| Liber II: Caput Tertium |
|
VltumLocorum diuiſo. memoriae conferet in triplicem locorum definitionem deſcendere, ſcilicet Minorum, Maiorum, et Maximorum.
¶ Loca minima ſunt loca maiorum locorum: vt quatuor anguli, quinque parietes, et ianua, quae ſecernit parietem: veluti ſi duos ſeparatos ac diſtinctos parietes redderet.
¶ Loca maiora minoribus diſſimilia ſunt, quae quadrangulatem formam habent: vt templa aulae, domus imaginabiles, et camerae.
¶ Loca maxima, quae ad ſimilitudinem et aequiparantiam maiorum et minorum accedunt: ſunt loca maiora et minima: vt oppida, collegia, magnae domus, arces, caſtra, et alia imaginabilia; has locorum definitiones, quam graphice tetigitBaro in suo tractatu Insulino, in versiculo: “Circa vero locum sciendum est.”: vbi ſi bene ſagaci trutina ponderetur: hae definitiones coincidunt: dicit enim BaroLoca ciuilia. quedam loca eſſe eminentia; quedam depreſſa; et plana eminentibus, ſicut ſunt domus et cetera edificia que partem anticam habent. in l. Aediles curules, § finali, de vi publica, Digestorum Pandectarum. Ibi, in verbo “ante ergasteria”; et in lege Arbor, § De vestibulo, et ibi glossa communis, in divisione Digestorum. Posticam etiam, in lege Quidam Hyberus, de servitutibus urbanorum praediorum, Digestorum, in verbo “post horrea”.
| Liber II: Caput Tertium |
|