SEnsus communisSensus communis. qui in anteriori parte cerebri locatur, est potentia sensitiua omnium sensuum particularium obiecta apprehendens. Dicitur autem communis, philosopho asserente, eo queꝙ omneẽs sensus exteriores ab eo velut a communi centro scaturiunt, suorumque obiectorum similitudines ad eum reducunt: quibus mediantibus: de singulis iudicat et discernit. Huic autem potentiae tres actus attribuuntur: quorum primus est cognoscere sensationes etsensibila omniumsensuum exteriorum: etiam non praeęsentibus obiectis ideo communis dicitur. Secundus est conuenientias et differentias inter obiecta sensuum discernere. Primo enimem̃ obiectum vnius cognoscit. Secundo obiectum alterius apprehendit. Tertio actum format continentem virtualiter notitias amborum obiectorum: in quibus conuenientias et differentias ponit: vt album non est dulce: somnus non est frigidus. Tertius est absentias obiectorum dijudicare: vt quod visus non videt: auditus non audit. Sic de silentio caeterisque obiectorum priuationibus iudicat. A centro huius organi nerui ad organa exteriorum protenduntur: et per hosce neruos omnium visibilium species recipit: et facile quidem propter organi humiditatem et calorem, diutius autem retinere non potest. Quapropter facta sensatione eas per neruorum meatus imaginatiue transmittit. Cuius operatio est receptas species et imagines reseruare: vnde nomen sibi vendicat. Ne autem potentiae quaeęsequuntur ociosaeę permaneant: species ab imaginatiua ad aestimatiuam transeunt: ex quibus haec potentia intentiones non sensatas elicit: quemadmodum ouis ex speciebus lupi colore et figura et alijs inimicitiam nonsensatam eliciens ipsum fugit: secundum Auicennam: et hoc vel ex naturali instinctu: si forte prius fraudem lupi experta non sit: vel experimento, vt asinus foueae: qua nuperpericlitatus est, appropinquans casum timet et declinat: veluti canis popinam fugiens propter aquam calidam.