Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber IIII/Caput Secundum

E Wikisource
Liber IIII
Caput Secundum

 Liber IIII: Caput Primum Liber IIII: Caput Tertium 
Caput Secundum.

S Omnium diuersitate doctorum omissa, est apprehensio phantasmatum facta in dormiendo, quod potentia phantastica fabricat,ↄ̨ haec enimem̃ in spiritu lucido et claro quasi in speculo resplendent sicut figura in aqua. Vnde sicut in turbata aqua figurae indistinctae relucent: sic turbatis spiritibus indistincta somnia habemus:Diuersitate somnioruet spirituum turbatio induit quorum vix aut raro recordamur: vt sunt somnia in primo somno cum grossa fumositas ex prima digestione cibi ascendit. Deferuntur autem ad sensum communem: a quo apprehensa ad organum phantasiaeę, nonnunquam ad cellam memoriaeę reuehuntur: multorum namque somniorum reminiscimur. Rursus si sensus communↄ̨is super praesentata simulacra conuersus fuerit: vt sunt quae causantur a sensibilibus proprijs: dormiens se videre, audire, bibere, loqui somniat. Interdum etiam dormientes non modo haeęc somniant sed operationes vigilantium exercent: vt puta ambulant, loquuntur, percutiunt, saltant. Sed causa et ratio quare has operationes exercent, quaeę arduaeę et difficiles videntur esse: in sequenti capite tractabuntur.

 Liber IIII: Caput Primum Liber IIII: Caput Tertium