Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber IIII/Caput Primum

E Wikisource
Liber IIII
Caput Primum

 Liber III: Caput Secundum Liber IIII: Caput Secundum 
Liber Quartus de his quae memoriae prosunt et nocent.
Caput Primum.

Somnus.PRimum memoriae nocumentum est somnus immodicus. Quidam philosophorum somnum impotentiam sentiendi et mouendi ex natura prouenientem definiunt. Alij somnum ligamentum sensuum. In somno equidem sensus exteriores ligati ab operibus cessant. Hic segnitiem atque inertiam parit: homines adhuc viuentes mortuis persimiles reddit: obliuionem rerum hominem mentibus inducens. Vnde Cicero,ↄ̨ Nihil videmus morti tam simile quam somnum. Nec dissentit Maronis sententia:ↄ̨

Tum consanguineus leti sopor.
Ouidius quoque in hauc sententiam canit.
Stulte quid est somnus gelidaeę nisi mortis imago?
Longa quiescendi tempora fata dabunt.

Somnum etiam vanum et deceptorium dormientibus sepsuscule immittunt demones, Huic sententiae applaudet textus in Decretis, Causa De poenitentia, distinctio II, capitulo Sciendum,ↄ̨ de penitem. distin. ij. Eorumque illusionibus. Feminae (solio quod vento rapitur mobiliores) adherent,ↄ̨ ac phantasmatibus seducte: credunt se et profitentur cum Diana nocturnis horis (dea Paganorum) vel cum Herodiade; vel cum innumera multitudine mulierum equitantes. Causa XXV, quaestio V, capitulo Episcopi. Non tamen possunt mortalibus illudere nisi supremo rerum opifice annuente,ↄ̨ Capitulum Nec mirum, eadem causa. Quaestio Effeminataque.In agendis libera est hominis voluntas. vsqueadeo em corum virtus vt neminem nisi volentem capere possint voluntarium enim sibi militem elegit Christus praeses, voluntarium seruum sibi diabolus auctionatur et acquirit suo iuri, Neminem iugo seruitutis astrictum possidet nisi se ei prius peccatorum ere vendiderit. Capilulum Non est quod cuiquam ascribamus erumnam nisi nostrae voluntati. Causa XV, quaestio I. Et ex his idiotarum. Vana reprehenditur opinio.

Sed vinculum hoc quale sit, et vnde proueniat, dignoscere necessum est. Dum nutrimentum digeritur, ab ipso euaporationes grossaeę cerebrum petunt: cuius frigore in aquam resolutaeę ob grauitatem descendunt: et cum caeęteris vaporibus sulphuris a frigiditate cerebri reuerberatis meatus spirituum ad sensus exteriores oppilant: et ne egredi possint in occursum specierum sensibilium cohibent. Vnde quamuis dormitantis aures sonorum species penetrant, et ad organum vsque proueniunt: auditionem tamen facere nequeunt, eo que spiritus audibilis per oppilatos neruos egredi non possit. Completa autem digestione separatur sanguis: cuius pars superior superiora conscendit: grossior vero inferiora nutrit. Similiter et calor qui fuerat circa digestiuam congregatus, et ab exterioribus ad interiora collectus, rursus diffunditur: meatus spirituum penetrat: et residuum vaporum consumens viam aperit. Vnde nonnulli definiunt somnum attractionem spirituum ab exterioribus ad interiora. Sic somni causa effectiua est calor et spirituum in organorum absentia: et causa vigiliaeę eorundem presentia. Sed causa absentiaeę talium multiplex est: scilicet euaporatio nutrimenti, labor, aeęgritudo, infantia studij attentio, cura, et pauor;ↄ̨ vnde non immerito mortales multo somno vti Platoↄ̨ dehortatur. Somnus inquit multus nec corporibus, nec animis, nec rebus gerendis natura conducit. Nemo quidem dum dormit, alicuius precij est perinde ac si non viueret. Quare quicunque et viuere et sapere cupit maxime, quam longissimo tempore vigilet sola sanitatis commoditate seruata. Alexander magnus auctore Plutarcho se duabus potissimum rebus mortalitatem imbecillitatemque humanam intelligere alebat somno atque coitu: quas sola naturaeę infirmitas pareret. Necesse tamen est omne animal dormire: quia ommnis potentia fatigabilis indiget quiete. Nec inutile erit septem signa somnium creantia a philosopho enumerata enunciare.

Primum signum.

A Magna comestione fit magnus somnus:Somni signa quia ab ipsa fit magna euaporatio in cerebrum,ↄ̨ ideo naturaliter somnus procreatur. Ex nimia enimem̃ comestione grossiores fumi a stomacho ad caput euaporant: ac cerebro refrigerati crassioresque ob id facti meatus per quos spiritus a corde ad caput ascendunt obturant: ex qua oritur somnus,ↄ̨ vnde de Polyphemo inquit Maro:ↄ̨ Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus: Ceruicem inflexam posuit, iacuitque per antrum. Immemsum saniem eructans.

Secundum signum.

OMnia somnifera excessiue sumpta aggrauant caput: quia tunc spiritus moti reflectuntur et repercutiuntur ad cor,ↄ̨ vnde fit vt ebrij in molli lecto iacentes bene dormiant.

Tertium signum.

TErtio labores prouocant somnum ex eo quod calefaciant humores fumosos et viscosos: et faciunt ipsos vsque ad caput ascendere: vbi infrigidati descendunt,ↄ̨ et illi sunt sicut nutrimentum indigestum.

Quartum signum.

AEgritudines faciunt magnum somnum propter indigestionem cibi qui multum euaporatur.

Quintum signum.

PVeri multum vtuntur somno ex eo que multo nutrimento pascuntur: quia plus mittitur ad superiora membra quam ad inferiora. In cuius signum videmus superiora puerorum plus augeri quam inferiora. Secundo videmus pueros multum fieri epilen{{{2}}}ticos propter vapores ascendentes ad cerebrum qui obstruunt meatus,ↄ̨ et propter hoc inclinati ad illam infirmitatem non debent esse dediti somno,ↄ̨ propterea pueris non debet dari vinum: quod est nimium euaporabile: neque etiam nutricibus, nisi sit aquaticum et moderatum.Nutrices a puro vino debent abstinete. Laudandus est Lacedaeę moniorum mos: qui auctore Plutarcho ebrios seruos in filiorum conspectum adducebant, vt visa in eis ebrietatis deformitate a multo bibendo vino deterreantur. Videmus insuper pueros in primis mensibus non posse colla voluere propter nimium nutrimentum ibi susceptum.

Sextum signum.

HAbentes magna capita sicut Gnans, amant somnum propter multorum vaporum receptionem. Sil̓r habentes venas strictas amant somnum propter difficilem vaporum egestionem. Pigmei etiam extrema Indie habitantes. Quorum longissimus (Plinij testimonio) duorum pedum et quadrantem magnitudinem non excedit.

Septimum signum.

M Elancolici non sunt multum somnolenti: quia sunt siccaeę et frigidaeę complexionis nec vaporum abundantiam habent: igitur sunt duri et tardi et magnae comestionis propter multi cibi indigesti missionem ad posteriora. Sunt etiam parum fruentes laeętitia: quamquam aliqui eorum inueniantur excellentes in philosophia. Iam non absurdum erit definitionem somnij et causas a somno scaturientes edisserere.

 Liber III: Caput Secundum Liber IIII: Caput Secundum