Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber I/Caput Septimum

E Wikisource
 Liber I: Caput Sextum Liber I: Caput Octavum 
Caput Septimum.

Imaginatita. POtentia Imaginatiua est reseruatiua specierum a sensu communisem̃ receptarum: quae in anteriori parte cerebri ponitur. Species enimem̃ rerum hic vocantur imagines ipsarum,ↄ̨ vnde imaginatiua vocata est: et per hoc differt a sensu communisem̃: quia non est potentia iudicatiua: sed solum reseruatiua. Locupletissimi philosophoↄ̨rum testes fatentur in natura nostra sensibilium compositionem inter se inesse: oportet ergo vt in nobis sit hec virtus que hec operatur et hec virtus inquantum imperat ei intellectus,ↄ̨ cogitatiua nuncupari meretur: inquantum vero imperat ei. virtus animalis,ↄ̨ imaginatiua appellatur,ↄ̨ inquantum occupatur componendo et diuidendo formatiua vocatur: hec enim facit castra in sphera chymeram fingit,ↄ̨ et lupo cornua nam sensus communis virtuti formali que est Imaginatio quasi ad reponendum impartitur; quod ei tradunt sensus exteriores.Specierum seruatrix imaginativa Imaginatio vero reponit et retinet habet enimem̃ virtutem multiplicandi formas sensibiles,ↄ̨ virtus vero cogitatiua; siue imaginatiua; sine formatiua conuertitur ad formas quae sunt in imaginatione: ad componendum vel resoluendum eas quoniamem̃ eius potestatis iugo subijciuntur.

 Liber I: Caput Sextum Liber I: Caput Octavum