| Iodocus Badius Ascensius Guilielmo Lepori |
|
Laboris definitio.
Abor eſt functio quaedam vel animi vel corporis grauioris operis vel muneris. Eo memoria augetur, ſenſus interiores aſſiduitate firmantur. Eo merces felicitatis diuinae comparatur. C. ieiunium. de conſe. diſtin. v. omnia vincuntur. De quo perbelle cauit Poeta.
Labor omnia vincit.
Improbus, et duris urgens in rebus egeſtas.
Generoſos enim animos labor nutrit: laborem ſi renuas paruo aeſtimandus es: non enim eſt viri laborem ſubterfugere: nam homo natus ad laborem: vt auis ad volatum. Nihil enim infelicius eſt (vt ait Democritus) eo cui nil aduerſi contingit.Scaeuolae in patriam amor. Indignus viſus eſt a quo vinceretur aliquando Fortuna: quid ignobiliſſimum quemque refugit. Ignem experitur in Mutio Scaeuola: qui purpuratum (vt canit Liuius) pro rege deceptus occidit: apprehenſus et ad regem perductus dexteram (que in nece errauerat) aris impoſuit. De quo epigrammaticus Poeta:
Dum peteret Regem decepta ſatellite dextra,
Iniecit ſacris ſe peritura focis.
Vrere quam potuit contempto Mutius igne,
Hanc ſpectare manum Porſena non potuit.
Maior deceptae fama eſt et gloria dextrae.
Si non erraſſet, fecerat illa minus.
Paupertatem in Fabricio, qui aiebat ſe malle imperare habentibus aurum quam ſe diuitem fore. Venenum in Socrate, qui cum de Athenienſibus dijs ſiniſtre ſentire, falſo accuſaretur; cicutam in carcere haurite non expauit. Vnde Iuuenalis: Inopem vidiſtis, Athenae. Nil praeter gelidas auſae conferre cicutas.Catonis conſtantia. Mortem in Catone, qui ſe vticae interfecit, ne viuus in manus Caeſaris incideret. Non igitur immerito Lycurgi leges laboribus iuuentutem erudiere; venando; currendo; algendo; aeſtuando. Iuſtus enim labos honoribus; praemijs; ſplendore; decoratur vt Diogenis: qui in aeſtate ſeſe in feruida arena volutabat; Diogenis labor.hyeme vero ſtatuas niue perfuſas complectebatur, omni ex parte ſe ad laborum tolerantiam exercens. Cenſebat enim ſe ſcientiam bonaque animi nanciſci non valere: niſi ſe labori deuoueret, de quo Horatius ſermonum primo:
Nil ſine magno Vita labore dedit mortalibus.
Nil ſine magno vita labore dedit mortalibusHunc cum Alexander Corinthum appulſus in crepidine apricantem offendiſſet, non ſalutatus ad eum acceſſit: rogans an rei cuiuſpiam egeret. Minime quidem inquit: velim paululum a ſole abſis. Apricanti enim offecerat. Quo audito facile animaduertit Alexander quanto felicior eſſet Diogenes in illa paupertate: quia nihil cuperet, quam ipſe, eſſet qui multa appeteret. De quo ſcite refert Satyricus Aquinas. Senſit Alexander, teſta cum vidit in illa Magnum habitatorem, quanto felicior hic qui Nil cuperet totum quam qui ſibi poſceret orbem.Nil habeo quod incuſem ſenectutem Complures labore et vigilia memoriam firmaverunt: inter quos Leontinus Gorgias annumerandus eſt: qui cum a feſſa ſenectute promeretur ab eo quid quaereretur cur tam diu vellet eſſe in vita. Nil habeo inquit quod incuſem ſenectutem. Caeterum quantum natura ſtudio et labore valeat memoria, vel Themiſtocles teſtis, quem vnum intra annum optime locutum eſſe Perſice conſtat. Vel Mitridates, qui duas et viginti linguas calluit. Vel Craſſus ille diues, qui cum Aſiae praeeſſet, quinque Graeci ſermonis differentias tenuit. Artis memoriae experimenta. Vel Cyrus, quem olim militum nomina tenuiſſe creditum eſt. Si quis tamen vnam maximamque a me arteꝪ memoriae quaerat (vt operi extremam manum imponam) exercitatio eſt, et labor, multa ediſcere, multa cogitare, et ſi fieri poteſt quotidie quamplurima ex proprijs et alienis monumentis memoriae commendare. Quod vix fieri potest locorum et imaginum cognitione poſtergata: cum hominem memoria aqueo fluxu ac imbecillitati nature ſubijciatur, vulgo, lex “Peregre”, De adquirenda possessione, Digestorum (ff.). Haec tamen nature et non hominis vitio eſt aſcribenda. lex II, § Si quid autem, De veteri iure enucleando, Codicis. Haec omnia magne doctrine viri duximus eſſe ſancienda vt nemini maneat incognitus fidelium noſtratum vigilium labor, lex unica, § finis, De caducis tollendis, Codicis. vbi ſi quid crudum et impraemeditatum quod iuris aequatatem vel Demoſthenis lucernam non redoleat comperiatis, iuuentuti eſt aſcribendum. Meliora tamen fore ſpero quid deinceps ſcribam. Nam quod in pomis eſt (ſi Plinio fides praeſtetur) itidem eſſe in ingenijs dijudico: quae cum dura, naſcuntur, natura dominante, poſt fiunt mitia et iucunda, ſuique dulcorem praeſtant.
| Iodocus Badius Ascensius Guilielmo Lepori |
|