Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber IIII/Caput Nonum

E Wikisource
 Liber IIII: Caput Octavum Liber IIII: Caput Decimum 
Caput Nonum.

TemperantiaTEmperantia, vt Ciceroni placet; est rationis in libidinem atque alios impetus animi summa et moderata dominatio. Quae non tam cibi et potus et rei venereaeę apud veteres Romanos domestica solum obseruatione ac disciplina:Masinissae temperantia. sed publica animaduersione legumque conplurimum sanctionibus custodita est, vt Masinissae temperantiae frugalitas testatur; qui cum centesimum suae aetatis annum ageret; vel ambulans solum in meridie ante tabernaculum,ↄ̨ vt suos milites temperantiae exemplo formaret; cibum sumere solebat. Ad hanc venerandam canitiem eum sanitatis comes temperantia produxerat.Romanorum modus viuendi. Octauij augusti in cibo et potu parsimonia. Romanos, Plinius pulte inquit non pane longo temporetp̄e vixisse. Valerius quoque ait adeo continentiae attentos fuisse,ↄ̨ vt frequentior apud eos pultis vsus quam panis esset. Nec minus Octauij Augusti tam in potu quam cibo laudatur parsimonia: vini quippe natura fuit parcissimus. Scripto prodidit Cornelius Nepos, cum in castris apud Mutiuam esset, non amplius in coena ter bibere solitum: pro portione sumebat paneque perfusum aqua frigida; aut cucumeris frustum, vel lactuculae thyrsim, vel pomum succi vinosioris.Thyrsus, virga lactucae. Lacedaemoniorum temperantia a Romanis emanauit. Secundas a Romanis continentiae et frugalitatis partes,ↄ̨ Spartana ciuitas obtinuit: quae seuerissimis inquit Valerius. Lycurgi legibus obtemperans, aliquandiu ciuium suorum oculos a contemplanda Asia retraxit: ne illecebris eius capti ad delicatius vitae genus prolaberentur. Audierant enimem̃ lautitiam inde et immodicos sumptus omniaque non necessaria voluptatis genera fluxisse.

Curius maximum Romanae frugalitatis exemplum ingens auri pondus sibi a Sannitibus oblatum aspernatus rapas in catino ligneo comedebat inquiens,ↄ̨Malo imperare hominibus aurum quam auro. Cyri in potu parsimonia. Malo haec in fictilibus meis edere,ↄ̨ quam me diuitem esse. Vnde Iuuenalis:ↄ̨ Curius paruo quid legerat horto, Ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc Squalidus in magna fastidit compede fossor.

Cyrus senior cum ad hospitem diuertisset: rogaretque quid coenaeę sibi apponi vellet: respondit panem tamen: et sperate se profluentem aqua riuum coenaturum. Piso in annalibus apud Gellium auctor est Romulum magna cibi et potus vsum temperantia: eumque ad coenam vocatum ibi non multum bibisse quia postridie negocium haberet. Obijcientibus vero multis Romulo: si omnes istud faciant vinum vilius fore: ait:ↄ̨ Immo carum, si quantum quisque volet bibat.Ego enimem̃ bibi quantum volui. Ego enimem̃ bibi quantum volui. Hanc in mulieres legem tulit Romulus: vt si quid domi vinum biberit: ipsam vt adulteram necato. Pyttacus Mytilaeęneus ebrios cum peccarent: duplici incommodo afficiendos per leges statuit: vt temulentiam cauerent. Temperantia enimem̃ sensuum acumen operatur aegritudinem fugat sicut moderata refectio: sufficientia quippe cum nutrimento et sospitatem simul procreat; et voluptatem; abundantia vero morbum facit et molestias ingerit et egritudines generat,ↄ̨ Causa Nihil enim, de consecratione, distinctio V, Marcus Apitius, altissimus nepotum omnium gurges, multas myriadas luxu auidissime consumpsit.Crapulenti Accusatur a Cicerone Marcus Antonius. qui in senatu foeda ciborum ingluuie turpem sit frequenter passus orexim. Veteres vt orexim excitarent, affatim bibere solebant: deinde euomere. Vnde Martialis, in Gaurum:ↄ̨ “Quod vomis, Antoni,ↄ̨ quod luxuriaris, Apici.” Scribit Cato,: propinquos foeminis osculum dare solitos, vt an temetum olerent experirentur: vxoremque propriam ab Egnatio quodam Romano, quae vinum dolio bibisset, interemptam fuisse: eumque caeędis a Romulo absolutum. Fabius in annalibus scripsit matronam a suis inedia mori coactam, que loculos, in quibus erant claues cellaeę vinariaeę, resignasset. Viuebantque ea tempestate mulieres abstemiaeę,ↄ̨ et viri abstemij.Mos antiquus. Vnus rogatus Anacharsis Scytha quo pacto quis abstemius fieret; si ebriorum inquit motus et animi furorem ante oculos ponat. Et vtinam contigisset Clytorium lacum Rhegini promontorij nostras abluere terras. De quo canit Ouidius:ↄ̨

Clytorio quicunque sitim de fonte leuabit,ↄ̨
Vina fugit gaudetque meris abstemius vndis.

Tedium vini generat.Plato cum in Siciliam nauigasset,ↄ̨ profusiorem Syracusarum mensarum apparatum luxum et lautitiam perosus se monstrum in Sicilia vidisse ad socios scripsit:Plato hominem bis comedentem monstrum vocabat. que hominem bis in die comedentem et saturum fieri viderat. Complures olim parsimonia claruerunt,: inter quos Anacharsis philosophus annumerandus est: qui prae potu sola aqua legitur vsus: et adeo omnem intemperantiam exhorruisse,: vt statuas emeruerit. Vnde Iuuenalis alludens:ↄ̨ “Quid facis in parua sublimia carmina cella?ↄ̨Philosphoↄ̨rum parsimonia. Vt dignus venias hederis et imagine macra. Similiter Timotheus, cum apud Platonem coenauisset; eoque conuiuio parsimonia philosophica delectatus esset: occurrenti postridieę Platoni inquit: verae coenae non solum in praeesentiarum; sed etiam postero die iucundaeę sunt, sanitatemque non mediocrem nobis afferunt. Nam vt Galenus ait,ↄ̨ Animus adipe et sanguine suffocatus coeleste aliquid praeuidere nequit.Cicero. Cui astipulatur Ciceronianum illud. Mente quidem recte vti nequimus, multo cibo et potione repleri: quia, vt Gregorius testatur. Dum venter ingluuie tenditur, virtutes animi luxuria destruuntur.Aureliani imperatoris medicina. Asclepiades cibi et vini parsimoniam humanae incolumitati plurimum conducere et saluberrimam esse asseuerat. Refert Iulius Capitolinus Aurelianum imperatorem, cum aegrotaret nunquam medicum vocasse: sed sola inedia morbi dolorem vicisse.Modus viuendi Pythagorae. Idem factitasse legitur Vespasianus: qui mediam vnius diei per singulos menses interponere solitus erat. Studium Pythagoraeę circa omnem temperantiam fuisse legitur: qui holusculis et fruge vescebatur,: carnibus abstinebat,: castus in patrimonio vixit,: duxit caeęlibatum. Dammam filiam ad virginitatis votum perpetuumque candorem induxit. Damma vero casti Pythagoraeę filia virginitatem seruauit: et virgines ea tempestate edocuit,: quas virginitatis voto firmauit.Lucretiaeę castitas. Lucretia vero violataeę castitatis praeferre non valens iniuriam, ferrum per pectus adegit.Spartanarum virginum pudicitia. Sed ea viriliores Spartanaeę virgines fuisse leguntur: quae, cum numero quinquaginta sacrificia causa ad Messenios, hospitalitatis gratia, a parentibus missaeę essent, in eas tanta libidinis impatientia flagrauerunt Messenij,ↄ̨ vt violato hospitalitatis iure, eas ad stuprum poscerent: et tandem mortis poenam minantibus si non acquiescerent,ↄ̨ mori maluerunt omnes quam vna sola violata pudicitia superuiuere. Ob eam itaque temperantiam cibi; potus; et rei venereaeę omnes et ingenij acrimonia et sagacitate plurimum valuere.

 Liber IIII: Caput Octavum Liber IIII: Caput Decimum