Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber III/Caput Primum

E Wikisource
 Liber II: Caput Decimum Tertium Liber III: Caput Secundum 
Liber Tertius de Imaginibus.

Imagines.DAndaeę sunt veraeę fictaeę et casuales imagines, et certi termini,ↄ̨ vt contextum verborum continuet crebra meditatio: partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat. Non est inutile quo facilius haereant aliquas apponere notas: quarum recordatio commoueat et quasi excitet memoriam. Nemo enimem̃ fere tam infelix vt quod cuique loco signum destinauerit nesciat: vt si tardus ad hoc erit, eo remedio vtatur vt ipsaeę excitant notae. Hinc est ex illa arte non inutile attendere; signa quae potentiam mouent multum memorię conducere. Multum enimem̃ signa faciunt: et ex vna memoria venit altera,ↄ̨ vt experimento patet. Si enimem̃ anulum in loco posuerimus,ↄ̨ exinde translatus vel alligatus cur id fecerimus memoriam excitabit. Aristoteles idem dubium mouet quomodo ad reminiscendum debemus procedere per modum diuisionis. Nam Quintiliano teste qui recte diuiserit nunquam poterit in rerum ordine errare: diuisione enimem̃ veritas elucescit in § sed non usque adeo, Institutionum de legatis, glossa in lege prima De donationibus manualibus et mutuis exceptionibus, Digestorum, ut si quis vestem vel aliquid aliud in domo dimiserit,ↄ̨ a principio negocij incipere debet vt facilior fiat reminiscentia: vel considerare quid in tali domo fecerit: postea debet deuenire ad alium locum in quo sciat quid fecerit: et sic consequenter vsque in intentum.

 Liber II: Caput Decimum Tertium Liber III: Caput Secundum