Caput Quartum.
Somniorum cauſae.
Aturalis philosophia quaſdam cauſas ſomniorum enumerat, quaeq̄ a Gregorio in ſex genera redactaeę, ſunt: ventris plenitudo vel inanitas, illuſio, cogitatio et illuſio, reuelatio, cogitatio et reuelatio. Prima duo experientia ex naturalibus nota relinquit. Sequentia poetarum teſtimonijs confirmantur. Omnium equidem ſomniorum cauſa ſi rem attentius conſiderare velimus, vel intrinſeca vel extrinſeca eſt,ↄ̨ ſepius enimem̃ quidq̄ vigilanti: mens cogitauerat anxie, ſopitis ſenſibus recogitat: et quod optat ſperatque vigilans, in ſomnijs videre ſolet. Hinc de inimicis nr̄nostris de quibus magis ſolliciti ſumus, multa per ſomnia preuidemus. Interdum anima quieta dubietatis ſolutionem offendit. Corporis etiam diuerſa habitudo varias ſomniorum cauſas adminiſtrat. Hinc melancholici res obſcoenas, formas horribiles et teterrimas daeęmonum ſpecies ſe vidiſſe atteſtantur: maxime autem dum hic humor per medicinas aliquas aut balnea motus fuerit. Sic cholerici de igne, bellis, caeęde hominem et ſimilia ſomniant. Phlegmatici ſe in aquis vel niue conſiſtere: vel mel comedere, ſi phlegma dulce ad palatum linguae diſtillauerit. Ex ſanguinis autem abundantia incubos ſomniamus: Ideo his a carnibus, ouis, vino, et caeęteris quaeq̄ multum ſanguinem generant, abſtinendum eſſe perſuadent. Interdum neceſſitas vires naturales exequi corporis ſui curas coarctat.: Ideo famelicus comedit: ſitibundus fontibus labra admouens ſatiari nequit. Quandoque ad membrorum paſſiones conformes imagines formantur. Sic pueri dum vrinam emittunt: ſe in horto vel loco amoeno vigilantes haeęc operari exiſtimant.