: nutus autem operantur et cauſant ſenſibilium motum: et qui erit perceptiorHumida complexio diſcipline propicia. nutuum erit citius recordans: illi vero qui ſunt conplexionis humide facilis ſunt diſcipline,ↄ̨ ratio naturalis iſtud quam graphice edocet: nam humiditas eſt diſpoſitio conueniens ſuſceptioni impreſſionum,ↄ̨ que conuenit facili diſcipline et eſt contraria diſpoſitio forti memorie: ideo infero vnum correllarium.ſ.Memoriam propiciam et idoneam exigere materiam: a qua difficulter deletur quod impreſſum eſt in illa. Nota tamen que bene memores contrarie ſunt diſpoſitionis bene adiſcentibus illi bene memores ſunt: quorum anime non habent facilem motum neque diſperguntur cogitationes eorum: illa enimem̃ anima quae habet multos motus: et multiplices cogitatus fideli et bone recordationi aduerſatur. Ex hijs infero eos memoria pollere qui ſunt ſicce conplexionis: ideo eſt contraria diſpoſitio facili diſciplinaeę bona igitur memoria appellitanda venit ex ſiccitate complexionisFerro conparatur nam ferrum ſi exerceas conteritur in ſi numquam exerceas rubigi ne fedatur. vel exercitio circa vnum vel pauca: (Exercitio enimem̃ conſummatur quicquid natura arteque percipitur: nam vbi abeſt exercitatio,ↄ̨ ibi aut naturalis aut artificialis peritia ceſſet neceſſum eſt: cum tota (ſi Philosophusↄ̨ creditur) virtutis laus ipſa actione conſiſtat: huic ſententie applaudet iuriſconſultus in lege Munerum, paragrapho Mixta, de muneribus et honoribus, Digestorum.) inde eſt que pueri quamuis ſint humidi: firmiter tamen retinent anime enimem̃ eorum non occupantur circa multa ſicut aine eorum qui maturam ac prouectam etatem attigere: iuuenum autem propter calorem etIuuenes propter vehementiam memorieↄ̨.propter motus ſuos agiles debilior eſt memoria quamuis ſint complexionis ſicce. Senibus vero accidit propter humorem qui in eis dominatur non memorari ea que vident: ex hijs veridice inferendum puto,ↄ̨ ſed̓m diuerſas perſonarum circumſtantias,ↄ̨ virtutem diuerſimode operari: et hoc ſed ex diuerſitates inclinationum ortarum ex diuerſa mixtione quatuor primarum qulitatum;ↄ̨ totam corporis compaginem regentium: ex quibus quatuor humorum diuerſe proportiones ſcaturiunt.Humanum corpus a quatuor primis qualitatibus regitur. Et ex his varia ipſorum ſpirituum tam vitalium et naturalium quam animalium diuerſitas conditiones et inclinationes mortalium varians et immutans oritur: vnde oculorum periculo compertum eſt,ↄ̨ inductu quodam nature.

Nobilis ſan guinei complexio. Sanguineum letum vultu hylarem; et amatiuum; riſu facilem; liberalem; benignum; pium; delicata cibaria; primeque bonitatis vinum elementa per omnia indagantem: ad libidinem pronum: vnde Alexander magnus imbecillitatem humanam ſe ſentire aiebat duabus potiſſimum ex cauſis ſonno vsque et coitu.

Collerici complexio. Collericus autem eſt in ſuis agendis impetuoſus,ↄ̨ elati animi vanos (quam par ſit) appetens honores: bonorumque myrmecias: in iram faciliter prorumpit: eademque pacificatur: prodigus: et vltra menſuram comedens: fidelibus deditus vigilijs lucrum aſſidue venatur: et domeſticarum rerum ſatagit.

Flegmatici complexio. Flegmaticus vero naturaliter ſomnolentus in agendis ſuis tardus: verbis lapſantibus: et humidis non defluens: bonorum contentor: aureque popularis rumuſculos pro nihilo habens: ac ſputifaciens: parue memorie: et modice commeſtionis: ideo pauci aut nulli meritis eorum ad honores aſpirant. Meſſalecor uini debilis memoria.Ideo Meſſalam coruinum ſui nominis immemorem flegmaticum extitiſſe dijudico. Ciuilis tamen romanus huic ſententie aduerſari videtur nam nemo eſt adeo ſupinus vt nomen ſuum ignoret. l. cum in libris Vlpiani: de here. inſti. C. Numeroſam exemplorum ſiluam conticeo quam viſendam te remitto ad plinij notata iu capite quarto et vigeſimo libri. ſeptimi memori.

Melencolici complexio. Sed melencolicus naturaliter triſtem gerit vultum ſiniſtre ſemper ſuſpicatur: alieniſque vulpina quadam ſanctitate delictis illa tractat: mundanarum rerum nephando amore irretitur: implacabilis et in propria opinione pertinax,ↄ̨ pluria humano corpori conferentia literis commendare non grauater: niſi induſtria et conſilio probati medici indigere cognoſcerem. Equitas nature.Ex ſupradictis oculorum periculo compertum eſt,ↄ̨ naturam in vno ſanguineum grauaſſe. et in alio reſtauraſſe. Idem dic in colerico; flegmatico; et melencolico. Cui ſententie ciuilis iureconſul ti ratio applaudet. In lege Eum qui de iureiurando', in Digestis (ff.) et nota iſtud quod a ſcriptoribus fere noſtris intentatum non comperies.

 Liber I: Caput Tertium Liber I: Caput Quintum