Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber IIII/Caput Sextum

E Wikisource
Liber IIII
Caput Sextum

 Liber IIII: Caput Quintum Liber IIII: Caput Septimum 
Caput Sextum.

V Enerea libido eſt concupiſcentia experiendae voluptatis; vel concubitus deſiderium ſupra modum vel contra rationem efferens.Venerei. Haec ſpiritus interiores exhaurit; cerebrumque debilitat. Vnde ſcribit Albertus magnus, facta cuiuſdam corporis humani anatomia inuentum fuiſſe caput cerebro paene exhauſtum. Medici autem cauſam rei indagantes id eueniſſe ob frequentiſſimum rei venereaeę vſum aſſeruerunt: cuius ardore cerebrum exsiccatum fuerat et conſumptum.Sardanapalus. Haec corporis vires et memoriam debilitat vt Trogi monumenta enuntiant aſſerentis Sardanapalum rei venerae deditum, qui, cum ab Arbacto praeęfecto inter Scortorum greges purpuram colontem inuentus fuiſſet: et muliebri habitu eum mollitie corporis et oculorum laſciuia omnes foeminas anteiret penſa inter virgines partiens, ſe in uadi perciperet: ſenſibus exhauſtus, ſeſe in rogum praecipitem egit. Vnde Claudianus:ↄ̨

Luxuries prae dulce malum,: quae dedita ſemper
Corporis arbitrijs hebetat caligine ſenſus.

Vt tamen omnem animi nubem radio ratioↄ̨nis diſcutiam canonica fretus ratione, libidinem ſapientes infamare, fatuiſque abſimiles reddere auturno, exemplo Salomonis, XXXII. quaestione quarta, capitulo Salomon; haec ſcriptura effeminat exemplo Dauid; et fortes debilitat exemplo Samſonis. Si tamen ſcire deſideres inter peccata luxuriae quod ſit grauius vel leuius: vide Thoman in Secunda, IIae, quaestione CLIV, articulo XII. et de varijs libidinum queſtionibus vide eundem in Secunda, IIae, quaestione CLIV, articulo IV. Immoderato enimem̃ coitu nihil pernicioſius: qui frequens etiam corpus ipſum diſſoluit: atque, vt clarius ait Hippocrates, letiferam corpori imbecillitatem immaturamque affert ſenectutem. Semiramis Aſſyriorum Regina adeo mollis atque impudica fuiſſe traditur, vt deformem filij ſui concubitum nimio libidinis igne aeęſtuans expetiuerit: et equum vſque ad coitum adamauerit. Nero vt refert Tranquillus, pudicitiam vſque adeo proſtituit: vt contaminatis pene omnibus membris virorum ac foeminarum inguina inuaderet. Is puerum Sporum, exsectis teſtibus, in muliebrem tranſfiguratum naturam pro vxore duxit: triſtemque vitae exitum egit: ſibi enim mortem conſciuit, haec inquiens vt refert Sextus Aurelius. Ergo nec amicum nec inimicum habeosemi;: dedecoroſe vixisemi;: turpius moriar. A venere et vino abſtinendum eſſe monet Virgilius hoc diſticho:ↄ̨Neronis interitus.

Nec Veneris nec tu vini capiatis amore,
Vno nanque modo vina
venuſque nocent.

Sophoclem Tragicum poetam cuidam roganti, nunquid venereis rebus vteretur: reſpondiſſe ferunt:ↄ̨ Dij meliora!ↄ̨ libenter enimem̃ iſtinc tanquam ex aliqua furioſa profugi dominatione, luxurioſos ficubus ſimiles, quae per praecipitia naſcuntur: quarum fructus homo non guſtat: corui autem et vultures comedunt: formoſaque ſcorta letali mulſo ſimillima eſſe aiebat Diogenes. Is Olympicen in nonarias frequenter intendentem intuens: an, inquit, Aries nuncius a puella vulgari per collum captus abducitur?ↄ̨ Audiens itaque Dydymionem moechum comprehenſum fuiſſe: Dignus eſt inquit ex ipſo nomine ſuſpendi. Cumque vidiſſet mulieres ex oliua ſuffocatas pendere: Vtinam inquit caeterae arbores huiuſmodi fructum ferrent. Ariſtippum Cyrenaicum philoſophum (qui ſummum bonum in voluptatibus collocauit) maximum luxuriae contemptorem fuiſſe legimus. Nam cum ei tres formoſas puellas Dionyſius Syracuſanus offerri: et quam ex eis vellet eligere iuſſiſſet, illarum formam negligens dixit. Neque Paridi tutum fuit, quae vnam caeteris praetulerit.

Vnum tamen audeo profiteri feminam.Libidine omnia animantia excedit mulier. Libidine omnia animantia excedere: ſunt enimem̃ quiddam animalia quae ſunt abſque vlla diſcretione: indeſinenter libidini ſeruiunt,ↄ̨ quas ego nec mutis pecudibus comparauerim. Pecora enimem̃ cum conceperint vltra non indulgent maribus copiam ſui,ↄ̨ Causa Non solum, XXXII, quaestio VII;ↄ̨ ideo A. Gellius in capite III et XX poſt;ↄ̨ M. Catonem in oratione qua vſus ad milites contra galbam,ↄ̨ earum indomitam libidinem enarrat. Cuius verba recenſco:ↄ̨

Mos erat ſenatoribus Romae in curiam cum pretextatis filijs introire. Tamen cum in ſenatu res maior quepiam conſultata eaque in diem poſterum prolata eſt, placuitque vt eam rem ſuper qua tractauiſſent: ne quis enunciaret priuſquam decreta eſſet. Mater Papirii pueri qui cum parente ſuo in curia fuerat percunctata filium, quidnam in ſenatu patres egiſſent: puer renidit tacendum neque id dici licere: mulier fit audiendi cupidior ſecretum rei et ſilentium pueri animumque eius ad ingrendum euerberat quid sit igitur compreſſius violentiuſque tum puer matre vrgente lepidi atque feſtiui mendacij conſilium capit. Actum in ſenatu dixit vtrum videretur, ex quae republica eſſe vnus ne vt duas vxores haberet an vt vna apud duos nupta eſſet,ↄ̨ hoc illa vt audiuit animus compaueſcit: domo trepidans egreditur: ad caeęteras matronas peruenit. Ad ſenatum poſtridie matrum familias caterua lachrymate: atque obſecrantes orant: vna potius vt duabus nupta fieret. quam vt vni duae, Senatores ingredientes curiam: quid illa mulierem intemperies, que quid ibi poſtulatio illa vellet mirabantur. Puer Papirius in medium curiae progreſſus quod mater audire inſtitiſſet, quod ipſe inquid dixiſſet rem ſicuti fuerat denarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri oſculatur, conſultum facit: vti poſthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, niſi ille vnus Papirius atque puero poſtea cognomentum honoris gratia inditum. Praetextatus ob tacendi loquendique in aetate praetextata prudentiam.

 Liber IIII: Caput Quintum Liber IIII: Caput Septimum