Phantaſtica.Otentia phantaſtica quae eſt in ſecunda parte mediaeę cellule cerebri tanquam centrum inter imaginatiuam et memoratiuam,ↄ̨ conuertit ſe ſupra imagines in vtraque earum reſeruatas: et tunc componit et diuidit eas: vt prior figura clare demonſtrat. Haec imagines cum imaginibus: ſpecies cum ſpeciebus format eas componendo vel diuidendo: et ideo fingit monſtra. Chimaeęras: et operatur in ſomno ſicut in vigilia. Ex ſpeciebus praememoratis cum ad organum ipſius peruenerunt: diuerſas imagines componit: que a ſenſu communi percipiuntur: dum rurſus ad ipſum deſcenderunt. Qm̃Quam vero haec potentia in homine ratione naturali decoratur. de qua meminit tex. in. l. at qui natura. de neg. geſt. et in. l. ſicut impendia. de vſufruc. et. l. nam hoc natura de condi. inde. ff.textus in lege At qui natura, de negotiorum gestorum, et in lege Sicut impendia, de usufructu, et lege Nam hoc natura, de conditionibus et demonstrationibus, Digestorum. Ideo non neceſſario eodem modo operatur non nunquam enim ex compoſitione ſpecierum intentionum diuerſarum momſtra fingit: quorum nec aliquando ſimilia vidit. In brutis autem inſtinctu naturae regitur: quae in omnibus eiuſdem ſpeciei ſimilis eſt: ideo in talibus phantaſiae opera non variantur. Simili equidem ingenio omnis hyrundo nidum et aranea telam texit. Huius potentiaeę opera ſi vigilantibus non deſint: raro tamen ab ipſis percipiuntur propter fortiores motus ſenſuum. Dormientes autem quorum ſenſus exteriores vacant: ſomnia appellant: quia in ſomno apparent.