| Liber II: Caput Secundum |
|
Loca.
Ocis eſt vtendum multis, illuſtribus, explicatis, modicis interuallis, imaginibus aliquid agentibus, acribus, inſignitis, quae occurrere celeriterque percurrere animum poſſint. Quo magis admiratur Quintilianus qualiter Metrodorus in duodecim ſignis per quae ſol meat, tricenos et ſexagenos inuenerit locos. Vanitas nimirum fuit atque iactatio circa memoriam ſuam potius arte quam natura gloriantis. Nata eſt igitur vt infit Quintilianus, in pleriſque ars ab experimento ſiue experientia quae eſt rerum magiſtra. in capitulo Statutum, de rescriptis, in sexto; et in capitulo Quam sit, de electionibus, in sexto Refert enim Philoſophus: natura potentem; ars facilem; vſus promptum reddit artificem. in lege Milites, de re militari, libro duodecimo in capitulo Legatis, § Ornatricibus, de legatis tertio vnde non incaſſum fluxit paroemia “vſus me genuit peperit mater memoria” Auguſti, naturam demones in tribus excedere aiebat, velocitate, ingenij ſubtilitate; et longitudine vite: ideo tantam ſibi comparauere experientiam: vt futura predicerent. Vide textum et glossam “Mihi singularem” in Causa XXVI, quaestione III, capitulo Sciendum quae meretur reprehendi inquamtum dicit demones materiam habere: ſanctius enim naturam ſed quia ipſe leguleus Canones aut Leges a veſtibulo ne quidam ſalutaui nec extremis digitis attigi: quibus iuris pontificij aut Ceſarei canicies ineſt: taxandam remitto.
| Liber II: Caput Secundum |
|