| Liber II: Caput Decimum Tertium |
|
Caput Duodecimum.
Series locorum. IN hac arte locorum series diligenter consideranda est, ne plura aut minora in loco maiore quam decem ponantur. Talis enim locorum series seruanda est, vt Ianua sit primus locus camerae: paries vero dexter Ianuae vicinus quoniam locum maiorem ingredimur, sit secundus: angulus primus, tertius locus: paries secundus, quartus locus: angulus secundus, quintus locus: paries tertius, sextus locus: angulus tertius, septimus locus paries quartus, octauus locus: angulus quartus, nonus locus: paries quintus, decimus locus; et sic dicendum est de omnibus cameris. Precedenti autem figura cognita, poterimus in omnium locorum notitiam deuenire.
| Liber II: Caput Decimum Tertium |
|