Jump to content

Ars Memorativa Gulielmi Leporei Avallonensis/Liber IIII/Caput Tertium

E Wikisource
Liber IIII
Caput Tertium

 Liber IIII: Caput Secundum Liber IIII: Caput Quartum 
Caput Tertium.

N Aturalium rerum indagator Albertus cauſam in his duplicem inuenit: videlicet Phantaſmatis impreſſionem fortem: et ſolutionem ſenſus a calore accidentali: qui cum ſanguine cholerico ad caput eleuatus per organa virtutis animalis deſcendens,ↄ̨ ſenſus quoſdam, et maxime remotos, ſoluit. Similiter virtutem motiuam ad progreſſiuum motum excitat. Dubium autem mouetur: cur dormientes per abrupta ſcandentes minime cadant: mox autem excitati nonnunquam praecipites ruant. Caſus ijs, qui per abrupta aſcendunt,ↄ̨ maxime euenire ſolet cum pericula attentantes formidare coeperunt: eo enimem̃ a virtutibus ex terroribus ad cor formidoloſum ſe colligunt: et lacertos neruos et muſculos et organa deſtituunt. Dormientes igitur in talibus ſecuriores ſunt, vbi excitati ſaeępius cadunt. Sed dubium aliud excitatur: quare eſt quod dormientes eorum quae geſſerunt, excitati recordari non poſſunt. Respondet,ↄ̨ hoc fit per ſpecies eorum quae ſenſimus in memoriaeę arca reſeruatas. Cum autem actus illorum fiant a ſenſibus accidentaliter ſolutis ſpeciebus ad memoriam libere non patet introitus. Qui autem in ipſis actibus excitantur, facilius in ſemiplenam memoriam eorundem deuenire poſſunt. Sed longius inueſtigandum eſt de cauſis naturalibus ſomniorum.

 Liber IIII: Caput Secundum Liber IIII: Caput Quartum