Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber IIII/Caput Primum

E Wikisource
Liber IIII
Caput Primum

 Liber III: Caput Secundum Liber IIII: Caput Secundum 
Liber Quartus de his quae memoriae proſunt et nocent.
Caput Primum.

Somnus. P Rimum memoriae nocumentum eſt ſomnus immodicus. Quidam philoſophorum ſomnum impotentiam ſentiendi et mouendi ex natura prouenientem definiunt. Alij ſomnum ligamentum ſenſuum. In ſomno equidem ſenſus exteriores ligati ab operibus ceſſant. Hic ſegnitiem atque inertiam parit: homines adhuc viuentes mortuis perſimiles reddit: obliuionem rerum hominem mentibus inducens. Vnde Cicero,ↄ̨ Nihil videmus morti tam ſimile quam ſomnum. Nec diſſentit Maronis ſententia:ↄ̨

Tum conſanguineus leti ſopor.
Ouidius quoque in hauc ſententiam canit.
Stulte quid eſt ſomnus gelidaeę niſi mortis imago?
Longa quieſcendi tempora fata dabunt.

Somnum etiam vanum et deceptorium dormientibus ſepſuſcule immittunt demones, Huic ſententiae applaudet textus in Decretis, Causa De poenitentia, distinctio II, capitulo Sciendum,ↄ̨ de penitem. diſtin. ij. Eorumque illuſionibus. Feminae (ſolio quod vento rapitur mobiliores) adherent,ↄ̨ ac phantaſmatibus ſeducte: credunt ſe et profitentur cum Diana nocturnis horis (dea Paganorum) vel cum Herodiade; vel cum innumera multitudine mulierum equitantes. Causa XXV, quaestio V, capitulo Episcopi. Non tamen poſſunt mortalibus illudere niſi ſupremo rerum opifice annuente,ↄ̨ Capitulum Nec mirum, eadem causa. Quaestio Effeminataque.In agendis libera eſt hominis voluntas. vſqueadeo em corum virtus vt neminem niſi volentem capere poſſint voluntarium enim ſibi militem elegit Christus praeses, voluntarium ſeruum ſibi diabolus auctionatur et acquirit ſuo iuri, Neminem iugo ſeruitutis aſtrictum poſſidet niſi ſe ei prius peccatorum ere vendiderit. Capilulum Non est quod cuiquam ascribamus erumnam nisi nostrae voluntati. Causa XV, quaestio I. Et ex his idiotarum. Vana reprehenditur opinio.

Sed vinculum hoc quale ſit, et vnde proueniat, dignoſcere neceſſum eſt. Dum nutrimentum digeritur, ab ipſo euaporationes groſſaeę cerebrum petunt: cuius frigore in aquam reſolutaeę ob grauitatem deſcendunt: et cum caeęteris vaporibus ſulphuris a frigiditate cerebri reuerberatis meatus ſpirituum ad ſenſus exteriores oppilant: et ne egredi poſſint in occurſum ſpecierum ſenſibilium cohibent. Vnde quamuis dormitantis aures ſonorum ſpecies penetrant, et ad organum vſque proueniunt: auditionem tamen facere nequeunt, eo que ſpiritus audibilis per oppilatos neruos egredi non poſſit. Completa autem digeſtione ſeparatur ſanguis: cuius pars ſuperior ſuperiora conſcendit: groſſior vero inferiora nutrit. Similiter et calor qui fuerat circa digeſtiuam congregatus, et ab exterioribus ad interiora collectus, rurſus diffunditur: meatus ſpirituum penetrat: et reſiduum vaporum conſumens viam aperit. Vnde nonnulli definiunt ſomnum attractionem ſpirituum ab exterioribus ad interiora. Sic ſomni cauſa effectiua eſt calor et ſpirituum in organorum abſentia: et cauſa vigiliaeę eorundem preſentia. Sed cauſa abſentiaeę talium multiplex eſt: ſcilicet euaporatio nutrimenti, labor, aeęgritudo, infantia ſtudij attentio, cura, et pauor;ↄ̨ vnde non immerito mortales multo ſomno vti Platoↄ̨ dehortatur. Somnus inquit multus nec corporibus, nec animis, nec rebus gerendis natura conducit. Nemo quidem dum dormit, alicuius precij eſt perinde ac ſi non viueret. Quare quicunque et viuere et ſapere cupit maxime, quam longiſſimo tempore vigilet ſola ſanitatis commoditate ſeruata. Alexander magnus auctore Plutarcho ſe duabus potiſſimum rebus mortalitatem imbecillitatemque humanam intelligere alebat ſomno atque coitu: quas ſola naturaeę infirmitas pareret. Neceſſe tamen eſt omne animal dormire: quia ommnis potentia fatigabilis indiget quiete. Nec inutile erit ſeptem ſigna ſomnium creantia a philoſopho enumerata enunciare.

Primum ſignum.

A Magna comeſtione fit magnus ſomnus:Somni ſigna quia ab ipſa fit magna euaporatio in cerebrum,ↄ̨ ideo naturaliter ſomnus procreatur. Ex nimia enimem̃ comeſtione groſſiores fumi a ſtomacho ad caput euaporant: ac cerebro refrigerati craſſioreſque ob id facti meatus per quos ſpiritus a corde ad caput aſcendunt obturant: ex qua oritur ſomnus,ↄ̨ vnde de Polyphemo inquit Maro:ↄ̨ Nam ſimul expletus dapibus vinoque ſepultus: Ceruicem inflexam poſuit, iacuitque per antrum. Immemſum ſaniem eructans.

Secundum ſignum.

O Mnia ſomnifera exceſſiue ſumpta aggrauant caput: quia tunc ſpiritus moti reflectuntur et repercutiuntur ad cor,ↄ̨ vnde fit vt ebrij in molli lecto iacentes bene dormiant.

Tertium ſignum.

T Ertio labores prouocant ſomnum ex eo quod calefaciant humores fumoſos et viſcoſos: et faciunt ipſos vſque ad caput aſcendere: vbi infrigidati deſcendunt,ↄ̨ et illi ſunt ſicut nutrimentum indigeſtum.

Quartum ſignum.

A Egritudines faciunt magnum ſomnum propter indigeſtionem cibi qui multum euaporatur.

Quintum ſignum.

P Veri multum vtuntur ſomno ex eo que multo nutrimento paſcuntur: quia plus mittitur ad ſuperiora membra quam ad inferiora. In cuius ſignum videmus ſuperiora puerorum plus augeri quam inferiora. Secundo videmus pueros multum fieri epilenticos propter vapores aſcendentes ad cerebrum qui obſtruunt meatus,ↄ̨ et propter hoc inclinati ad illam infirmitatem non debent eſſe dediti ſomno,ↄ̨ propterea pueris non debet dari vinum: quod eſt nimium euaporabile: neque etiam nutricibus, niſi ſit aquaticum et moderatum.Nutrices a puro vino debent abſtinete. Laudandus eſt Lacedaeę moniorum mos: qui auctore Plutarcho ebrios ſeruos in filiorum conſpectum adducebant, vt viſa in eis ebrietatis deformitate a multo bibendo vino deterreantur. Videmus inſuper pueros in primis menſibus non poſſe colla voluere propter nimium nutrimentum ibi ſuſceptum.

Sextum ſignum.

H Abentes magna capita ſicut Gnanſ, amant ſomnum propter multorum vaporum receptionem. Sil̓r habentes venas ſtrictas amant ſomnum propter difficilem vaporum egeſtionem. Pigmei etiam extrema Indie habitantes. Quorum longiſſimus (Plinij teſtimonio) duorum pedum et quadrantem magnitudinem non excedit.

Septimum ſignum.

M Elancolici non ſunt multum ſomnolenti: quia ſunt ſiccaeę et frigidaeę complexionis nec vaporum abundantiam habent: igitur ſunt duri et tardi et magnae comeſtionis propter multi cibi indigeſti miſſionem ad poſteriora. Sunt etiam parum fruentes laeętitia: quamquam aliqui eorum inueniantur excellentes in philosophia. Iam non abſurdum erit definitionem ſomnij et cauſas a ſomno ſcaturientes ediſſerere.

 Liber III: Caput Secundum Liber IIII: Caput Secundum