| Liber II: Caput Duodecimum |
|
Oca diſcuntur, Quintiliano referente, vt quam maxime ſpatioſa, multa varietate ſignata: vt domum magnam et in multos diductam receſſus habeamus. Dummodo receſſus et circuitus iſte confuſionem non pariat. Omnis enim circuitus eſt vitandus, in lege “Dominus testamento”, Digestorum titulo “De condictione indebiti”, adnotat Clemens Auditor in titulo “De rescriptis”, cum glossa vulgata. In ea quicquid nobile eſt animo diligenter affigitur: vt ſine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio percurrere poſſit. Et primus hic labor eſt non haerere in occurſu: tum quae ſcripſerimus; vel cogitatione complexi fuerimus: et alio ſigno quo mouemur notamus. vt ſi de nauigatione mentionem facere velimus, in loco ponetur anchora, ſi de curſu, lepus; ſi de militia, telum. Haec itaque ſenſum dirigunt mouentque intellectum vt in rei notitiam deueniat. Hoc compoſito, cum eſt repetenda memoria, incipimus a principio haec loca recenſere: et quod cuique attribuimus repoſcimus: et eorum imagine admonemur: quae rei notitiam ſolo ediſcendi labore producit. Nam cum in loca aliqua poſt tempus reuerſi ſumus, non ipſa tantum agnoſcimus: ſed eorum quae fecimus reminiſcimur: perſoneque ſubeunt: nonnunquam iacite
cogitationes in mentem reuertuntur. Vnde fit vt inuitus perdit quiſque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud, dum id quod ſcripſerat quaerit.

| Liber II: Caput Duodecimum |
|