Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber II/Caput Decimum Tertium

E Wikisource
Liber II
Caput Decimum Tertium

 Liber II: Caput Duodecimum Liber III: Caput Primum 
Caput Decimum tertium.

UTendum est pro locis maioribus templis quadratis. Debemus igitur adire templa, monasteria eo tempore quo nulli, vel saltem pauci, frequentant: et in eis diligenter decem loca considerare: considerata in animo reuoluere: quibus reuolutis rarissime in eadem templa progredi debemus: quia vt inquit Quintilianus, Aditus et reditus humanam mentem disturbant, et confusionem pariunt. Possumus tamen pro quotidianis rebus reponendis vti ecclesijs: vt si Historiam, praedicationem, Apologum, vel fabulam memoria tenere velimus, diligenter haec sunt consideranda, vt loca in domibus constituta plerunque repetantur. Nam repetitio multum opitulaminis memoriae affert. Tum quae scripserimus vel cogitatione complexi fuerimus: et alio signo quo mouemur notabimus. Vnde, si de bello loqui velimus, arma in loco domus locanda sunt. Si de furore, ErinnymErinnyn. Si de luxuria, Venerem figurabimus. Haec enimem̃ sensum et memoriam dirigunt. Vtile tamen erit aliquas Regulas locorum manifestatiuas enunciare.

Prima Regula.

Nomina. SI propria aliquorum nomina in memoriam reuocare velimus, id apte et commode per amicorum nomina fiet, que agant id quod ab eis fere semper fieri solet. Si autem non cognoscitur amicus illud nomen habens, veluti Melchisedech, Zorobabel, tunc locabis in loco nomen conforme illi. Idem potest dici in nominibus animalium, vt est equus, bos, et asinus: vt in primo loco ponatur equus: in secundo bos: in tertio asinus. Idem in rebus anima carentibus dici potest, vt est liber, cappa, vestis. Sed in hac arte summopere cauendum est ne res inanimata simpliciter in loco locetur: quia resumendo in errorem incidere posses: eo que nulla est in his potentia motiua, quae memoriam excitat. Gestus enimem̃ imaginis positae memoriam commouet: qui in talibus naturaliter non reperitur. Igitur in loco talis imago locanda est, quae se moueat: si tamen non potest, ab alio excitetur: vt ex motu altero memoria commoueatur. Sed instabit iuuenis acutissimi ingenij. Formica in loco posita se mouet; non tamen, propter sui paruitatem, memoriam commouebit. Similiter granum piperis. Hoc fateor, si formica sola collocetur: sed multitudinem formicarum ascendentium arborem et descendentium in loco ponam. Idem argumentum de pulice moueri potest sed amicum sub femore nutricis pulicem capientem locabo.

Secunda Regula.

QVotiescunque vocalis est in medio syllabae trium literarum, accipitur imago vltime literae, mobili se mouente: cuius principium sit simile duabus literis praeęcedentibus. Si autem vocalis sit in fine, vt in syllaba bra, tunc in loco imaginem primaeę literae pono: et rem mobilem seu mouentem: cuius principium sit simile duabus sequentibus. Si ergo Benedictum cum rapis vel ranis in loco posuero dabit syllabam bra: si Thomam, syllabam tra. Copla ergo rerum inceptarum, vt syllabae, si in promptu habeatur, non paruam vtilitatem est allatura. Sed si vocalis est in principio am faciens vt in hoc verbo amo, tunc semper imago primae literae collocanda est in loco: et res principium habens simile sequenti syllabae. Si ergo Antonius voluat molem, hoc verbum amo positum legemus: si Eusebius, verbum emo. Est tamen sciendum quod non possumus commode dictionem trium aut quatuor syllabarum collocare: quia frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora. Sufficit enimem̃ primam et secundam syllabam posuisse. Dictionem tamen duarum syllabarum possumus totam collocare, veluti pater. Ponam in loco rem vel hominem pro imagine syllabaeę pa, vt Paulum et syllaba ter. cum ergo vocalis sit in medio Raymundum accipiam etiam in manu syllabam habentem. Concludendum est igitur que imagines Alphabeticae simul iunctae, et copia rerum inceptarum, vt syllabae in artificiali memoria, si aliae defuerint, nobis seruiant.

Tertia Regula.

Locorum qualitas.LOca non debent nimiam amplitudinem continere: ne Quintiliano teste, vagas et nimis amplas reddant imagines,ↄ̨ vacuaeę enimem̃ sedis latitudo et discursus humanam mentem confundunt et disturbant.

Quarta Regula.

PRo argumentis collocandis duas imagines vetusti patres statuere. Prima est gestus corporis,ↄ̨ vt si dicatur: Testamtum sine septem testibus factum non valet: (vt scite refert Imperator in lege hac consultissima qui testamenta facere possunt, Codice) testatorem coram duobus testamentum fecisse imaginabor: et virginem vnam in varia fragmenta partientem. Secunda imago est vt duaeę aut tres dictiones argumenti principaliores in locis debito situ collocentur. Posset tamen ingeniosus hoc motiuo excitari, an in eodem loco plures res a nobis locandaeę sint. Respondetur que si in locis locare optes quid ab alio tibi proponuntur, vt illa proposita statim recitare debeas, imaginem vnius rei tantum in loco colloca. Sed si quaeę in libris lectitas: in locis ponere attentes: vt illa memoriter pronunciate possis: tunc imagines in eodem loco frequenter locare potes.

Quinta Regula.

LOcorum conuenientia talis esse debet, vt debite proprijs in locis imagines locentur, ne confusio in hac ordinatione et situ generetur. Triplicia enim huic arti loca conueniunt: quaedam sunt natura constituta, alia intellectu, et alia mixta: quae singulari sagacitate hominem diriguntur: vt de imaginabilibus dici potest. Veluti caeęmentarius Romanus amphitheatrum aeędificaturus, primo mentaliter fabricat, sic vt in vno loco consulum sedem, in alio senatorum, in alio gladiatorum imaginabitur. Simili modo de quocunque aedificio dici potest. Omnia enimem̃ a natura constituta reperire est impossibile et fictis omnibus vti durum et periculosissimum duco; ideo mixtis vti vtile esse arbitramur.

Sexta Regula.

DE interuallis locorum doctores certant, et adhuc subiudice lis est. Postergata enim omni ambiguitate, locorum minimorum interualla Publicio affirmante debent esse paulo maiora, vel paulo minora, quinque pedibus. Secundum tamen aliorum sententiam debent esse paulo maiora; vel paulo minora septem pedibus. Nec debent genibus esse inferiora. Altitudo insuper locorum minimorum staturae hominis aequiparanda est.

Septima Regula.

NVnc de Legum regulis et voluminibus iuris ciuilis dicendum est: locisque colores assignandi sunt quibus teguntur.Legum volumina. Accipio igitur pro Digestorum parte vetere pellem albam: pro Digestorum nouo pellem rubram: pro Infortiato. pellem nigram: pro Codice,ↄ̨ pellem viridem: pro Volumine,ↄ̨ varij coloris pellem: pro Institutionibus,ↄ̨ librum paruum: pro Autentico,ↄ̨ tabellionem instrumentum magnum habentem:ↄ̨ pro libro Feudorum,ↄ̨ Comitem alicuius castri: pro Decreto,ↄ̨ cum in eo sint sanctorum Patrum auctoritates,ↄ̨ senem aliquem in loco scribentem: pro Decretalibus,ↄ̨ Papam in throno sedentem: pro Clementinis,ↄ̨ puellam cul nomem est Clemens: pro Commentatore Iuris,ↄ̨ eos qui idem nomen habent. Pro allegatione Decreti, quae sit per distinctionem,ↄ̨ ponitur puella quae pannum vel chartam laceratcolon; pro quaeęstione, Iunipera famulam percutiens: pro consecratione, Sacerdos hostiam consecrans: pro poenitentia, est Iunipera quae sacerdoti sua leuia peccata confitetur.

Octaua Regula.

VEteres pro RubricisRubricae. vtriusque iuris duas locis imagines tradere soliti sunt. Vt, si meminisse voluero Rubricam de transactionibus, Thomam ranas habentem collocabo: vel duos qui diu litigauerunt a lite recessisse fingam: vel alterum alteri indicium pacis praebentem. Principia autem legum vel capitulorum in locis ponuntur alphabetico ordine sono vocis vel similitudine vel gestu corporis: de quibus iam dictum est.

Nona Regula.

PRo confirmatione locorum, si primi loci domus in notitiam deuenire velimus: in loco pugionem: si secundi, anseremsemi;ↄ̨ si tertij,ↄ̨ serpentem incuruatumsemi;ↄ̨ si quarti,ↄ̨ Lucanicam cancellatamsemi;ↄ̨ si quinti,ↄ̨ baculum senis obliquumsemi;ↄ̨ si sexti,ↄ̨ Limacemsemi;ↄ̨ si septimi, vehiculum aratrisemi;ↄ̨ si octaui, orationis Dominicae lapillos in figuram s cancellatossemi;ↄ̨ si noni,ↄ̨ clauam Herculeam in nodo fertatam,ↄ̨ Si decimi; anulum aureum in I et O figuram effictum ponemus. Haec autem clariora reddi poterunt figura orbiculari cognita. Vtile tamen erit quasdam Regulas enunciare locorum manifestatiuas.

Ortus Signorum Decem.

 Liber II: Caput Duodecimum Liber III: Caput Primum