| Liber IIII: Caput Primum |
|
IMago vera,Imago vera. est conceptus rei visae repraesentantis nobis sensum rerum memorandarum.
Imago ficta,Ficta. est apprehensio rei non cognitae quae potuisset videri suis locis et temporibus.
Imago casualisCasualis. est apprehensio rei visibilis repraesentantis nobis rem inuisibilem. Vel primum Publicium Imago est forme cum forma figure signi: vel insignij similitudine quadam collatio hec ridiculi motus: mirabilis gestus: trucis crudelisque vultus: stuporis tristiciei et seueritatis plena esse debet. Debent autem effingi aut efformari per notas personas: vt si sermo sit habendus de sene, imaginabimur senem canum; tremulum, nasum tergentem; tribusve pedibus incedentem; incuruum; gementem; labijs dimissis; incano mento iam mucidum: econtrario leta iuuentus excogitabitur: corporis nostri pulchritudo et feditas sic indagabitur, vt colli longitudo; capillorum; digitorum; et totius corporis proceritas admirationem nobis et stuporem prestant; naris; oris; aurium; mamillarum; ventris; pedumque breuitas: his ornamentum prestant. Si qua latent meliora putes, frontis oculorum pectorisque amplitudo et dignitas eis honestamento accedat: vox sexui correspondeat collum et teretes digiti venustatem et longiora brachia dignitatem afferunt, his rubicundule maxille et ora vernantia rosis, puniceaque labia addantur; manuum; pectoris; colli, et oris candor; supercilij oculorum torquis; et vestium nigredo; modestus incessus; preclara fama; et prestans virtus, his similibusque commentationibus latentes rerum imagines; latentiaque signa iugi exercitatione nobis vendicabimus.Apuleius. Oportet insuper res ridiculas et nouas imaginibus attribuere: quia Apuleio affirmante magis noua quam magna miramur: et nullo obiecto magis animus excitatur quam re admirabili. Vnde fit vt saepiuscule rerum quae in iuuentutae actae fuerunt, nos capiat recordatio: quam quid a paucis diebus vidimus. Cuius rei non est alia ratioquam que res vsitatae facile elabuntur.Scithe humanis vescuntur carnibus. Res vero admirationem et nouitatem afferentes; menti firmius ac tenacius haerent. Magna quippe; incredibilia; inuisa; noua; rara; inaudita; flebilia; egregia; turpia; singularia; ac peruenusta; menti et memorie nostre ac recordationi plurimum conferunt: vt si recenseam Scithas qui sub ipsis septemtrionibus etatem agunt, corporibus hominem vesci, eiusque victus alimento vitam ducere.Hec a veritate aliena existimarem nisi me anxium Augustini moueret auctoritas, in libro De coniugio veri et falsi inquirentis que si anguis venenosa coeuntes caudac percutiat vir in feminaet et femina in virum transmumtabitur. Item esse sub eadem regione celi homines vnum oculum in frontis medio habentes qui appellantur Arimaspi.. Preterea traditum esse memoratumque in vltima quadam terra quae Albania dicitur, gigni homines qui in pueritia canescunt et plus cernent oculis per noctem quam inter diem in Illirijs traditum esse homines, qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque homines mares feminasque, qui visu tam nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere. Item in montibus terre Indie homines caninis capitibus et latratibus eosque vesci auium et ferarum venatibus; atque item esse gentem aiunt apud extrema Indie corporibus hyrtis et auium ritu plumantibus, nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem vnum tamen, quod quasi omnem modum admirationis egreditur, recenset Plinius se testem oculatum profitens, cuius verba recenseo “ex feminis,” inquit “mutari in mares non est fabulosum inuenimus in annalibus P. Licinio Crasso C. Cassio Longino cos. Puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque aruspicum deportatum in insulam desertam Licinius Mutianus prodidit visum esse a se Argis Arescontem cui nomen Arescuse fuisset nupsisse etiam mox barbam et virilitatem prouenisse vxoremque duxisse”; pluria de miraculis recenseram sed nos non idonee scripture tedium rapit.Aristotoles. Aristoteles idem dubium mouet; quare est quod reminiscimur illius quod hodie vel heri factum fuit. Dubio respondet inquiens reminiscentiam fieri per hoc, quod apprehendimus aliquid ad cuius apprehensionem sequitur apprehensio alterius. Modo possibile est nos venire ad apprehensionem alicuius; ad cuius apprehensionem sequitur apprehensio illius quod longo temporis curriculo transactum est. Et sic optime fit reminiscentia incipiendo a principio rerum: quia sicut res se habent, ita apprehensiones. Et propter hoc ordinata potius in memoriam veniunt et reducuntur quam inordinata.Ordo. Ordo enim rerum maxime confert ad reminiscentiam: quia si volumus de prioribus memoriam habere; ex memoria illorum poterimus deuenire in reminiscentiam quaesitorum propter dependentiam; ordinem; vel consuetudinem. Sicut enim haeres se habent adinuicem in eo que consequuntur: sic et motus, et ideo si recordantur priorum; tunc vel propter dependentiam; consuetudinem; ordinem; vel habitudinem contrarietatis aut similitudinis poterimius posteriorum reminisci. Vt tamen ad faciliorem imaginum notitiam deueniamus aliquae regulae inferendae sunt.
Inuisibilia.SI substantiae inuisibilis quid est, vel Deus; vel Anima; vel Angelus recordari velimus, aliquid simile ei imaginabimur quod rei speciem repraesentabit: vt iuuenem tanta membrorum proceritate venustatum, purpurea veste amictum, alatum. Diligenter tamen considerare debemus ne quicquam aliud praeter naturam repraesentet.Sancti. Nomina vero propria sanctorum et sanctatum memoranda sunt per notas personas illis nominibus vocitatas: vel per aliquid eis conueniens: vt Petrus per clauam, Paulus per gladium. Insignia enim cuiuscunque rei Publicio affirmante ea tripartita sunt: rerum scilicet personarum, et locorum; vera et ficta dicuntur. Personarum sunt hec, Imperatoris trigona; corona Regis; pretoris et prefecti sceptrum consulum faces et securis summi Pontificis thyara; Cardinalium pheniceus pileus; Episcoporum mitra; aurea calcaria, Militarem dignitatem, aurei annuli, zoneque margatite et gemme Medicum vnde non iniuria; triuialis fluxit versus: it Galienus opes gemmis oneratus et auro. Plato secum peditem trahit; Aristotelem; aquila Iohannis; ritulus Lucae angelus Mathei; cathene Leonardi; pellis Bartholomei; claues Petri; retia Andree; cochlee et Galerus Iacobi; porcellus lacteus Anthonij insignia refert.
¶ Locorum dicuntur cuiuscunque loci priuata bona hinc vergi, primo Georgi. Hic segetes illic veniunt felicius vue. Arboret fetus alibi atque iniussa virescunt. Gramina nonne vides croce os vt thimolus odores. India mittitebur molles sua thura sabei. At calibes nudi ferrum virosaque ponthus. Castorea heliadum palmas et epirus equarum sic candia succarum florentia purpuram mittens suo proprioque bono denotabitur.
¶ Rerum insignia ensis iusticiam equitatem libra herculeclaua fortitudinem geometriam circinum astrolabium astrologiam discordiam dentes commemorabunt. Sunt et nonnulla que si similia suum auctorem sequuntur vt funda baleares arcus Anglicos; balista Hispanos; virtus Gallos; Burgundos constantia. Sunt que per comparationem trahuntur vt pauperior codro ditior crasso pulchrior narcisso; et his similia.
SI substantiae sensibilis animatae, vt hominis, leonis, equi reminisci velimus, imaginabimur leonem oculis inflammatum; vngues cruentatos habentem: vel bucephalum bubulo capite horrentem: qui neminem praeter Alexandrum ascendere sinebat. Sic etiam cuiusque etatis et animalis cuiusque passiones euoluere memoriae plurimum confert vt voracem lupum, timidas dammas, timidosque lepores, caprasque fugaces, letam iuuentutem in malum procliuem describamus.Immoderatus iuuenum calor. Ideo feruori nature vix resistere potest In authentica De non eligendo secundo nubente, in § Optimum collatio prima, importuni enim iuuenum motus et calores iuueniles sunt coercendi nam scitote voluptuarie vite comitem esse tristiciam et luxuriosam iuuentam senilem esse penitentiam, Lex finalis, Lex finalis, § Filius, titulo De bonis quae liberorum sunt Codicis Iustiniani. De tristi senectute tristem senectutem. Ideo Cicero in libro De senectute eam miseram varis ex causis vocitabat primo quod corpus viribus destitutum et infirmum reddat estque laboris inpatiens. Capitulum Magnae, titulo De votis et votorum redemptione, in Authentica secundo, hominem mellitis voluptatibus destituat et quod terribile est haud procul absit a morte. Veneranda tamen, lex semper, de iure immunitatis, Digestorum. Ideo satirico teste grande erat piaculum si iuuenis vetulo non assurrexisset pluria et vtilia de senectute recenserem; sed non idonee scripture tedium calamum auocat ad boream nostrum vela reflectamus prodigam adolescentiam liberalem virum tenacissimam mulierem ideo dicebat glossa in lege si stipulata fuerit, de donationibus inter virum et uxorem, Digestorum et et in lege si a sponso, § quae si sponsa, de donationibus ante nuptias, Codicis.Dare non est sanguinis feminei. Mulierem miraculum effingere cum donat donare enim sexui aduersatur et degenerat non enim locum sanguinis vel per lineam ascendentium vel descendentium vel collateralium asciscere potest accipere autem ex omni linea locum sibi uendicat non tamen omnimode damnatum iri volo ipsum accipere nam valde inhumanum esset a nemine accipere sed passim vilissimum et per omnia auarissimum, lex solent, de officio proconsulis et legati, Digestorum. Eadem in maribus est habenda censura, censura. lex cum de indebito, de probationibus, Digestorum, in § principio Institutionum, de donationibus, ibi cum magis se quis velit.Humanum est accipere. Accidentia vero visibilia vt albedo, sunt memoranda per subiecta quibus maxime inhaerere videntur: vt nigredo per Aethiopem vel Maurum. Crispum per Sicambrum. de quo canit Martialis:
- Crinibus in nodum tortis venere Sicambri
- Atque aliter tortis crinibus Aethiopes.
CAsuumCasus. cognitio his signis comprehendi potest. Nominatiuus per caput, genitiuus per manum dextram, datiuus per manum sinistram, accusatiuus per pedem dextrum, vocatiuus per pedem sinistrum, ablatiuus per ventrem vel pectus. Exempli gratia. Si velim in memoriam venire huius nominatiui Caesar collocabo hominem armatum ferientem caput: quia gestu corporis, et similitudine vocis et locis insignibus memoria firmatur. Vt si memoria complecti velim istud verbum loquor: aliquem supremo genere amicitiae coniunctum loquentem locabo, gestu enim corporis imagines ponuntur, cum sit gestus in dictione comprehensus: vt pro verbo spolio, amicum qui alium spoliet: pro verbo rapio amicum per vim: aliquid rapientem pono. Vel si Fabius memorandus sit, ad cunctatorem referemus. De quo Maronianus extat versus, cum precedenti hemistichio.
Tu Maximus ille es
Vnus, qui nobis cunctando restituis rem.
Nasonianum quoque distichon.
Scilicet vt posses olim tu, Maxime, nasci,
Cui res cunctando restituenda foret.
Is quippe nominis infamiam ac dedecus subire, fortique et constanti ferre animo eorundem obtrectationes, qui se senem ignauum et cunctatorem prae dictatore inique appellabant, haud veritus est: quo rei publicae nutanti, moxque si cum punico Duce tot tantisque victorijs elato et iuueniliter exultante manus temere conseruisset, interiturae tutius consuleret. Quod Enniuus innuit,
Vnus homo nobis cunctando restituit rem.
Non ponebat enim rumores ante salutem.
Similitudine probat Cicero. Si velis memoria complecti Titium Sempronio venenum porrigentem vt eius bonis potiatur, prae imagine assumes aegrotum: si cum cognoueris: iuxta quem erit Petrus tibi notus, tenens in manu poculum. Haec enim similitudo notitiam rei generabit. Locis probatur, vt si velim memoriae infigere crocum, imaginabor Corycium antrum: vbi prima auctore Plinio, fuit croci nobilitas: quod Cilices populi minoris Asiae incolunt. De quo canit Martialis.
Et Cilices nimbis hic maduere suis.
Ethimologiae etiam cognitio ( publicio teste) plurimum in inquirendis imaginibus et signis confert. Philippus si imaginem suam nobis dure prebeat ethimologie et nominis sui ductum similitudinem facile accommodabit a philos enim id est amorAnimalium propria. et hippos equus ductum habet hoc amator equorum Hieronimus, sancta lex, Iacobus colluctator interpretatur, non nihil etiam ad hanc rem opis onomatopeia nobis affert, id est cognitio verbi e sono vocis ducta sic ennius taratentara dixit equi hinnitus, mugitusque boum, balantumque gregem, strix nocturna et vespertilio strident: bombitus autem apum, grus gruit, crocitat coruus, bos cornu voce notatur, barritus a barro, vlulant vlulae, pipant accipitres, et alia quid plurima sunt, vsu et consuetudine vocis sonitu imagines praebebunt.
Dignitatum nomina. SI dignitatum et officiorum nomina memoria tenere velimus, res eis conuenientes in locis locandae sunt, quae mentem, vt intellectus in notitiam deueniat, excitabunt. Vt si Caesaris dictatoris Venerem victricem. Si Pompeij, Herculem inuictum, Si Romanorum, aquilam effingemus:Aquila. quid eis pro insigni: quae Ioui qui Romani generis auctor extitit, sacra sit. Viso enim aquilae augurio Iuppiter ad bellum contra Saturnum egressus felici potitus est victoria. Seu quia aquila auium regina que dominatrix est. Constat autem Romanos rerum olim potitos fuisse, vniuersoque orbi imperasse, vt canit Vergilius, Romanos rerum dominos. Si consulum; fasces et secures: haec enim erant Romanorum consulum insignia a Romulo vrbis conditore ob bissenos vultures: (viso quorum augurio victor factus est:) instituta. Quemlibet itaque consulem duodeci lictores cum securibus: alligatisque virgarum fasciculis prebant, vt quod mutari et in viam reduci facile poterat, virgis corrigerent: quod vero emendabile non erat, secures abscinderent. Exactis autem regibus, Valerius Publicola, Tarquinij Collatini, Iunij Bruti colleg{{ę},} expulsi (Tarquinorum enim nomen Romanis maxime inuisum erat) in consulatu successor fasces securibus dempsit: statuitque consules extra vrbem securibus vti, intus vero fascibus tamen ornari.Artificia. Vel si artificiorum et quorumcunque operum memoriam habere velimus, per eorum effectus et instrumenta: vt faber per malleum: sutor per acum significabitur. Sua enim cuiusque artis arma; et instrumenta; officia; auctores distinguere poterunt: vt pila Romanos; sarissa: Macedones; pelta Hyberos. Sic etiam cuiusque officine arma suos opifices ostendent, vt mola subuncula, onophorum, olera, rasti, et quae his similia sunt. Eadem actu excogitabimus longeque melius motu parte corporis indagare poterimus. Singulas enim partes numinibus dedicarunt pedum articulos saltu et velocitati: genua misericordie: digitos pectine iunctos dolori: caput impositum vel reiectum in pectus concessioni: in ceruicem versum negationi: in humerum deiectum hippocrisi: terga fuge: quies et ocio nates: capilli diuitijs: vngues crudelitati: dentes discordie: digitos minerue: frontem superbie: aures memorie dedicarunt. Oppositum etiam saepenumero ad memoriam reficiendam spectat: vt testudo pro velocitate aegrotum et valitudinarium pro bene sano et plurima que per ironiam proferuntur.
SI nominum propriorum vel appellatiuorum cuiuscunque idiomatis fuerint, memores fieri velimus, notarum imaginum nomina suis locis directe adaptanda sunt cum earum prolatione rem per eas significatam diligenter voluendo. Quae si interrogaretur quid facit, pronunciaret tale nomen. Quod si ad id tardi sumus, imaginabimur hominem exercentem actionem vel passionem illius notae imaginis: vel vnamquamque imaginem tenere vocabulum suum insculptum. Loca enim (vt infit Cicero. ij. de Oratore) debitis circunstantijs proportionata habent adinuicem necessariam habitudinem cointelligendi vt, si thesaurum in vertice montis offendero, si iterum montem illum pertranseam (loco inuentionis cognito) in thesauri notitiam deueniam. Si vero difficilia sunt vocabula: quae ab eadem litera et syllaba initium habent, sumenda sunt.
SI omnium generum carminis haud immemores esse velimus, in primis sententia consideranda est:Carmina. quae sermone materno et vulgari praeferri debet, antequam carmen in loco locetur: referemus est sententiam in imaginem et obiectum principale rei, cum repetitione vocali. Si tamen te non procliuem comperias, fiet repetitio materiae etiam vocalis vsque ad quinarium numerum. Sic, Quintiliano et Cicerone auctoribus, memoria firmabitur. Accidentia veto visibilia, vt albedo, sunt memoranda per subiecta quibus maxime inherere videntur: vt nigredo in mauro, fuscendo in Arabis, albedo in Gallis, risibile in homine, hinnibile in equo, barritus in elephante demonstrabitur.
SI velimus memoria complecti historiam vel apologum, quatuor in primis consideranda sunt. Primo tempora quibus res gestae fuerunt, quorum scientia haberi poterit per annum Historia. Christi, vel per annum mundi, vel per Reges seu Imperatores qui lapsis temporibus viguere. Secundo, nomina illorum, qui his facinoribus et gestis decorati fuerunt. Tertio regionum, insularum, locorum nomina: in quibus res gestae fuerunt. Quarto, quod principale est, diuisio materiae summopere requiritur: quae imagini propriae adaptanda est, sententiam vocaliter proferendo. Si tamen, his compositis, debilem memoriam agnoscis hoc adhuc remedio vti potes, vt imago in loco proprio sita sermone quotidiano et materno clausulam praeferat.
SIConciones. velimus memoria complecti conciones vel sermones, oportet materiam diuidi in partes principales et minus principales obiecto retento, cuilibet imagini sententiam attribuendo cum repetitione vocali. Eadem regula auctoritates Oratorum et Poetarum memoria teneri possunt, verbi gratia: si velim recordari auctoritatis: “Non solum nobis nati sumus”: ortusque nostri partem patria vendicat partem amici:Auctoritates. imaginabor Iconidem Spartanum praedicantem se plura patriae quam vitae debere: vel Catonem minorem: de quo scite canit Lucanus, Patriaeque impendere vitam. Nec sibi sed toti genitum se credere mundo. Summa enim fortitudinis laus est pro patria mortem obire: quod docet Flaccus, dulce et decorum est pro patria mori. Nec tanti vita esse debet vt honestatis gloria et verae virtutis fama amittatur. Hinc Hector suis turpiter ex acie fugere volentibus apud Homerum his minatur verbis. Quem procul a pugna trepidantem forte videbo. Is canibus fiet, fiet quoque vulturis esca. Promptiores igitur esse debemus (inquit Cicero) ad nostra pericula quam ad communia: dimicareque paratius de honore et gloria: quam de caeteris commodis.Curtius. Laudatur Curtius qui se in foueam quae pestifera vrbem exhalatione inficiebat, armatum et equitem ex aruspicum hariolorumque interpretatione que vastus ille telluris hiatus viui hominis sepulturam expeteret, praecipitem egit: suoque periculo optatam vrbi et ciuibus salutem restituit. Commendatur rex Atheniensium Codrus:Codrus. qui cum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata ferro ignique vastaretur, accepto Apollinis oraculo suos victores fore si ipse hostili manum occideretur, depositis imperij insignibus familiarem induit cultum, ac pabulantum hostium globo sese obiecit, vnumque ex eis falce percussum in necem compulit sui. Gloriosa ciuis mors ne subito Athenae ruerent interitu in cineresque verterentur effecit quod recenset Horatius: Codrus pro patria non timiduque mori.Decij. Nec minor ambobus Decijs gloria: qui omnia in populum Romanum ventura incommoda in suum venire caput optantes, se vltro pro communi vtilitate deuouerunt. Vituperandi contra sunt (inquit Plutarchus) Callicratides et Cleombrotus: qui ne honorem amitterent suum, neue nobis Canones. detrimentum paterentur, in summum discrimen patriam adduxere. Si poetarum: vt Dat veniam coruis vexat censura columbas: Imaginabor iudicem fauentem diuitibus et pauperes opprimentem. Si canonum: vt Semel Deo dicatum non enim ad vsus humanos transferendum: furem rem sacram surripientem imaginabor: cui alter factus obuius ait: semel Deo dicatum non est ad vsus humanos transferendum. Si primam regulam iuris: vt beneficum ecclesiasticum sine institutione canonica non posset obtineri: senten tiam primae imagini assignabimus: considerantes aliquem abbatem nobis notum, non canonice institutum. Si secundam quid est. Possessor malae fidei vllo tempore non proscribit: secundae imagini inseremus imaginando aprum quem cum lupus spelunca sua exire cerneret: obiecit possessionem: respondit aper: possessorem malae fidei vllo tempore non posse praescribere. Parimodo sequentes sequentibus inscribamus imaginibus. Multo autem pro hac re consequenda adiumento nobis erit, si humanarum rerum experientiam et naturas nouerimus. Sic enim facile nobis comparationes occurrere possunt: quid per contrarium sumendo sunt. Oportet enim non tamen firma, verum etiam celeri comprehensione res naturasque percipere: vt et eorum quae a nobis inuenta sunt: et quid ab aduersario gesta, reminisci possimus.
Literae.PRo literis Alphabeticis viuas imagines ponere possumus, vt pro litera a, Antonium cum imagine secundum formam litere effigiata: eadem de ceteris censura: pro litera b, Benedictum: pro litera c, Carolum: pro litera d, Dominicum, et sic de alijs. Frequentet tamen, puellas eximia specie venustatas locare, non inconueniet: memoria enim collocatione puellarum mirabiliter excitatur. Difficulter tamen huius regulae vsus religiosis quadrabit. Diuisione etiam rerum literarum et syllabarum conuersione latitantes figuras indagabimus vt rebus suber; nabo; bona; nemus; sumen refert literarum adiunctione; comminutione; et detractione memoria excitabitur vt istam; ipsam; mipsam: enim detrahendo primae parti, “na,” et iungendo sequenti faciemus. Et si ex primeua doctrina te procliuem in retinendo non comperias poteris cuilibet verbo quod primordium sillabae sequentibus Imaginibus hae imaginem forma verbi effigiatam attribuere quo facto mirabiliter excitabitur memoria. Ideo vt vberior doctrina suis partibus absoluta redderetur publicij imagines libello apponendas curaui.





| Liber IIII: Caput Primum |
|