| Liber IIII: Caput Nonum |
|
Crapula.
Rapula eſt immoderata cibi auiditas: vel inordinatus appetitus cibi vel potus. Quae inter caetera nocumenta obliuionem et mentis priuationem parit. Hac acies ingenij prorſus retunditur ingens lumini caligo offunditur: morbi; aegritudines; et moleſtiae generantur: intellectus et memoriae ſplendor vehementer obtenebratur; inficitur; foedatur. Adoleſcentiam ſordida quadam illuuie, et aſpergine turpi polluit, contaminat. Auidiſſimos comedones et ventricolas: qui vna comedunt patrimonia menſa. Satyricus taxat:
Quis enim deficiente crumena
Et creſcente gula: manet exitus: aere paterno
Et rebus merſis in ventrem, foenoris atque
Argenti grauis et pecorum agrorumque capacem?
Vnde exclamat Hippocrates, viuendum eſſe temperate. Nam eos homines qui ventri ac gulae ſtudent: nunquam bene valere, neque longeuos eſſe poſſe ait: eorumque animas nimio ſanguine nimiaque ſagina ita eſſe impeditas; ac ſi luto forent obuolutae, et idcirco nihil tenue nihilque coeleſte meditari poſſe, ſed dumtaxat de patinis et foeda ventris ingluuie. Vnde Satyricus.
Multos ſaepe vides: quos ſaepe eluſus ad ipſum
Creditor introitum ſolet expectare macelli:
Et quibus in ſolo viuendi cauſa palato eſt.
Interea guſtus elementa per omnia quaerunt.
Nunquam animo precijs obſtantibus: interius ſi
Attendas magis illa iuuant quae pluris emuntur.
Hieronymus: O miſerabiles quorum palatum non niſi ad precioſos cibos excitatur. Quocirca Mercurius Trismegistus in libro de poteſtate Dei: gulam hiſce verbis deteſtatur Fugiendum in primis hoc malum eſt ventris huius malorum omnium fomes. Hinc Tyaneus Pythagoricus philosophus, vt inquit Philoſtratus, a carnium eſu coepit abſtinere: quae carnium comeſtio cum impura eſſet: tum mentis aciem perſpectumque hebetaret. Terreſtribus vero fructibus et holeribus veſcebatur, pura eſſe dicens, quaecunque a terra darentur hominibus. Vinum autem purum aptam potionem eſſe praedicabat: verumtamen bono ſtatui mentis aduerſari: que eius ſublimen diuinamque partem aliquatenus peruerteret. Refert Suetonius Claudium Caeſarem cibi et vini vſque adeo fuiſſe appetentem: et in tantam temeritatem ac mentis priuationem deueniſſe, vt nec quis, nec inter quos quove tempore; ac loco verba faceret; ſcire ac cogitare exiſtimaretur. Is in foro verba propalans prandij amore captus quod ſacerdotibus falijs ampliſſimum et lautiſſimum ex more apparabatur: tribunali, conſulibus et magiſtratibus deſertis, ad ſacerdotum menſam perrexit:Claudij caeſaris crapula. vnaque diſcubuit: nec a triclinio abſceſſit; niſi vino captus ac madens, penna ori ſupino vomitus gratia prouocandi adhibita fuit. Quamobrem mirae obliuionis fuiſſe traditur: adeo vt rerum ſuarum immemor eſſet. Nec Dionyſij tyranni ciborum delectatio ſubticenda eſt: cui cum coenatus negaſſet ſe delectatum eſſe in cibo. Reſpondit coquus non eſt mirum: quia condimenta deficiunt. Qui cum quaereret: reſpondit: Labor; curſus; fames; ſitis: talibus enim epulae Lacedaemoniorum condiuntur. Non immerito fugiendam crapulam Satyricus aſſerebat cum infit.
Fuit vtile multis.
Pallere et toto vinum neſcire Decembri.
Haec autem cauſat ebrietatem quam poete depingunt in formam mulieris: habentis faciem tranſformatam. Caput ſimiae; brachia et pectus leonina, et inferiorem partem porcinam. Haec mentis exilium inducit: et libidinem prouocat: ideo veteres ab eſu carnium abſtinebant, XXXV distinctio, caput Ab exordio. Nam vbi ebrietas, ibi libido et furor dominatur, XXXV distinctio, caput Venter mero estuans cito spumat in libidinem, clerici tamen temulentiam velut contagioſam peſtem ſibi interdicere debent. Caput "Ante omnia", XXXV distinctio. Satis conſtat Tomyridis reginae filium ſomno vinoque ſepultum ſua crapula interijſſe: nec aliter quam intemperantia potus. Annibal Poenus Aphros expugnare cogitauit: quos vino indulgentiores cognoſceret. Cum enim vinum Mandragora infeciſſet: leui praelio ex induſtria commiſſo leuiter ceſſit. Omiſſis quibuſdam ſarcinulis vinoque, fugam ſimulabat. At barbari occupatis caſtris in gaudium effuſi vinum immoderate hauriunt: et in modum defunctorum aſternuntur humi. Reuocans autem pedem Annibal, omnes obtruncat, Sic crapula labitur Memoria pereuntque multi non habentes modum in cibis et vino ſumendis. Et non ſolum agreſtium mentes faſcinat: ſed ſacros muſarum choros inuadit. Modus enim in omni re et moderatio laudabilis vbique ſeruanda eſt. Nam vt canit Flaccus: Omnibus adde modum: modus eſt pulcherrima virtus. Vinum immodice ſumptum vires eneruat ſtatumque mentis funditus euertit. Vnde prouerbij vice celebratur: vino ſapientiam obumbrari. Propertius:
Vino forma perit: vino corrumpitur aetas.
Vino ſaepe ſuum neſcit amica virum.
Quam ob cauſam ſolebant cenſores Romani vinoſos ſenatu amouere. Et apud Homerum. Hector non vult ſibi vinum afferri ne eneruetur: neue animus ſuus ac robur eius elangueſcat. Platonica lex iubet magiſtratus, quo tempore rem publicam adminiſtrant, vino abſtinere. Idem Ariſtoteles, Euſebius, et maximus medicorum Galenus; laudant Carthaginenſium legem qua nullus in militia et caſtrenſibus rebus occupatus vinum vllo tempore guſtare permittitur, ſed toto militiae tempore aquam bibere. Vitem Anacharſis tres vias ferre dixiſſe fertur: Vnam voluptatis, vnde extat Maronianum hemiſtichium: Adſit laetitiae Bacchus dator. Hinc Lycus vocabulo graeco appellatur Bacchus, qui mentem corpuſque diſſoluat. Huc accedit illud Flacci ad Plancum: Nunc vino pellite curas. Secundam ebrietatis; Tertiam moeroris. Vnde Horatius: Nocet empta dolore voluptas. Apulcius ait quatuor eſſe crateras vini: quarum prima ad ſitim pertinet, Secunda ad hilaritatem; Tertia ad voluptatem, Quarta ad inſaniam. Vinum libidinis incendium eſſe inquit Hieronymus, praecipiens virgini Euſtochio vt vinum fugiat pro veneno. Vnde Pelignus poeta aitcolon;
Et Venus in vinis, ignis in igne fuit.
Ideo non inſcienter fabulata eſt poetarum antiquitas Priapum ex Libero patre et Venere eſſe genitum: cum hi qui vino indulgent ſint in Venerem propenſiores. Androcydes ad Alexandrum Magnum ſcribens, his eius intemperantiam verbis increpat. Vinum potaturus, Rex, memento te ſanguinem terrae bibere: ſicuti enim venenum eſt homini cicuta: ita et vinum. Quibus praeceptis ille, ſi obtemperaſſet, in temulentia amicos non interemiſſet.
| Liber IIII: Caput Nonum |
|