| Liber IIII: Caput Undecimum |
|
Ocij definitio.OCium est vacatio a labore, quae animum deprauat, et vires corrumpit. de quo Seneca: Emollit ocium vires, sicut rubigo ferrum. Fax immota torpet, ignemque agitata restituit. Ocij reddendam esse rationem aiebat Cato. Apelles pictor eximius nullam diei horam absque pictura praetermittebat. Vnde prouerbium fluxit. Nulla dies sine linea. Ocijs vacare non debemus, Causa XXVI, quaestio VII, caput Non licet. et lege prima, De veteranis, libro XII, Codicis. Sumus enim ex omni verbo ocioso rationem reddituri, in die iudicij tremenda XXII, quaestione V, capite Quotiens. Vnde Hieronymus ad Rusticum monachum ocio torpentem scribens inquit, “Nunquam de manu tua vel oculis tuis liber psalterij discedat:” facito aliquid operis, vt varijs negociorum affectsbus te occupatum offendat diabolus, Causa Nunquam, de consecratione, distinctione quinta. Non enim ipsum ocium omnimode damnatum iri volo, nam in discendis artibus ocium est accommodandum, lege Artifices, De excusationibus artificum, libro decimo Codicis. Plinius omne tempus absque studio perire dicebat: Sopitos libidinum fomites nutrit: varijsque criminum cogitationibus mortalium mentem deformem reddit. Vnde Lucanus: “Variam dant ocia mentem”. Ignauos homines et languore marcescentes: qui vitam in ganeis et popinis alijsque illecebrosis locis silentio transigebant. Athienseses in forum protrahebant: eosque, vt facinorosos, supplicio plectebant.Ocij dispendium Studio et industriae virtutibusque inimicum videtur: libidinem suscitat, libido cerebri euacuationem; cerebri euacuatio memoriam debilitat, et paene dissoluit. Vnde illud Ouidianum:Ouidius.
Cernis vt ignauum corrumpant ocia corpus:
Et vitium capiunt ni moueantur aquae.
Homini labor vtile semper.
Calear erit: segni pigros rubigine sensus
Ocia corrodunt, sopitaque pectora torpor
Noxius obliquat: ferrum si transit in vsus
Assiduos splendore micat, vultuque nitenti
Audet ad argenti decus aspirare superbum.
At si longa quies ierit, fuscatur et atram
Vertitur in scabiem, celerique absumitur aeuo.
| Liber IIII: Caput Undecimum |
|