Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber I/Caput Secundum

E Wikisource
 Liber I: Caput Primum Liber I: Caput Tertium 
Caput Secundum.

Simonides SImonides poeta Lyricus Plinio et Cicerone auctoribus artem memoriae eiusque documenta enunciasse censetur: tandem a Metrodoro Sceptio consummata. Cum enim pugili coronato carmen quale componi victoribus solet mercede quadam pacta scripsisset, abnegata ei pecuniae pars est quod de more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris et Pollucis exierat. Quapropter partem ab his quorum facta celebrasset exigere cogebatur. Solutione completa grande conuiuium apud Scopam fortunatum hominem celebrabatur. Simonides adhibitus ei coenae nuncio est excitus se a duobus iuuenibus (quos rumor. Castorem et pollucem suspicatus est) quesitum fuisse quorum tandem euocatione defatigatus dum ad fores genialis domus vti ratus erat non inuenisset: eos omni vrbe vagus quereret: conuiuij interea domus in ruinam versa miseranda conuiuas clade oppressit: quos cum affines sepulchro mandare vellent; nec eos miserande mortis genere ruina et molibus, attritos recognoscerent: Memorie inuentio. diuinus ille Simonides qui vna discubuerat memoria ordinem discumbentium repetens: quem quisque dispositione locum sortitus fuerat; charos parentibus liberos dulcesque coniugibus viros: et matrum amplexibus cum lachrimis natos restituit: veteres enim in conuiuio triplicesAntiqua comuiuiorum series.mensas apponere solebant, et iacendo cenare veluti Turcaeę faciunt de quo canit Horatius.

Saepe tribus lectis videas exnare quaternos
E quibus vnus auet quauis aspergere cunctos:
Praeter cum qui praebet aquam.

Et in his triclinijs carnibus abstinebantCapitulo “Ab exordio”, XXXV distinctione etCapitulo “Ante omnia”, eadem distinctione. Vsum tamen carnium in conuiuijs (Plinij testimonio) volumine. vij. primus apponi iussit vel occidi. Hyperbius martis filius. Iosephus tamen in primo antiquitarum hebraico populo statim post peccatum Adae esum carnis a supremo rerum opifice concessum asserit. Egyptij sacerdotes cultui diuino inseruientes, carnibus et vino abstinebant. ouum quoque pro carnibus et lac vitabant: eorum alterum. carnes liquidas, alterum sanguinem esse colore mutato dicentes. Zenocrates philosophus tria dumtaxat precepta apud Cecropidas in templo Eleusine insculpta scribit: venerandos deos, honorandos parentes, carnibus non vescendum: nostris tamen seculis est viuendum, non enim cibus in conuiuio sed cibi auiditas nimia reprobatur, Capitulo “Sunt cibi”, De Consecratione, distinctione V. Laudanturque conuiuia dummodo detractionibus et fabulis siculis gerris vanioribus abstineaturCapitulo “Convivia” et capitulo sequenti, XLIV distinctione.Nimia cibi auiditas reprobatur. Constat autem conuiuium ex rebus quatuor que si desint suis numeris non est absolutum: si belli homunculi collecti sint, si lectus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Varro in Satyris Menippeis in libro qui inscribitur nescis quid vesper serus vehat, dicit conuiuarum numerum incipere oportere a gratiarum numero, et procedi ad musarum, nostris tamen seculis arbitrio regimur.

 Liber I: Caput Primum Liber I: Caput Tertium