ARS MEMORIAE
Tvnc artem sub vmbra Idearum degere arbitramur, cum aut torpentem naturam antecedendo sollicitat; aut deuiam & exorbitantem dirigit & perducit; aut deficientem lassámque; roborat atque fulcit, aut errantem corrigit, aut perfectam sequitur, & industriam emulatur.
Est quidem huiuscemodi ars rerum prosequendarum in genere discursiua architectura; & habitus quidam ratiocinantis animae, ab eo quod est mundi vitae principio, ad omnium atque singulorum se exporrigens vitae principium. Nulli de potentiis ipsius tanquam ramo innixus, neque de peculiari quadam emergens facultate: sed ipsum totius stipitem vtpoté ipsam animae totius incolens essentiam. Quod non ab re dictum existimarim: si quippé in memoratiua potentia consisteret: quomodo effunderet ab intellectu? si in intellectiua: quomodo é memoria, sensu, & appetitu transmitteret? Porró per ipsam regulamur & dirigimur, ad intelligendum, discurrendum, memorandum, phantasiandum, appetendum, & quandoque vt volumus sentiendum.
At vero hoc quo, generaliter ad omnes atque singulas functiones anima fertur, quale sit, & quomodo: non satis est apertum, quaeritur. n. quid est quo artem induit anima? qua arte anima artem induit? nunquid non artem conuenit appellare quo technica mater natura ex frequentatis actibus, expertem se reddere nititur?
Nónne licebit dicere anté plurimas artes extare artem quam organicam dixerim: cum plurimi artificum vtantur organo; quorum tamen ars non est organum; sed per organum prosequuta? Nonne artem dicere licet, quae artium fabricat instrumentum? quid. n. erit si non est ars? Adhaec si organum non precessit quo oportuit aliud fabrefieri: expone mihi artis rationem, quae artem debuit precessisse? In quo nam vt in subiecto agentis ars organica praextitit? Omni proculdubio in physico illo quod prae erat. Illud positione quadam formatum est in primi organi intimae susceptiuum deminationis. Quod si vulgariter phylosophanti placeat ab extrinseca forma rei essentiam primó denominare: dimittimus; Quia consuetum est artificialium rationem in forma extrinseca ponere: cum ars non profundet in intima materiae. Sed hic distat á nostra intentione: ita vt non intolligat.
Quod si ita est vt melius philosophantibus apparet: id quod primó est ars nil aliud est dicendum; quám naturae lacultas connata rationi, cum seminibus primorum principiorum, quibus inest potentia, qua ab extrinsecus obiectis tamquam diversis illectentur illecebris; & ab agente intellectu tanquam irradiante sole illustrentur: & ab aeternis Ideis quasi siderum mediante concursu influxum recipiant: dum ab optimo maximo foecundante cuncta in actum, atque finem proprium pro viribus consequendum ordinentur. Ex quibus manifestatur non temeré nos dedalam naturam artium omnium fontem, atque substantiam velle nuncupari.
Considerato igitur qua intentione possimus expressisse, artem in quibusdam excellere naturam: eandemque in allis ab illa superari. Id. n. esse minimé potest quam vbi naturam in actibus remotioribus; quasdam rationes maiores, quam in mage propinquis ostendere conspexerimus. Ipsam perpetuare fertur in eadem specie formam substantialem, quam non valet secundum numerum eandem perpetuasse: in quibus artis facultas non extenditur. Forma vero extrinseca, atque figura inuentoris clauis magnae; per artem duro committitur lapidi, vel adamanti. Item conditiones, actus, & nomen memoriae, & cogitatiuae obiectis perpetuanda committuntur; quae tamen natura retinere non potuisset: quandoquidem fluctuantis materiae stomachus maturé omnia digerit.
Sed vnde inquam haec arti facultas? inde nimirum vbi viget ingenium. Ingenium cuius est proximé? hominis. Homo vero cum suis facultatibus omnibus vnde emanauit primo? á natura sané parturiente. Ergo si rem ab exordio intueberis, & ab ipsa radice hanc arborem transplantandam velis euellere: ad naturae cultum, atque recognitionem inclinatur. Id sané praestabis cum vociferanti, clamantíque principio, in timiús que nos illustranti animum intenderis. Natura est quae animis corpora confingit; Natura animis instrumenta congrua suppeditat. (vnde Pythagorei, & ingenia Magorum, vitam, atque animae speciem á corporis forma deprehendisse perhibentur). Natura ipsa tibi (nisi auertaris) aderit in omnibus: vniuersalis. n. natura non contrahitur quo minus nobis extet officiosa, super omnia enim pluit Iuppiter germina, & super omnes plantas oritur benignus Apollo. Sed non omnia parem á superis imbuunt vitam: cum non pariter omnia ad illos conuertantur, vt manifesté patet in nobis qui per nos ipsos ab illorum communicatione diuellimur.
Cum igitur omne possibile natura praestet, siuo anté naturalia, siue in naturalibus, siue per naturalia: ita intelligas á naturalibus omnibus actionem proficisci: vt naturam per eadem agere non ignores. Distinguat quantumlibet, agens positiuum á naturali vulgaris philosophia; non. n. inficiam. Illud mihi iuro admitti volo: vt ita distinguatur, sicut organum operantis ab ipso distinguitur operante; sicut medium ab ordinanto, brachium ab exagitante.
Propterea intelligas nos minimé alligatos esse communi philosophiae cum naturae nomen materiae, formaeque adstrinxerit: sed & cum efficiens intrinsecum principium recognouerit; siue sit omnibus commune, siue ad hoc suppositum, vel ad illud fuerit contractum. Vnde libentius idiotas loquentes audimus: dum naturam istius hominis, cum illius hominis natura comparant: non. n. vt vniuersale logicum, vel ad eius similitudinem licet apprehendere naturam: sed vt physicum, quod est tum in omnibus, tum ad singula contractum.
Haec est quae mediaté sensibilia preterita & absentia: praesentia reddit, atque conspicua: hinc quidem visu sensibilia per sculpturam, atque picturam: inde vero fluentia verba, & quasi in nihilum prodeuntia; stabilia, fixáque reddit per scripturam. Insuper & conceptus, & silentes intentiones cominus comunicabile, è minus ad omnia loca transmittit, atque tempora.
Quod liberé siue fatum, sine necessitatem, siue bonum, sine demourgon, sine mundi animam, sine naturam appellare consueuere: ab imperfectis ad perfecta, inferioribus istis communicanda: motu atque tempore procedit, quod in omnibus, & singulis est idem principium. Hinc & eadem serie progressum facere dicitur ars, quam manu ducit. Ideo (vt ad propositum intentionis nostrae spectat) cultris in arborum corticibus prior scripsisse perhibetur vetustas. Cui successit aetas in lapidibus celte excauatis inscribens: Quam sequuta est papyrus sepiarum succis exarata. Inde pergamenae membranae atramento artificioso magis intinctae. Proinde charta & inhaustum, praeloque promendae in vsum longé omnium aptissimum literae. A cultris inquam ad stilos, á stilis ad spongias; á spongiis ad calamos; á calamis ad pennas; á pennis ad fusilia tandem elementa peruentum. Haud secus in iis quae ad scripturam pertinere videntur, internam contigisse arbitramur: dum ab antiquo humanum studium sine á Melico Simonide, siue ab alio sumpserit exordium: quae locorum, & imaginum proportionalium chartae atque scripturae, actúque phantasiae & cogitatiuae, locum scriptoris & calami subeuntibus: species rerum memorandarum in interno libro inscribere studuerunt. Quorum industriae quid, & quantum addiderimus: ipsorum qui haec nostra cum illorum monumentis conferre poterunt, esto iudicium. Iam quae ad nostram faciunt praxim aggrediamur.
Habes in libro clauis magnae duodecim indumentorum subiecta. Species, Formas, Simulachra, Imagines, Spectra, Exemplaria, Vestigia, Indicia, Signa, Notas, Characteres, & Sigillos. Quorum quaedam referuntur ad sensibile ob oculum (siue natura sine arte figurante dicta) cuiusmodi sunt extrinseca forma, Imago. Exemplar quae per picturam, & alias figuratiuas artes emulatricos matris maguae describunt, atque describuntur.
Quaedam ad internum sensum referuntur in quo magnificantur, protelantur, & multiplicantur, in mensura, duratione, & numero: vt sunt quae contrectanda phantasticae se offerunt facultati. Quaedam sunt quae in eodem versantur similitudinis puncto: vtpoté quae á forma eiusdein generis, & substantia eiusdem speciei extrahunt exemplar. Quaedam á propria propositi substantia deficiunt, vt patet in omnibus in quibus sophista mendicat á reali; & vniuersaliter ars emulatrix á natura. Quaedam veró adeó arti videntur appropriata: vt in eisdem videatur naturalibus omninó suffragari: haec sunt Signa, Notae, Characteres, & Sygilli: in quibus tantum potest: vt videatur agere praeter naturam , supra naturam, & si negotiun requirat, contra naturam.
Hisce succurrit vbi figuras & imagines reddere non potest: cum in imaginabilium, vel figurabilium genere non versentur. Carent. n. illa accidentibus illis quibus sensuum pulsari consueuere ianuae: carent partium differentia, & dispositione, sine quibus antecedentibus, effigiantis actus non succedit. Horum genus ex vna parte ingrediuntur quaedam medio se habentia modo: nempé quae quodammodo referunt, & referuntur: cuiusmodi sunt indicia. Indicamus enim non solum efficiabilia, imaginabilia, & exemplificabilia; item exempla, imagines, & effigies: verum quoque, quae sigillis, notis, & characteribus exprimunt, & exprimuntur. Vnde non temere in illa enumeratione indicia mediam sortita sunt sedem;
Mercurium ergo praesentat species: forma simulachrum, exemplar, & spectrum. Mercurij veró substantiam, essentiam, bonitatem, iustitiam, & sapientiam, praesentant notae, characteres, & sigilli. Quae veró promiscué tum Mercurium, tum & omnia quae de Mercurio dicuntur praesentia reddunt: indicia sunt proprius appellata. Iis tanquam communi imaginis, notaeque stipite: indicamus, & praesentamus, vtrumque. Sicut in demonstratiuis pronominibus est manifestum: cum Mercurij, & virtutis dicimus hoc simulachrum, hoc signum, hanc notam, hanc similitudinem.
Istis consideratis: memento huic arti media alia vsu veniro non posse ad suum finem consequendum, quam sensibilia, formata, figurata, tempori, locóque contracta: quemadmodom & in omnibus aliis technicis animae operibus accidere in primo volumine Clauis magnae fuit expressum. Nihilo tamen minus non vti intelligitur omibus tanquam imaginibus: siquidem multa quorum debet esse memoria, imaginabilia non sunt neque effigiabilia, neque simili quodam insinuabilia; cuiusinodi sunt termini, vsia, ypostasis, mens, caeteraque id genus: sed vt signis significabilium; imaginibus imaginabilium. Et cum hoc illud non est mente praetereundam quód non minus sunt alligatae signis imagines, quám signa imaginibus sunt adnexa.
Ex adnexionis defectu accidit infirmitas illa, qua vtentibus arte multoties collocata species non occurnt, non tamen ex hoc capite rem ipsam perpendisse videntur praedecessores nostri. Hic est qui interim visus sensum refringit magis quam lumen excellentius, densior obscuritas, magna celebritas, distantia dispergens, & id genus alia, quae locis quibus vti consueuerunt solentem accidere. Hinc veluti percussi canes lapidem mordentes vel baculum, verum discriminis huius authorem minimé percipientes, alium incusant. Nobis autem cum datum est illam inuenisse, & perfecisse, nec locis materialibus (verificatis. s. per sensus exteriores) vltra non indiguimus, nec ordini locorum memorandorum ordinem adstrinximus: sed puro phantasiae architecto innixi, ordini rerum memorandarum, locorum ordinem adligauimus. Vnde nobis ita successisse presumimus, vt quidquid ab antiquoribus hac de re fuit consideratum , praeceptum & ordinatum (quatenus per eorum scripta quae ad nostras deuenere manus extat explicatum) non sit conueniens pars inuentionis nostrae, quae est inuentio supra modum praegnans cui appropriatus est liber Clauis magnae. Sed interim ad dignitatem considerationis istius conuertamur.
Fama est naturalis considerationem proportionari considerationi de simo, quae non formam seorsum, nec materiam seorsum respicit, quae naturae nomine insigniuntur: sed materiam formatam, formamque materialem materiae adplicitam, quibus efficitur quod naturale proprié nuncupatur. Hic est nexus ille, quo abacto, nullum prorsus opus est, quod natura valeat effingere: multó minus valet ars quae eiusdem pedissequa: si infra nihilum minus aliquid esse licet somniare, Ars. n. non solum vt primum subirctum naturam ipsam supponit: sed & vt subiectum proximum ipsum naturale. Sicut igitur omnis ars pro suae considerationis elementis requirit rationem materiae conuenientis suorum operabilium, atque formae concinnioris (cum generalis omnium finis sit in aliquae subiecto aliquam nouare formam:) ita & ars ista, cuius eadem ratio est cum ratione graphicae facultati in genere, & excellenti proportionis modo; duabus manifestis eiusdem speciebus proportionatur. Est. n. pictura intrinseca, cum rerum, & operum memorandorum producit imagines. Est etiam scriptura intrinseca, cum rationum, & verborum ordinat, atque tribuit signa, notas & characteres: quae quia etiam in imaginabilibus subiectiuantur: non inficior quód communiter loquentes, tum ad memoriam rerum, tum ad verborum retentionem ordinatas foruias, appellant imagines. quam nouare formam:) ita & ars ista, cuius eadem ratio est cum ratione graphicae facultati in genere, & excellenti proportionis modo; duabus manifestis eiusdem speciebus proportionatur. Est. n. pictura intrinseca, cum rerum, & operum memorandorum producit imagines. Est etiam scriptura intrinseca, cum rationum, & verborum ordinat, atque tribuit signa, notas & characteres: quae quia etiam in imaginabilibus subiectiuantur: non inficior quód communiter loquentes, tum ad memoriam rerum, tum ad verborum retentionem ordinatas foruias, appellant imagines.
Habet pictura (vt decentibus vtar in hac arte terminis) subiectum primum in quo, parietem, lapidem, & similia. Habet subiectum proximum ex quo, ipsum colorem; & habet pro forma ipsos colorum tractus. Scriptura etiam habet subiectum primum chartam tanquam locum: Habet subiectum proximum minium, & habet pro forma ipsos characterum tractus. Ita & haec ars obiectiué duplex admittit subiectum: primum videlicet quod est locus; & proximum quod est appositum, sine adiectum. Potentialiter etiam duplex admittit subiectum, memoriam videlicet, atque phantasiam in genere, loco vnius: & speciem phantasiabilem seu cogitabilem in genere, loco alterius: Et admittit pro forma intentionem, & collationem specierum existentium in vno subiecto; ad species existentes in alio subiecto. Sicut etiam pictura, atque scriptura, quibus suam forment materiam, adaptant organa: ita & huic, non desunt arti suarum figurationum instrumenta.
Triplex igitur consideratio artis istius praxim anteire oportet. Prima quae speculatur quae, & qualia debeant esse subiecta. Secunda quae docet quae, & cuiusmodi sint apparandae formae. Tertia quae adaptare docet organum, mediúmque illud, quo solertior operatur anima: de quibus omnibus perfectissimé in primo Clauis magnae peractum est: pro ratione tamen huius libri ne sit truncus, & imperfectus in se ipso (non. n. semper est commodum inquirentem artis principia ad subalternantem transmittere disciplinam: quatenus. n. principia differentus quibusdam ad speciem aliquam contrahuntur; migrant in primam partem scientiae subalternatae) tres pro tribus istis canonum ordines adducemus. Primos de materia siue de subiecto. Secundos de forma siue de adiecto. Tertios de instrumento quod virtutem prae se fert efficientis: vnde in idem vergunt caussae, genus efficiens & instrumentum.
Primum ergo subiectum est technica extensio, siue sinus in phantastica facultate, ordinatus. Ex speciebus receptaculorum consitus, quae ex animae fenestris influxere. Diuersis distinctum partibus, visa omnia atque audita suo recipiens ordine & ad animae libitum retinens. nens. Quae definitio respicit subiectum commune, formarum communium, ex arte communi quae ex antiquitate ad nos vsque deducta est. Prim um autem subiectum ex principus Clauis magnae est: phantasticum chaos ita tractabile; vt cogitatiua potentia ad trutinam redigente visa, atque audita in talem prodire possit ordinem, & effigiem; quale suis membris primis vltimisque partibus felicissime valeat ipsa per aures vel oculos percepta constanter presentare, tanquam nouae arboris vel animalis, vel mundi prospectum incurrens. Haud. n. secus tale chaos se habere videtur quam nubes ab externis impulsa ventis; quae pro impulsuum differentiis atque rationibus, infinitas omnésque subire valet specierum figuras. Hoc sané subiectum quam foelix extet atque nobile; melius ipsa experientia quam vlla vi potest iudicari. Verumtamen qui ex Claui magna potent elicere eliciat: non enim omnibus dabitur hanc adire Corynthum. Iam ergo ad subiectum primo definitum modo redeamus.
Constat quidem subiectum primum partibus materialibus; atque ita materialibus: vt visiuam non subterfugiant facultatem, quatenus eadem suo ordine phantastica facultas valeat contempiari, vel ipsis vtens tanquam partibus atque principiis, in monstra, novasque innumeras metamorphoses digerere, & digestas velut orbi adfixas intueri. Ideóque in horum consortium non admittuntur in materialiora subiecta, de quibus in arte vera artium, & facultate facultatum.
In horum constitutione seruanda est ratio inter magnitudinem, & parvitatem relata ad hominis molem atque prospectum. Inter intensionem & remissionem; relata ad sensus limites. Inter praeteritum & futurum, relata ad praesentem actum. Inter excessum partium & delectum relata ad rei totius praesentandae integritatem: Inter distantiam, & propinquitatem, relata ad motus competentiam. Inter terminum á quo & terminum ad quem, relata ad eius quod mouetur appulsum naturalem.
Horum aliud est communissimum, qula tantum valet extendi, quantum phantasiae potest comprehendere sinus, qui positae orbis quantitati quantumlibet addere potest, licet non quantumlibet substrahere. Aliud est commune quod Cosmicarum perspectarum partium cumulo constat. Aliud est minus commune, vtpoto si libet politicum. Aliud est proprium, nempé si placeat oeconomicum. Aliud est magis proprium tetrathomum, videlicet vel, pentethonium Aliud est propriisimum, quod est athomum, athomum inquam non simpliciter, sed in isto genere. Quorum omnium modorum: primus excluditur per se ipsum ab vsu praesentis artis. Nouimus enim quomodo infinita in vnum atrium reducantur, & multiplicentur in eodem.
Haec quoque dupliciter contingit vsuuenire animata. s. & inanimata. Animata quidem cum subiecta substantiua adiectiuis apparebunt illustria, & insignita, quae quidem aduentantium formarum, decursti moueantur: in animata vero cum vacua proferuntur & inania. Caueto igitur ne vulgatum illud experiaris. Vacua vacuis. frustra. n. sperabis in artis huius praxi, quod aiunt. Parietes clamabunt: lapides dabunt vocem suam.
Committe communia communibus; minus communia minus communibus, propria propriis; proprioribus atque propriissimis propriora, atque propriissima. Hic habes considerandi locum quo non modo ab omni obliuionis formidine exemptus fias; verum quoque ad perfectiores effigiandi & inscribendi vsus, item in ordinando & methodum methodorum inueniendo, promptior atque securior efficiaris. Et habes istud modo suo in radicibus primi Clauis magnae.
Sint naturalia omnia & vel phisicam vel technicam admittant formam. Sint formis effigiandis quantitate proportionata, vbi illud memineris quod natura clamat so prescriptum in speciebus ad maximum & ad minimum mum habere terminum, eique tanquam subditae praestanti legi non licere quantaecunque materiei quamcumque committere formam. Quod ad mensuram superius consideratum est referendum cum antiquis, quae quidem respicit formas seu adiecta illa, quae frequentissime subiectis committi assolent. Sint non vitra metam praecipué visibilium vnde intensione sua laedere possint, nec infra suos etiam remissa fines, quatenus ad internum oculum commouendum minus, vol minimé reddantur habilia. Caueto in engraphia vt cauetur in extrinseca scriptura: ne inquani ita subiecta subiectis sint apposita: vt proprios nec distinguas terminos & interualla: propriámque figurationem admisceates alienae; tum sui denegent coniecturam, tum & alienam impediant. Sicut enim litterae super litteras appositae, & sigilli super sigillos, se inuicem aut delent, aut certé confundunt: non minus subiectis nedum inquam adnexis & connexis: sed & continuis, vol contiguis, nulla intercapedinis conuenienti latitudine distinctis: importunam te noueris incurrere confusionem.
Ita quoque capienda sunt subiecta vt determinatis mediis, longitudinibus, altitudinibus & latitudinibus & extremitatum differentiis, habitudinem aliquam habeant ad inuicem. Omnis enim virtus naturaliter praesentantium, & oculum tum primo externum, tum deinde internum commouentium, non tantum in coloribus & eorum fonte lumine sita est, quantum in extremitatum differentiis, ex quo principio perspectiuo ticus & catopticus ad ea quae caeteris mirabilia videntur peragenda sunt promati: quod si ratio subiecti faciat vt ipsum non ferat á semetipso: tentet succurrens (vt innuimus) cogitatio vel per additionem externi, vel per additionem proprij, cum per congruentes formationes vtrumque possit accidere materiae. Subtractione, ex lapide fit Mercurius. Additione ex ligno consuitur nauis. Compressione & distractione de caera fit effigies. Tractu ex lineis fit figura. Alteratione ex vino fit acetum. Item alia commixtione, segregatione alia. Nexu alia. Solutione alia, alia Consequentia, & Continuitate tentantur ad commutandam formam, & vniuersaliter mutabilis rei naturam.
Illud quoque non est praetereundum subiecta proportionalitor ad oculorum intuitum in obtutu cogitationis internae spectanda esse. Sicut. n. ibi sensibile inhaerens sensui non sentitur, & sensibile eminentius remotum á sensu, caret actu sensibilitatis siquidem nec oculis nimis proximos (nec admodum ab oculis sepositus liber legitur) ita in proposito, obtutus internae cogitationis, quam ita regulare convenit, vt in genere suae facultatis mediocri sitam elongatione ab intendente potentia, sibi figuret obiectum atque fingat. Illud quoque non minus omnibus est cauendum, ne quasi credentes & memorantes subiectum naturali potius memoriae, quám speculari afferamus visui: accidit. n. ex huius considerationis penuria, aliquem opinari se subiectum figurare, vel tanquam figuratum contueri: tamen illud non sit. Aliud enim est subiectiuare, aliud, quasi in tenebris scribere, vel sub pallio.
Ad amouenda vero quae subiectorum continuitatem faciunt eorumque distributionem, distinctionémque propediunt, consultum erit vt inter positum subiectum & subiectum interposita tanquam abolita deletáque censeantur. E contrario vbi continuum & vniforme spacium nimis produci contigerit vt vltra quam satis est natura sua valida seiunxerit subiecta: tua positione alia post alia subordinare valebis, nec non adiectivis insignita concipere subiectis. Quid. n. obstat quominus phantasia antiqua hinc recedere; iisque noua accidere secum ipsa fingero valeat? Porró haec phantastica, quae veris addi placuerit: non levitor habeantur sicuti levitor efformantur: eo úsque. n. in illis cogitando est incumbendum, quoad ita tibi consuescant, vt á verioribus nihil differre videantur; Id quidem modica praestabis sollicitudine si voles.
Subiectorum sane repetita excursio, tantum adfert emolumenti; quantum praesens artificium valere potest. An ignoras illum qui diutius legere consuevit: citius quam possit opinari, eum singulas considerasse literas, ex literis composita scripta referre? ipsum sane consuetudo ad perfectius sine cogitationo agendum impulit: quam in assuetum valeat vnquam pura & intentior super singulas partes & elementa regere atque ducere cogitatio. Peritus consuetudine cytharedus perfectissimé sola actus consuetudine, non cogitando cytharizat: alius autem etiam tactuum rationom eandem habens, quam et ille: cum consuetudine careat, tanto se habebit rudius: quanto magis super agendis cogitando incumbet. Satis vulgatum est quanta sit vis consuetudinis. Satis perspicuum est quem leuis aqua durum excauare valeat marmor atque ferrum. Sed quid plura de re nimium manifesta? Dicta non praetermisimus, haud quidem quia satis non sunt manifesta: sed quia maximé operae precium est, vt ad istud propositum referantur. Nouerunt iuxta artis antiquae canones laborantes, simul longé seposita ab inuicem subiecta, eadémque plurima: vno cogitationis actu contueri ad expressionem non minus quam si in charta legerent expeditam & exquisitam. Id cum imperitis omnibus, tum & iis qui primo se accingunt operi minus credibile solet apparere: ipsa tamen res conuincit oppositum. Quod si per antiquas artes est praestitum praestarique videmus quotidie: quid fiet in ista inquam breuissimam admodum moram exigit consuetudo? plus, melius, tersiúsque tibi praestabunt, hic tres quatuórue lunae reuolutiones: quám sex illi solis proprij potuerint afferre recursus. Inuenimus namque viam committendi singulis quibuscunque subiectis integros quosque terminos retinendos, & maiora longéque plura vt ex archanis magnae Clauis est manifestabile. Quod, quantum & quomodo attrectauerit, alij ipsi viderint qui de ambobus recté poterunt iudicare.
Aspicis proinde quam sit ab eminente natura prelata varietas. Varia sunt mundi membra. Variae sunt in membris mundi species. Variae sunt in speciebus indiuiduorum figurae: non. n. altera olea alteri oleae prorsus est configurata; non alter homo prorsus alteri similis. Itaque differentus omnia sunt pro capacitate distincta, singula á singulis, omniáque ab omnibus proprii secernuntur tanquam finibus differentiis. Tenta igitur naturae conformaturus in omnibus diuersitatem, in modo subsistendi, in magnitudine, in forma, in figura in habita, in habitudine, in termino , in situ, & quot poteris discriminibus indue, in agendo, patiendo, elargiendo, capiendo, subtrahendo , addendo , aliisque modis vt diximus alterando. Vicissim quidem dicuntur ens et vnum: quidquid vnum non est, ens non est, vniquodque autem hoc ipso vnum esse sentimus: quia modo suo propria terminatur differentia. Sensibus omnibus vniformitas nauseam parit, omnes. n. non modo vna qualitatis specie frequentiori, atque continua non delectantur: sed neque ad modicum temporis vnam eamdemque prorsus: vtpote vno, eodemque modo prorsus affectam patiuntur. Quod minimé praeteriuit eos qui velocissimum in naturalibus omnibus fluxum considerantes: impossibile rati sunt eundem fluuium bis (imo vel semel) posse pedibus attingi.
Hinc affectiuitas dependet subiectorum, affectiuitatem appello afficiendi actiuam facultatem, cum aliqua alliciente vel vrgente varietate, vel ab intrinseca natura dotantur, vel ab ipsa insigniuntur positione. Inde quibusdam consultum est principalibus subiectis apposititia quaedam addere subiecta; vt affectiuitatem quam á se ipsis non habent: possint propter aliorum quasi sibi insitorum additamentum admittere. Quid enim? quanto magis in affectiuitate intenduntur atque remittuntur, tanto virtuosius ant lentius affectibilem ipsam commouere possunt phantasiam, memoriaeque subire aulam atque repetere. Hinc calcaria, hinc sales, hinc aculei; hinc condimenta, hinc obliti dum tentant reminisse, repetunt, recapitulant, resumunt quasi per ipsam diuersitatem, per ipsas vices, vel vt melius exprimam; per ipsam in vicibus diuersitatem sperent accire spiritum memoriae. Quod bene facillimé cedit iis qui minimé animo turbati id faciunt: alioqui tanto in maiorem tenduntur confusionem; quanto turbatio illa magis atque magis incalescit. Quanta vero sit affectuum in genere virtus, & quomodo sint prouocandi, seruandi, & variandi , non parum aperte in libro Clauis magnae insinuatur.
I.
Adiectum vero seu forma in genere isto definitur subiecto sine physico, siue technico, siue phantastico appositum, ad aliquid per solertem cogitationis apparatum, presentando, effigiendo, notando, vel indicando ad picturae scripturaeque similitudinem; exprimendum vel significandum. Quae ratio rospicit formas communes, ab antiquitate ad nostra vsque tempora dilapsas. Forma vero vt ex radicibus Clauis magnae elicitur: est depromptus & explicatus ordo cogitabilium specierum, in statuas, vel microcosmon, vel in aliam generaliter architecturam dispositum; ad quolibet dicibile interius notandum , vel figurandum ex ductu phantastici chaos, methamorphoses omnes admittentis. Cuius Typum non tanquam hic declarandum: sed ut & hic iuspiciendum apponimus.
II.
Est ibi chaos in tua primordiali natura elementorum & numerorum ordinem, atque seriem non excludens, cum non solum ipsum informe formabile oportet intelligere, verum quoque vt ordinate formabile concipere necesse est. Est vt vides diuersis distinctum interuallis in se suísque portionibus omni formalibus formalibus figura: dum formator designatus per elementum. A. per informes numerorum elementorúmque discurrit circuitus, & semidiametros. Aliam ipse figuram per Arietem imprimit: aliam per Taurum; alias quoque per reliqua omnia. Aliam per arietem denuo cum Saturno reuertentem, aliam cum Marte remigrantem, aliam cum hoc & illo: aliam sine hoc & illo. Vnde in infinitum possunt formari & reformari, siue numeri ipsi, ipsáque elementa, siue ipsi diuersimode ducti motores atque efficientes. Hoc est informe chaos formare, siue formantes eosdem ad formata; diuersa siue formantes varios atque diuorsos ad eadem formata referas, nihil interest in proposito. Veruntamen illud quod immobile manet, atque subest: hac ratione qua subest, atque formatur, habeatur vt foemina ad marem, & prorsus informe vt vndecunque formabile esse possit. Esset communi iudicio magis perfecté chaos, si ex inordinatis constaret etherogeneis, sed tale nulli posset esse vsui. Necessum quidem est ad obsequium memoriae numeros & elementa ordine quodam esse disposita quo aduentantibus motoribus atque formatoribus; caeteras etiam memorabiles valeant suscipere formas. Sunt autem (vt vides) ita ordinate disposita, vt idem nec in eadem semidiametro, neque in eodem circuitu, aliquando possit occurrere, siuo sit elementum, sine numerus. Excellentissima pleraque alia per hanc figuram pertractari possunt; sed minimé hic locus est. An tamen cum hoc consulto sit apposita; non decerno, sed affirmo tantum. Hoc vnum dixerim quod si attentius eam contemplabere cum rationibus hic explicitis: artem figuratiuam talem poteris adipisci, qualis non solum memoriae, sed & caeteris omnibus animae potentiis mirum in modum subueniendo conferet.
Primum igitur & in adiectis notandum est, eorum rationem esse inter excessum & diminutionem, intensionem & remissionem , praeteritum & futurum, distantiam & propinquitatem , relata ad hominis molem, vel semissem, ad intuitum, & praesens tempus in quo debet esse memoria.
Horum alia sunt animata, & ista possunt concurrere vt organa, & efficientia, adiacentia, & opera, alia sunt inanimata, & huiuscemodi concurrunt vt organa adiacentia, & opera duntaxat. Animatorum vero alia sunt rationis participia, & ista aptasunt ad omnem actionem & passionem, & neutrum se habendi modum. Alia ratione carent, & istis (vt satis est manifestum) dicta per vniuersum non satis conueniunt.
Ipsorum quoque quaedam sunt naturalia, quaodam artificialia, quaodam sunt á sensibus externis illapsa ad sensus internos. Quaedam in sensibus ipsis in ternis efformata quorum omnium species sunt Forma, Similitude, Imago, Figura, Exemplar, Character, atque Signum, secundum formalia significata distinctae vt stat indictum in Clauis magnae considerationibus.
Quod ad eorum magnitudinem attinent: Adiecta eo pacto conuenit subiectis esse commensurata: ut reuera ipsa sunt in rerum natura, alioqui facilé deperderentur & visum phantasiae aut obtunderent aut disgregarent. Diuturniorem certé perquisitionem in ampla pagina microgramma: requirit & aegré requisitum reperitur. Mole quoque sua arbor spatium replens aut exuperans non reddit suam perspicuam figuram. Pro iis valde nobis probatur artificum quorundam industria, vbi modica quaedam & phantasiae visum subterfugientia subiectis sese offerunti adiicienda: alteri adiectiuo formam illam adiiciunt, cui adherere assolet atque concomitari. Adferet illi Sagittarius sagittam, scriptor calamum, Sutor acum. Tanta virtus est in connexione, adnexione, antecedentia, concomitantia & consequentia: vt inuisibilia faciant visibilia, intelligibilia per vniuersum sensibilia, difficilis quoque sensus facile persentita.
Quod ad qualitatem attinet: sint illustria, sint quae imaginationem, cogitationémque pulsare valeant, vtpoté quae aliquid admirandum, timendum, iucundum, triste, amicum, inimicum, abominabile, probabile, admirandum, prodigiosum, de quo sit spes, vel suspicio, & omninó quod in intimos affectus potenter irrumpat: secum afferant. Hinc caueto ne aberres minus sobrié intelligens modum praeceptionis nostrae, cum inter species adiectorum signa, insignia, characteres , & sigillos enumerauimus: est. n. quod ea omnia modifices per ca quae proximé dicta sunt ad quantitatem attinentia, & figendus est oculus considerationis in eo quod in Clauis magnae considerationibus habetur: vtpoté á sensibus, & phantasia, nihilo nisi per cogitatiuam facultatem ad memoratiuam patere posse ingressum.
Quod ad relationem attinet. Opus est non ita adiecta subiectis applicari, quasi ea casu & vt accidit proiiciantur: atqui referenda sunt tanquam comprehensa ad comprehendentia; indumenta propria ad indutum; tutelata ad tutantia; ita adeóque inuicem connexa, vt nullo ab inuicem discuti possint turbine. Sint relata secundum omnes partes, ad omnes partes; vt pertinentia, vel in pertinentia, vt ordinata, vel deordinata; resistentia, vel conuenientia; & vniuersaliter ita fiat, vt conceptus vnius connectatur alterius conceptui. Quis. n. adiectum hoc Dignitas regia, abscisum ab omni subiecto conceperit? Simul igitur intelligantur adiecta cum subiectis: & quasi elementa lapidibus insculpta prodibunt; nec tanquam á vento exagitata volitabunt, vel confundentur, sicut accidit figuris arenarum tractibus effinctis.
Agere quoque intelligantur adiecta in subiecta, & in subiectis: vel pati á subiectis, vel in subiectis. Aliqua inquam actione, vel passione viuificata habeantur; quatenus aliquo motu, internum visum quasi sopitum, exagitatione quadam expergefaciant. Errando, Transeundo, Subeundo, Adeundo, Abeundo, Coeundo, Ascendendo, Descendendo, Obuiando, Deuiando, Vitando, Destituendo. Quo aliquid Admoueant, Pellant, Trudant, Excludant, Abalienent, Circumagant, Auersentur, Refrenent, Vexent, Abiiciant, Retorqueant, Deiiciant, Demoliantur, Diruant, Erigant, Eleueut, Extirpent, Distendant, Eradant, Abstergant, Eximant, Euacuent, Hauriant. Quibus omnibus non efficitur quo minus subiectis adiecta sint adnexa atque fixa: sed potius vt magis figantur; ipso enim in motu est fixionis, & perseuorantiae sita facultas. Ne igitur haec inde stabiliri desperes: neque. n. continuus motus sua stabilitate caret qua sit continuus: sic vt & fortunam poeta sua in inconstantia constantem appellitat. Caeterum in varietate, multitudine, velocitate, & tarditate seruetur modus: nec careant conditionibus ad qualitatem adiectorum pertinentibus.
Quemadmodum in subiectis ita & in adiectis euitanda est vniformitas. Quantum quippe valeat, naturaeque naturaeque consona sit varietas ex supradictis desumi potest. Vnde & illud.
licet quidem eadom adiecta diuersis apponere subiectis: sed id in sepositis. atque post plurium interpositionem distantibus, actibus implicita differentibus, & secundum diuersas habitudinum species se habentia.
Illud etiam adiecta retinent cum subiectis commune, (cum conueniat, necessariumque sit ea subiectorum distinctionem consequi vt ipsa quae ad vnum pertinent subiectum, non complectantur ilia quae pertinent ad alterum; sod omnem continuitatem, connexionem, constipationem, & ad mixtionem fugiant. Dtim quippe diuersorum subiectorum adiecta vltro citroque actiones admitterent, atque motus: quasi inter se manus conserentia, aliisque occupata negociis frustra ad tuum auocabis obsequium.
I.
Reliqum est ut de organo, quo in proposito vtitur anima non-nihil determinemus. Non n. agenti, sufficit ad completam cognitionem: formae inducendae, & subiecti formandi rationem habere: verum quoque vbi negocij vrget opportunitas, id quod est ab agente in subiectum formae vehiculum operae praecium est non omittere quid sit in sua essentia; item, quale esse debeat, & quomodo sit contrectandum.
Nouem concurrunt ad rememorationem faciendam & memoriam. Intentio antecedens qua primum aliquis sensus extrinsecus, vel intrinsecus sit in actu ex hoc quod mouetur ab obiecto. Prouocatio imaginationis, vbi sensus commotus iam mediate vel immediate expergefacit imaginationem. Imaginationis motus passiuus quo pellitur ad inuestigandum. Imaginationis actiuus motus quo iam inuestigat. Scrutinium quo intendens imaginatio inuestigat. Imago, ut pote species memorabilis. Intentio imaginis, nempé ratio qua memorabilis efficitur in praesentiarum aliis exclusis. Praesentatio illius intentionis, quod. s. intentio illa praesens officiatur. Et iudicatio qua apprehenditur eam esse intentionem illius imaginis.
Inter haec omnia quod scrutinium appellamus siue discerniculum (vtpoté quo cogitatio inquirit atque discernit) instrumenti rationem sortiri facilé constat quod ita communi nomine insignimus: quippe cum ad nostra vsque tempora eius nulla facta fuerit consideratio: proprio celebrique nomine caret. Cuius nominis rationis, considerationisque carentia isti occlusit iter inuentioni: quandoquidem radix formandae reminiscentiae atque memoriae, in caeco densarum tenebrarum latuit profundo. Est ergo instrumentum istud in facultate cogitationis, proportionatum baculo in nostra manu (vnde nominis instituti vel melius instituendi rationem habere possis) quo stantes iacentem aceruum, dimouemus, diruimus, atque dispergimus. Vt nobis castanea é medio glandium, vel é communitate aliarum castanearum determinata prodeat.
Et cognoscitur instrumentum istud ab actu. Cum. n. sit duplex virtus conseruationis videlicet & rememorationis: quae cum (vt aiunt) sint re vnum, secundum rationem distinguntur; sicut & vtrumque ab imaginatione, magis tamen meo iudicio. Virtus. n. conseruationis est in confinio virtutis memoratiuae & imaginariae: & quasi conterminat eas. Distinguitur igitur rememoratiua ab imaginaria: cum quandoque sine forma imaginabili, imaginabilis formae intentio comprehendatur: quandoque vero eius intentione forma non exuitur. Hinc fit vt cum multa simul retineamus, multa simul imaginari non possimus. In iis ergo hoc est quod agit instrumentum, Discernit, Disterminat & Ordinat vel (si libeat magis iustificate loqui) est quo fit Discretio, Distermitiatio, Ordinatio. Vnde á cogitatiua seponitur sibi in prospectum praesens de multis vnum, vnum inquam imaginatum vel vnius imaginem de multis retentis educit in propositum: Et sicut imaginatiua comprehendere dicitur, quid eius quod á pictore est in pariete descriptum; rememoratiuaque illius picturae retinet intentionem: ita organum istud habet vicem deferentis & applicantis, vel magis eius quo fit delatio, & applicatio istius ad illud: ac si inuicem sint colligata: vt accidit in amplexu qui est in annulis cathenarum & similium. Ideóque quasi natura ipsa duce ad nostra vsque tempora hanc connexionem, locorum ordine emulabatur ars: vt vbi rem rei non valebat connectere, illud quod erat vnius post id ei quod erat alterius ordinabat: vnius inquam & alterius non proprium & pro ratione: sed appropriatum á praesenti positione: & hoc pacto quasi ex extraneis applicationem imaginis ad rememoratiuam aucupabatur. Ecce igitur scrutinij munus est vt vnitates (ita. n. dixerim multa vna vt verborum censoribus aliquid concaedam) sigillatim capiendas per ipsum in ordinem disponantur. Quod ita accidit, vt cum centum ouium singulas singulis, atque diuersis numerorum notis vt 1 2 3 4 5 6 7 8 9, & aliis deinceps inusserimus: ipsis mox cateruatim, & confusé occurrentibus adeó vt alia aliam impediat: vt gregarius baculo has oues illas conuertit; has attrectat, illas allicit, quó suo singulas deducat ordine: ita cogitatio promptissimé aliis abactis: determinatum seligit aliud post aliud ipsa scrutinij virtute. Hic est locus considerandi á similitudine, quatenus veluti gregarius ex memoria ordinis numerorum, ordinem recipit ouium, quem per ipsas habere non potuisset: Sic nos facile genus artis inuenimus quo audita, vel visa numeris suo generi congruentibus formantes, ipso numerorum ordine, ordinem sentitae rei deinde concipiamus, in tantum, vt scientes numerare perquam facile doceamus memorari. De formatione numerorum per omnia extat nostrum aliquid apud paucos. Et eius theoria est in libris Clauis magnae vbi de numeris semimathematicis. Ingeniosis credo sufficere monstrasse nos in ista parte locum: vbi si non quod satis est insinuamus, forté pro congruentia loci vitra quam satis est expressimus. Nobis. n. ad paucos (vt gratias habeant) non autem ad omnes respicere consulitur.
Est igitur scrutinium numerus quidam, quo cogitatio tangit modo suo species conseruatas, eas pro sua facultate Disterminando, Disgregando, Colligendo, Applicando, Immutando, Formando, Ordinando, inque seligendam vnitatem Referendo. Dicitur quidem numerus quia in nullo genere conuenientius potest collocari. Porro talis numerus est: vt nil sit quod per aliud quam per ipsum memorabilitatem possit induere, vel habere: non obstante quod aliis notum non viderim; nec per eosdem quoquo pacto definitum: ipsum in memoratione est necessarió concurrens principium (loca. n. habent vim non quia loca, neque quia imaginata: sed quia talem numerum in eorum ordine latentem habent) cuius rationem duarum differentiarum (quarum altera contrahit ipsum genus proximius, altera contrahit alteram vt melius possumus hoc pacto, explicamus. Numerus videlicet á quotuitate denominatus, dictus ad differentiam numeri denominati per quotitatem, quo responderemus quaerenti quot sunt oues? Et numeri denominati per quotuitatem quo responderemus quaerenti quoties venerunt oues in occursum? per ipsum. n. satis faceremus quaerenti. Quota est ista ouis? quota est illa ouis? & ideo differenter per quotuitatem dicitur. Quae eum duobus adhuc sumatur modis tum videlicet vt respondet per primum secundum & tertium: tum vt primo, vel secundo vel tertio suo occurrit vel occurrere facit. ordine: iam in proposita iuxta secundam specificatur proximam differentiam; non autem primam. Est. n. quotuitas practica non theorica, quae. s. non in ratione sed magis propriéque in vsu consistit. Qui quidem vsus dupliciter accidit; & videlicet primo cum quodam respectu habitudinéque determinata quadam, vt contingit iis qui per ingenium, rationem, & intelligentiam, recordantur: cum sciant de hoc esse dicendum, hoc esse proferendum, & post hoc sequi illud, & post illud rationabiliter aliud: in quibus proprie fieri dicitur reminiscentia, vt patet per famosam distinctionem ipsius á memoria. Et secundo sine apparente respectu: sed potius cum quadam magis absoluta (licet non vero absoluta) ratione, vt nobis accidit cum vocum minimé intellectarum meminisse possumus, cuiusmodi extant illa Charontis apud Merlinum.
& allis eiusmodi in quibus nullus potest esse cogitatiuae actus, nec distinctiuae virtutis, ideóque eorum memoria esse potest; reminiscentia autem minime vt satis manifestum est us quibus manifesta est alterius ab altero differentia. Cum igitur haec applicatio non referatur ad memoriam cuius est recipere & retinere (vt diximus & probauimus demonstratiuae in Clauis magnae doctrina:) nec phantasiae generaliter dictae (utpoté quae includit etiam in sua significatione sensum communem communiter appellatum) ipsa. n. non est nisi eorum quae vel secundum integrum, vel secundum partes in sensibus particularibus & externis praextitere modo suo. Nec certé cogitatiuae, cum ipsa sit de apprehensiuis cognitiuisque facultatibus, eiusmodi vero quorum allatum est exemplum non sint, in apprehensibilium cognoscibiliúmque genere. Quae nam igitur est illa potentia interior quae ab aure perceptas illas voces ad sensum communem delatas vt voces tantum nudas, potuit intrudere in memoriam? certe si est cogitatiua (cum non libeat aliam internam fingere potentiam ex aequo cum cogitatiua memoriae proximam pro intrudendis his) haud est nuda cogitatiua, sed scrutinio armata, quo non solum quae quasi manu tangere potest, sed & ea ad quas quasi manum extendere non valet, immittit in memoriae promptuarium. Ex quibus patet hoc instrumentum esse necessarió ponendum, cuius latentia multarum occlusit iter inuentionum.
Genus actuum scrutinio prosequutorum in quinque distribuitur species. Applicationem, Formationem, Immutationem, Adunationem, & Ordinationem, quae sane perpaucis notae sunt: Sicut. n. non omnes qui vident, & audiunt: quomodo vident & quomodo audiunt, & quid est quo vident, & quid est quo audiant bene norunt: ita & non omnes, qui applicant, formant immutant, adunant, & ordinant: sciunt quomodo haec praestent, & quid sit quo praestent. Notum satis est in vniuersalitate & confusione quadam haec á ratiocinante anima produci: Sed non admodum quibus proximé potentiis, facultatibúsue, & organis: nec vt desideramus ante nos apparuit qui haec fuerit rimatus intimius quam quidam ex Arabibus qui versati sunt circa Peripateticam disciplinam à quibus nonnulla praetacta sunt. Sed si nos haec omnia per singula velimus in notitiam deducere: maximum aggrederemur negocium, & difficile ad communicandum; praesertim cum videam temporibus istis perpaucos veré philosophos vt in praeludij significatum est sententiis: mitto quam aliquorum nominum, nouitas quam nouae exigunt inuentiones, atque considerationes, plurimos lederet: hac de causa SILVI A BONIS, atque etiam quia ad negocium istud quod ad praxim praecipué dirigitur non spectant necessarió: illud ergo maximé animaduertendum est quod de scrutinio cum quandoquo enumeratis nunc ordinate subinferemus.
Pro applicatione notandum quod dicitur facultates istas analogiam & ordinem inter se retinere vt sensus exterior sit circa corpora; Phantasia circa corporum simulachra. Imaginatio circa singulas simulachrorum intentiones: Intellectus veró circa singularum intentionum naturas communes & rationes poenitus incorporeas. Ex qua analogia sequitur (vt alibi monstrauimus) quod sicut extat ars quae sensum externum allicit, trahit, atque ligat: ita est quae allectat, atque tenacissimé vincit. Cur ad vuas per Zeusim depictas accursabant volucres? cur Venus á Praxitele sculpta vix ab amatoribus pudica seruabatur? quia artificum forma quaedam ita suum subiectum rebus applicabat vt eas intensius exquisitiusque discerneret; nec non sedes vnde praecipuè & [vt ita dicam] capitaliter species irrepunt in sensus inueniret. Licet autem [vt supra dictum est] principium istud omnibus sit communo: non tamen vniforme esse in omnibus satis est planum: quibus enim aptius atque temporatius est instrumentum (puta corpus) clariores sunt animae.
Anima clarior diuinis Ideis magis exposita intentius obiectorum formas suscipit: quemadmodum qui acutioris visus est, facilius aptiúsque discernit Formae. n. in corporibus nil aliud quám diuinarum idearum imagines esse censentur: quae eaedem in sensibus hominum internis, quo melius nomine intitulari possunt quam diuinarum idearum vmbrae; Cum ita á realitate distent naturalium; sicut. naturales á veritate distant methaphisicalium? Harum quidem specierum aditumm in intellectum potius crediderim immediate fieri per conuersionem ad lumen illud quod agit in nobis intelligentiam: quam mediantibus rerum physicarum formis intus per sensus exteriores ingestis. Ex vna tamen parte vno experimur modo, ex alia vero alio. Propterea expedit vtramque opinandi viam sine contradictione complecti: quod quomodo fiat alibi demonstrauimus; & tu ex temetipso si in communissima versatus es philosophia, per haec poteris determinare. Huiusce sané oculi nisi in te vigeat emissio per applicationem: qui fieri potest vt per ipsum in caeteras interiores animae potentias scibilium speres consequi immissiones? quid. n. aliud est non appellere, quám clausos habere oculos? quid aliud est claudere oculos quam in vmbra (vt aiunt) mortis versari? non ne á rerum veritate vsque ad ora vulgi transmissum est; vt equiualeat quempiam clausisse oculos & esse mortuum?
Pro formatione vero quae sequitur applicationem: illud primo animaduertendum, eius totam vim in modo & specie applicationis esse sitam. Potentia. n. generaliter apprehensiua habet illud cum matoria commune: vt in se ipsa, & ex seipsa nil sit praeter sinum & conceptaculum: nullum elementorum in se odorem habet aliquem, vel saporem, vel calorem: concurrentibus currentibus tamen illis fama est, in diuersos ordines atque gradus, omnem prodire colorem, saporem, & odorem. Ignis alteri corpori admotus lucet; insuper & iuxta corporum varietatem diuersimodé in melius, atque deterius splendescit. Id sané non habet ignis in se, nec corpus alterum in se, sed ambo habent virtute applicationis. Iam habes per similitudinem, formationem tum intellectus, tum memoriae consequi applicationem, tanto meliorem; quanto, & antecedens melior extitit applicatio: & huius efficacia maxima ex parte in scrutinij manuductione consistit.
Sunt qui velint formas facilis reductionis esse illas quae sunt apud virtutem imaginatiuam atque communem sensum, multae corporalitatis & modicae (inquiunt ipsi) spiritualitatis. Formas vero difficilis reductionis, esse multae spiritualitatis & modicae corporalitatis. Id quidem ita sibi suadent quia formae multae corporalitatis morantur dum sensus communis spintualitatem ab earum corporalitate distinguit; vnde formam illam fixari in ea contingit; idque praesertim cum eam pauci corticis recipit. Hinc reciproce inferunt hominem tardi motus in cuius anima figuntur sensibilia quae transierunt: melioris esse rememorationis. Quae omnia habent quandam leuem persuasionem quae quidem cum verbis explicantibus ipsa similia sunt opinationibus & sermonibus somniantium. Constituunt. n. memoratiuas species alias veloces, alias tardas, alias tempestiué, alias maturé; alias figurari per equum Martini, alias per equum Georgi, quod dicere & sentire non convenit grauitati illorum. Quidquid enim sentiant: nunquam corporalitas quá corporalitas, seu proprius dicas corpus qua corpus est, quippiam agere intelligi debet imó vniuersaliter asserendum à corporalitate non esse actionem; á maiori minus esse, a maxima minimè, quia corpus quatenus corpus non agit, omnis. n. actio est à qualitate, & ab eo quod spiritualius est ipsa qualitate; magis, & ab incorporeo maximé. Vtlibet ergo intelligantur verba illorum famosorum virorum euitare nequeunt semper inconueniens, & si velis eos excusare quod non corporalia agunt magis quia corporalia, sed quia multum morantur & sunt vehicula accidentium, á quibus informationes efficiuntur quae morantibus corporibus morantur; & morantia figuntur magis. Haec excusatio non potest capi nec retineri quominus obiter euomatur á verbis illorum, leuissimique stomachi sententia. Mitto quod magis rudes sunt magis morosi, & magis morosi magis rudes: nec obstat quod experimur nos morantes in consideratione vnius rei magis memores reddi quám leui consideratione praeter labentes, experimur enim etiam atque non minus, nos quaedam sine mora audita atque visa vel etiam considerata in sempiternum recordari; alia vero diutius attentiúsque visa & considerata, minimé retinere. Haud igitur in mora & corporalitate est virtus, imo in ipso contrario maximé quod ad corpus attinet. Quod vero ad alterum non est mora quae facit fixionem: sed formae actiuitas, videtur autem mora conferre aliquando: quia forma aliqua non apta vel nata est citó agere, vel subiectum citó recipere, ideóque que morando perficitur actio. Vbi vero forma est spiritualior, est & actiuior. Hinc ignis actiuissimus est omnium elementorum, quia spiritualissimum est inter ea, & potentissimum ad conuertendum in se, & data materia solus per se in infinitum crescens. Qui etiam si multum agit: non quia multus est. & magnus, agit, vtpote propter multam corporalitatem: sed propter intensiorem qualitatem, quae consuenit seruari in illa magnitudine: quae quidem qualitas (vt notant quidam Platonicorum) si posset reduci in medietatem illius magnitudinis: intenderetur adeo magis, vt duplo potentius ageret, si in minimam quantitatem, maximé potentior: si in indiuiduum infinite potentior. Ex his ergo considerari potest quam inconsiderate dicti philosophi loquuti sint.
Hinc etiam patet quam imperité (etenim hoc notare non est sine emolumento eorum quae ad praesens institutum spectant) equini quidam medici proferant illud vulgatum. Non qualitas, sed quantitas. Cum ad eorum propositum oppositum totum proferri deboat. Esto. n. quod qualitas tantae virtutis non sit infra tantam quantitatem, & in multa quantitate multa qualitas conseruetur: nunquam tamen actiuitas refferri debet ad molem, totúmque illud quod est pertinens ad rationem materiae, extensio. n. ipsa ordinata est [ipsis etiam indicibus] ad continentiam: qualitatis, atque formae. Ferri id tamen potest si ab Apotecariis eorum dictum fuerit: quia recipiunt precium iuxta quantitatem quae est in ponderibus, numeris, & mensuris, quidquid sit de qualitate simplicium, pharmacorum & aliorum confectorum; & idcirco, vt existimo, quidam ex eis in suo insigni notatum habebat in nostra patria. non qvalitas sed qvantitas. quamuis. n. constaret eum haec retulisse ad porcum depictum de quo non quaeritur sicut de equo, an concinnos habeat oculos, parvas auriculas, contractam ceruicem, latum pectus, minacem frontem, os arrectum, crura soluta, & id genus alia, sed duntaxat an sit latus longus atque pinguis, id tamen non minus conuenienter subinde poterat á porco ad id quod erat intus in apotheca referri. Non qvalitas sed qvantitas, vtpoté pia mater, quae dotauit filias & doctorauit filium.
Adunatio uero & immutatio, licet sint duo actus: simul tamen fiunt. Immutando enim fit adunatio; adunando fit imrnutatio. Horum rationem ita aperimus. Dixit Heraclitus, Si omnia entia fumus fierent: nares omnia discernerent. Dicamus crassius. Si omnia praeter Vulpeni in gallinaceos conuerterentur frustra non esuriret vulpes, omnia per vulpem essent vorabilia. De potentibus omnia suo modo conuertere, vnum est hominis phantasia: de potentibus omnia suo modo vorare, & degustare vnum est hominis cogitatiua. Tale conuersionis genus potent attingere (non sine cogitationis actu) phantasia; vt omnia memorabilia potenter reddat non absque phantasiae actu cogitatiua. At inquies oportebit phantasiam conuertere omnia aut in vnam speciem, aut in plures: si conuertat & reformet in vnam; iam non erit multorum memoria, sed vnius: si quippé omnia conuertantur in ouem: iam lupus non multiplicabit comestibilium speciem vt dici possit praeter vnum quippiam illi esse comestibile. Si conuertat reformétque in plures species: aut finitas, aut infinitas si finitas: aut determinatas & istas cognoscere & aut determinare opportet; aut indeterminatas, & ita erimus in eodem in quo sumus. Infinita vero tentare stultum est. Scire igitur oportet conuersionem non ita fiendam vt substantialis diuersitas destruatur; nec vt accidentia vnius cuiusque rei propria tollantur: Sed vt diuersa atque omnia ita vna illis applicita adueniente forma, afficiantur modo suo: vt vnam ab vno, & per vnum memorabilis subeant rationem: Sic omnia lupus iste ingurgitabit vt vnum: si omnes substantiae & quae inmediate consequuntur eas vnius generis accidentium indumenta subibunt.

Pro hoc quod ad ordinationem attinet, vulgatae sunt (licet ad rem minus & modicum relatae) propositiones ab ista pendentes, quae consideratis iis quae per nos extant enucleata melius vsuuenire possunt. Principaliter ergo contingere dicitur reminiscentia, cum motus iste huic motui de necessitate succedit, vel motum istum hic motus concomitatur: siue id sit locali, siue temporali, siue rationali, siue naturali, siue artificiali, siue quomodocunque aliter positiua concomitantia, atque vnius post alterum successione. Ad quem sané modum, progredimur á memoria niuis ad memoriam hiemis; Hinc ad eam quae frigoris. Hinc ad eam quae antiperistasis: Hinc ad eam quae intendentiae caloris in stomacho: Inde ad eam quae potentis digestionis; Ab hac in appetitum, & viuacius nutrimentum; robur, & exercitium; & ita deinceps in hoc. In aliis omnibus similiter. Si quid vero habet naturam carentem ordine: ad aliud ordinatum referatur: atque innitatur: quod quidem semper esse debet aliquod sensibile: quamobrem non temeré á ratiocinativo philosopho dicitur ordinem propria natura sensibilium esse: & non cognoscit ipsum extra margines naturae. Vnde si quaeras ab illo quid est ordo? est inquiet progressus rei secundum viam naturae. Quid est ordinis carentia exitus inquiet á via naturae. Haec sunt quae de organo, & ad organum scrutinium pertinentia volumus esse dicta: quae si attentius contemplaberis; nihil est quod ne ad vlteriora progrediaris impediat: ex iis. n. remoueris ab eo, quod ad consequentes actus occlusum faciebat iter. Et certé facere non potuimus; ne sub titulo theorices sufficienter apponeremus ea, quae per so ipsa praxim complere valeant.
Age iam ad operandi formam transeamus insinuandam. Tanquam praeludiis agentes, ab elementorum simpliciorúmque notitia, ad compositi integri, atque perfecti considerationem deueniamus.
Primum igitur ad eorum similitudinem qui prius manum paginae docent admouere quam oculi ad inscriptos caractheres coniiciantur: proponimus ante apparanda subiecta quorum praecesserit memoria: vt ipsorum virtus & efficacia discooperiatur hunc in modum. Sumatur subiectum commune idque primo in partes eius maiores distribuatur, quae ex instituto saltem operantis sibi succedere debeant: quae partes maiores, subiecta magis propria superius sunt appellata. Hinc ad subdiuisionem procedatur; vt partes istae ad inuicem finiri, & ordinatae sibi inuicem succedere perceptae, in loco contiguitatis verae, vel positiuae describant sibi alias partes, quae subiecta propriissima indiuiduáque sunt: quae multiplicari debent iuxta rationem latitudinis subiectorum magis propriorum, & commodum occurrentium sedium adiiciendorum.
Quibus ita dispositis & prompté memoriter habitis adsit cathalogus diuersarum rerum sensibilium, quae primo numero sint viginti & quinque, deinde quinquaginta, mox centum: vt gradatim exercitationis beneficio exoptata comparetur disciplina; cum hoc quod optimé videbitur quomadmodum ea quorum ordo naturlem memoriam suggeret: merito subiectorum quibus distributa sunt & applicata; ordinate tibi non minus quam si in pagina essent exarata occurrent: vt ab vltimo ad primum eadem facilitate possis incedere; qua á primo ad vltimum accedebas. Item & quomodo libet ordinem referendorum inuertere; ad hoc ipsa locorum sensibilitate conferente.
Proinde visa subiectorum efficacia ad adiectorum rationem transeamus quibus non tanquam leui fragilique fundamento naturalis innittitur memoria. Adest ergo duplicis generis memoria, terminorum videlicet atque rerum: quarum haec simpliciter admittit necessitatem: illa veró in aliquo quodam genere, vel in eo quod per ipsam acui creditur memoratiua facultas ad propriae functionis expeditionem: grauiora. n. passi minorem difficultatem & arduitatem non sentire consueuimus: vel quia alicuius facultatis fert consuetudo, cum occurrentia propositi atque sententiae in initialium verborum expressionem requirere, vel quia rebus accidit vnicum propriumque nancisci nomen idque non satis in promptu, vt sunt herbaram, arborum, mineralium, seminum & id genus aliorum, quorum conceptum habere minimé sufficit: vel tandem quia saepe sese offert occasio proferendi verba, quorum minimé rationem habemus.
De generibus quibus res ipsae adiiciuntur, explicantur, séque inuicem insinuant: alibi declarabimus. Pro genere autem istius facultatis satis tibi apertum iter ex antedictis: necnon habes optimam magistram atque ducem tum intrinsecam, tum extrinsecam naturam, quae te per rationem insitam & obiecta praesentia semper illuminat.
Modorum quoque quibus termini adiiciuntur plurimi, & innumeri occurrere tibi poterunt dummodo fueris in agitatione Clauis rnagnae peritus (illa quippe fons est omnium inuentionum) eos qui nobis commodiores visi sunt in diuersis locis diuersos explicarnus. Modum vnicum quo ad nostra vsque tempora vsi sunt antiqui prorsus contemnimus, quia laboriosus est multámque requirit exercitationem, nec certae est ab omnibus assequutionis.
Perstrinximus igitur intrinsecae lectionis latitudinem illam & longitudinem compressimus: iis. n. oculum phantasiae disgregantibus atque distrahentibus, maius causabatur negocium, quod artis difficultate exercitationísque prolixitate, dignioribus intenta negociis ingenia repellebat. Quid. n? indiuiduo subiecto per vnicum adiectum vnicum tantum (vt in pluribus) committere licebat elementum, quippe cum innumerabiles habeantur combinationum & compositionum differentiae. Qua de re qui primus apparet hanc artem transtulisse á Graecis ad Latinos: deridet Graecorum quorundam studium verborum imagines conscribere volentium, atque ita eas sibi parare, vt cum opportunae fuorint in inquirendo tempus non consumetur. Videbat. n. verborum infinitam esse multitudinem, ideoque ridiculum esse illam persequi velle. Atqui nobis non solum possibile sed & facile compertum est posse apparatas haberi imagines, quibus singulis quibusque locis cuiuscumque generis terminos integros apponam, idque pluribus modis, vt in pluribus tractatibus ad diuersas ordinatis intentiones manifestamus: In presentiarum vero per hunc qui sequitur proponatur modum.
De fixione rotarum.
Ad ordinatam parandam exercitationem: primò elementorum prompta habeatur conceptio: elementorum inquam illis adiectibilibus explicabilium, quæ ad omnes producendas actiones nec-non ad passiones omnes recipiendas sunt aptissima.
Ex iis ergo triginta tuae notitiae melius inhaerentes ad triginta elementorum expressionem faciendam eligantur: quae completum reddunt numerum, eorum quae diuersis inseruiunt in tribus idiomatibus pronunciationum differentus: neque. n. necessarium est triplex instituere elementarium, cum A ipsum equiualeat ipsi α & א B. ipsi β & ב. similiter & alia multa aliis. Vbi vero super nostri generis elementa sunt Graeca vt ψ ω θ & vltra haec & illa, sunt Hebraea: propriis sunt notata caracteribus. Et ita vnum simplex elementarium deseruit tribus linguis & iis quae illis sunt subalternatae.

Triginta igitur adiecta promptitudine citra omnem dilationein possibili tuae se offerant phantasiae, dum alius vel tu te intentes ad prompté respondendum quid pro singulis elementis ordinate, regressiué, & progressiué, item & inordinaté propositis habeatur.
Quo quidem peracto, ad tribuendum singulis singulas appropriatas operationes procedatur: quae omnes sint ad oculum sensibiles; quaeque non sine corporis motu prosequantur. Tu prout tibi commodius videbitur ordinabis atque statues: nos interim eiusmodi sub typis proponemus Agentes & actiones.
| Lycas in conuiuium | AA |
| Deucalion in lapides. | BB |
| Apollo in pythonem | CC |
| Argus in bouem | DD |
| Arcas in Caliston | EE |
| Cadmus in satos dentes | FF |
| Semele in partum | GG |
| Echo in Narcissum | HH |
| Tyrrhenus nauta in Baccum puerum | II |
| Pyramus in Ensethe | KK |
| Mineis in lanificium | LL |
| Perseus in caput Medusae | MM |
| Athlas in coelum | NN |
| Pluto in Proserpinam | OO |
| Cyane in stagnum | PP |
| Arachnes in telam | |
| Neptunus in equum | RR |
| Pallas in oliuam | SS |
| Iason in Tauros | TT |
| Medaea in cacabum Esonis | VV |
| Theseus in Scyronem | XX |
| Filia Nisi in paternum crinem | YY |
| Dedalus in alarum structuram | ZZ |
| Hercules in Antheum | ψψ |
| Orphaeus in lyram | φφ |
| Cicones in Orphaeum | ωω |
| Esacus in precipitium | θθ |
| Mennonis in sepulturam | עע |
| Arion in delphines | צצ |
| Glaucus in herbam. | שש |
In quibus non requiritur necessarió primum nominis agentis vel actionis elementum; idem esse cum illo cuius est expressiuum: sufficit enim ambo haec determinato huic significando esse adscripta.
immobilem ila siluabis: vt exterior
homines; interior autem
appropriatas denotel actiones.

Quibus foeliciter succedentibus ad vlteriorem fiat progressus operationem. Placeat inquam homini & hominis actioni addicere instrumentum vel insigne non quidem quod ad illius tantum referri debeat actionem, sed quod sit omnibus vt fieri potest adaptabile vel saltem omnibus in operibus obeundis compatibile. Non. n. ideo fixae figurantur hae rotae vt maneant perpetuo: sed vt vnius adiecti appropriata nostrae figantur memoriae: vt cum huc, illucque prodeunt: semper atque statim referri possint ad illum (vt in vlterioribus patebit) ad quem praesentia sunt ordinata. Habet ergo Lycas cathenam, Deucalion vittam, Apollo baltheum, Argus caputium, Arcas peram, Cadmus antesinale, Semele suppositam sedem, & ita deinceps alij alia, quae licet singulis sint propria: sunt tamen pro viribus omnibus appropriabilia quod quidem magis est curandum. Ratio. n. praxis vltimae atque profectio; rationi praxis initialis est praeferenda.
Rotam igitur secundo immobilem intra duas alias immobiles pro appropriatis duobus: quae ad hominem referuntur constanter nanciscendis collocato: quatenus perpetuo naturam elementorum vbicumque ponantur, & quomodocumque disponantur praesentare queant. Rotae fixe mentis oculo conspiciendae sunt huiusmodi.

| A Lycas | A in conuiuium | A cathenatus |
| B Deucalion | B in lapides | B vittatus |
| C Apollo | C in Pythonem | C Baltheatus |
| D Argus | D in bouis custod. | D caputiatus |
| E Arcas | E in Calistum | E peratus. |
Similis de aliis esto institutio, ordinatio, & iudicium. Vbi vero ad tertij elementi significationem instrumentum addere contigerit (quamuis hoc minus commodum sese offerat, accidit enim actionem appropriatam, vel contingentem non pati in manu tale appositum) ipsum pro commoditate imaginetur aliquo adiectum vel alligatum vel interiectum pacto, vt operationem Turbet, Adiuuet, & vel Abiiciatur, Euertatur, Eximatur, Extricetur, Euacuetur, Ruat, Incidat, vel quomodolibet aliter pro operis congruentia se habere possit: Caeterum incomparabiliter conuenientius est insignire: quippé cum sine vlla difficultate insignia possint ad omnes referri & applicari.
Consulto plané industriae tuae committere placuit inueniendas congruentes actiones, & organa, sine insignia, sicut enim singulis peculiares determinatorum hominum sunt magis notae & celebres effigies: ita etiam (cum trahat sua quemque voluptas) habent singuli quibus operibus instrumentis & insigniis, sollicitentur magis, magisque in affectus concitentur. In superioribus. n. Ianuae memoriae dicebantur affectus; hósque potentiores, patentiores: ij vero nec iidem sunt, neque ab iisdem emanant principiis in omnibus.
Apprimé igitur praesignatis rotis mente fixis quoad quid cuique conueniat immobiliter habeatur in promptu: tempus est vt ad maiorem praxim hunc in modum expediaris, vt primo primam compositionem quae duobus constat elementis quibuscumque veneris. Vides primam figuram duabus constantem rotis fixis. Iam exteriori in sua fixione perseuerante; soluatur interior. Cuius olim fixio ad habitum eius qui debet esse fixus spectabat: nunc pro actu qui ratione multorum operabilium, atque innumerorum debet ease innumerabiliter multiplex: vndique reuoluenda occurrit.
Operatio inquam quaerat vniua propria: iam reddatur omnibus in circulum communicabilia. Proindéque cuiuscumque pro exigentia constituendae compositionia adaptetur. Lycaon in conuiuium geminatum tibi reddebat elementum AA. dum A rotae interioris esse sub A rotae exterioria, item Deucalion in lapidea BB. Iam discurrente rota non geminum sed duplex habebis elementum: Nempe cum B rotae inferioria mouetur sub A rotae superioris: Iam non eat tibi AA Lycaon in conuiuium sed Lycaon in lapidea conuertendos. Deucalion in Pythonem exanimandum, Apollo in bouem custodiendum & ita deinceps singuli proximorum capiunt operationem, nouis aliis succedentibus elementis. Via ergo combinationem PA refferre? pone A rotae internae sub P, rotae externae presentabunt tibi per Platonem in conuiuium. Vis combinationem RE? pone E rotae interioria sub R rotae exterioris presentabitur tibi per Neptunum in Calyston confodiendam. Similiter combinatio SI per Palladem in Baccum puerum. VO per Medaeam in Proserpinam rapiendam. Habes igitur quomodo ad compositionem duorum elemnentorum ad sensum presentandam procedatur.
Item in secunda figura duabus internis rotis ad vertiginem solutia & expeditis compositum quodcumque ex tribus elementis presentare valebis; ita vt vbi in tribus rotia fixis. Lycas in conuiuio cathenatus presentabat tibi AAA. Iam Lycas agens quod Medusa, cum insigni Plutonis presentabit AMO. Arcas cum actione Semelis, & insigni. Plutonia presentabit EGO. Medea agens quod Tyrrhenus cum insigni Persei, presentabit VIM. & ita multis modis variando elementa mediae, & intimae rotae, sub elementis singulis rotae exterioris: quascunque imaginabiles ex tribus elementia combinationes poteria ad libitum producere.
Si veró accident adiiciendum compositum ex quatuor elementis; non eat necessarium quartam supponere rotam: non. n. elementia omnibus sed paucis quibusdam accidit quartam in combinatione sedem obtinere: vt S. quod combinatio M E N S habet quartum, & T quod combinatio D A N T quartum habet. Ad hanc igitur quarti elementi presentiam designandam quid opus est orbita; sufficit aliquod determinatum accidens vel adsistens cum aliqua habitudine ad subiectum vel adiectum imaginari, quorum alterum istius; alterum verò alius sit indicatiuum.
Est & alter modus quo quartum elementum tertio super additur; nempé L. R. & N. mediantibus inter elementum adsistens & subsistens vt in prima combinatione huius compositi T R V N C V S. in secunda huius compositi I N C R A S S A T V S. In tertia huius compositi P E R M A G N V S. Ad quorum elementorum praesentiam atque locum denotandum; aliquos se habendi modos, vel accidentia sensibilia in subiecto, vel cum subiecto, vel ad subiectum poteris destinare. Ad ipsum mihi conferre solebat rationale adiectum quod vel sedens tertium, vel innixus secundum, vel stans primum adsignificabat. Quod si alia elementa praeter haec se obtulerint, quod vix apud Latinos Graecos, Hebraeos, Chaldeos, Persas, Italos, Arabes, & Hispanos, accidere potest: hac luce qua vides nos subuenisse presignatis tribus: caeteris aliis prouideto.
Quod vero ad Gallos attinet (de Germanis enim Gothis Scythis & id genus aliis ipsi viderint) qui non ex idiomatis rusticitate, sed nescio quo vsu quáue consuetudino ad discrimen aliquod insinuandum quiescentia quaedam admittunt elementa: non est quod tibi negocium facessat: manet. n. sine superadditis illis integra ad rei proferendae necessitatem scriptura. Hinc non desunt inter illos minimé non grauis ingenij homines qui eam vendicare nituntur á quadam apparentis inculturae iniuria.
Pro composito quinque elementorum, non est quod nouum aliquid adducamus, sed quod propositis vtamur vel (vt planius dicam) coutamur: aliter. n. non accidere potest: quam duobus proximé dictis modis concurrentibus. Vtpoté super additis S & T in quartum elementum, et intermediantibus LR & N in quintum. vt in combinatione PLEBS in prima combinationis TRANSACTVM. in vltima combinationis STVPRANS.
Pro vno autem vel duobus particularibus, iisdémque minimé celebribus: quid opus est nobis curas excitare si sint ex pluribus compacta elementis? Haec ipsa minima conditione addita, quatuor vel quinque presentanti compositio poterunt commode insinuari. Talia vero noscio an sint plura praeter istud vnum SCROBS, cuius tamen rememorationem facere potest compositum ex quinque SCROPS propter suam vocis affinitatem.
Neque illud silentio praeterire volo notandum in interiori scriptura (licet non inter ad propositum necessaria: sed inter vtilia tantum reponendum). V. post Q non ponere in numerum: tantum. n. Q sine V quantum cum illo valet. Nunquam. n. seorsum ab illo vsuuenire consueuit. Ita vt plané QV vnius duntaxat vim obtineat elementi: vnde vbi occurrerent elementa vendenda prodosset scribere. QVINTE QVINTE QVARE QVADRVM QVINTVM, QVATIS? vbi vero necessarium esset emere: non obesset scribere. Qare qinte qatis qadrum qintum? ita & qui vanis vti consueuere literis sine integritatis & maioris preiudicio culturae: exteris eorum linguae frustra in propria patria studiosis melius praestarent officium.
Post quam expeditius paucis adiectis, & arctius subiectorum numero fueris operatus. De subiectorum multiplicatione nil addam praetorquam quod ad multiplicandorum qualitatem attinet. Considerato inquam quae horum tenacius, quaeque lentius adiecta retinere consuenerunt; & rimatis effectibus & defectibus vnde proueniant quod per doctrinam á nobis expressam intentabis: alia ad eorum tibi compares similitudinem.
Pro multiplicatione vero adiectorum non modicam tibi triduo facultatem hoc etenim animaduertens principium vnde manat in aliis negociis celebrem tibi poteris vsum suppeditare: á proportionibus. n. conuerti possumus ad alia proportionabilia comperienda.
Habebas ad numerum elementorum triginta viuacissima adiecta, quae in breui tibi poterant deseruiro scriptura; nunc iuuat in immensum (si fuerit opus) dilatata pagina: multiplicare in innumerum dictionum adiectionem: etenim incommode succedit si eiusdem formae eadem numero adiecta saepe saepius reponantur cum ad internam scripturam ea requiratur varietas quae minimè requiritur ad externam, vt satis est in hac se praxi exercentibus manifestum. Quid ergo? Sicut habebas vnum numero Lycaonem, Deucalionem &c. Iam duo tibi finge numero Lycaones & Deucaliones & alios ita vt vbi triginta tibi aderant nunc vsu tibi veniant sexaginta. Si triplicrabis, habebis nonaginta, si quadruplicabis, centum & viginti. Omnes quorum optimé nosti imaginem melius tuam pulsare phantasiam coge in numerum triginta radicalium nominum. Quod enim aliud eis sit proprium nomen nihil impedit. Manebit. n. perpetuo Philotheus Deucalionis nominis caracthere intinctus si semel inter iactantes lapides adnumeretur & adscribatur. Quam celebre sit hoc inuentum melius per vsum & applicationem ad alia quam per ipsam poteris comprehendere superficiem.
Praxis veró magna in quam properat prima praxis adulta, quae quidem loco quo illa initialis tibi elementorum tribuebat combinationem: ad completorum terminorum explicationem: combinationum tradit compositionem; ita vt ad subiectorum numerum, valeas perfectorum adiectorum (quae termini incomplexi atque simplices appellantur) apponere, moxque accipere numerum.
Id quidem hoc efficitur pacto. Sicut ad triginta elementorum numerum; triginta tibi statueras agentes actionos & insignia, circumstantias, & adstantia: Ita nunc ordinate disponas centum quinquaginta: quod fit singula adsistentium elementorum per quinarium subsistentium doducendo. Paribus ergo conditionibus quibus elementarium constituendum docuimus: intelligamur combinatorium docuisso.
Per ea quae diximus ad graphicae dilatationem: producta sunt famosissima nomina; quatenus ad eam quae in arte ista necessaria est varietatem maximé conducit, & quaedam principalia celebrioráque nomina illa quae tibi adiicienda sunt tanquam centurias sub vmbra & ala triginta vexillorum reportes. Nunc ad amplissimam operationem, singulis propositorum vexillorum per quinarium quinque subsistentium elementorum deducendis, alia quinque subternamus vexilla.
Sic ergo melius tibi noti ad hunc vexillorum numerum referantur, ita vt singuli eam obtineant sedem, quae pro eorum qualitate eisdem melius videbitur conuenire. De vexillis vero quae frequentius militare consuescunt; majores sibi copias adsumant: ex iis. n. sunt quae vno vel duobus tantum contenta sunt militibus. Per aequalitatem igitur proportionis non per numeri aequalitatem iusté cum omnibus est agendum.
Tu ergo ipse ordinabis tibi centum & quinquaginta nomina, quae vel á propria appellatione, vel á consueta actione, vel affectu proprio, secundum ordinem quo adsistentia sunt ordinata; ordinatéque quinque subsistentibus informantur. Quo facto, ad ordinationem horum vel aliorum (si decentiores habueris) subsistentium partium & artium (vt ipsis adhaereant per actiones & in artes denominabiles) reduces, vel notorum tibi nomina huic qui sequitur ordini é regione apponendo; vel aliter vt tibi commodius fuerit, á nobis appositis disponendo, aliis quorundam loco succedentibus vtens, incertam seriem reducendo: ita vt cum relatione ad easdem vel alias circumstantias, eadem vel alia insignia, & adsistentia recipiant.
Conficies igitur ad similitudinem trium praedictarum rotarum: quinque rotas fixas, quarum singulae centum & quinquaginta constent combinationibus elementorum duorum. Quorum exterior atque prima significet agentes sub inuentorum nomine. Secunda actiones. Tertia insignia. Quarta adstantia. Quinta circumstantias. Adducuntur autem haec ipsum in modum vt quibus iuxta vnam propriamque non inseruiunt: iuxta aliam opem adferant vniuersalem rationem.
Quoniam difficile est quinque rotas in modicam contrahere latitudinem, vnam tantum apponimus ad cuius similitudinem sunt aliae: eandemque non extensam sed contractam. Quandoquidem triginta praecipua vexilla ordinantur in circumferentiam: & subalternata singulorum quinque ordinantur in scalas á singulis ad medium

| aa Rhegima | panem castanearum | 1 | |
| ae Osiris | in agriculturam | 2 | |
| ai Ceres | in iuga bouum | 3 | |
| ao Triptolemus | serit | 4 | |
| av Pitumnus | stercorat | 5 | |
| Ba Erichtonius | in currum | 6 | |
| Be Glaucius | ferrum extendit | 7 | |
| Bi Thraces | in falcem | 8 | |
| Bo Misa | sale condit | 9 | |
| Bv Pyrodes | Silice ignem excutit | 10 | |
| Ca Hasamon | Transplantat | 11 | |
| Ce Phega | inserit | 12 | |
| Ci Belhaiot | In Asinum vectorem | 13 | |
| Co Pilumnus | frumentuin terit | 14 | |
| Cv Oresteus | curat vites | 15 | |
| Da Noah | vineam ordinat | 16 | |
| De Liber | vinum promit ex ordeo | 17 | |
| Di Staphilus | in vinum lymphatum | 18 | |
| Do Isis | in ordines hortorum | 19 | |
| Dv Minerua | in oleam | 20 | |
| Ea Aristeus | in mellis industriam | 21 | |
| Ee Nembrot | venator | 22 | |
| Ei Phalla | in rethe | 23 | |
| Eo Gebur | in laqueos | 24 | |
| Ev Ramessus | in hamum | 25 | |
| FA Regomer | In schalam | 26 | |
| FE Sargum | In fiscellam | 27 | |
| FI Danaus | Puteum fodiens | 28 | |
| FO Doxius | luto edificans | 29 | |
| FV Iobal | Ligno edificans | 30 | |
| GA Husbal | In fornacem calcis | 31 | |
| GE Ciclops | In turrim | 32 | |
| GI Theodorus | In Torhum | 33 | |
| GO Perdix | In cuncinum | 34 | |
| GV Talus | In Serram | 35 | |
| HA Theodotus | In terebram | 36 | |
| HE Parug | In malleum | 37 | |
| HI Semeol | In praelum | 38 | |
| HO Seusippus | In dolia | 39 | |
| HV Luscinius | In dolam | 40 | |
| GA Choraebus | Figulus | 41 | |
| GE Barcham | Lanam intorquet | 42 | |
| GI Closter | Fila orditur | 43 | |
| GO Aracgne | Texit | 44 | |
| GV Boetius | Sutor | 45 | |
| HA Phrigio | Carminator | 46 | |
| HE Caathar | In calceos | 47 | |
| HI Procon | In vitrum ex herbis | 48 | |
| HO Licarnassus | In forcipes | 49 | |
| HV Chares | In Chirothecas | 50 | |
| IA Abas | Capitis tonsor | 51 | |
| IE Stram | In nouaculam | 52 | |
| II Crates | Aurum terit | 53 | |
| IO Arphalus | Inaurat | 54 | |
| IV Dubitrides | In lagenas | 55 | |
| KA Hermahel | In pectines | 56 | |
| KE Ramesses | In Tapeta | 57 | |
| KI Minos | Nauta | 58 | |
| KO Dedalus | In antennam | 59 | |
| KV Glycera | Coronat | 60 | |
| LA Emor | Saltat | 61 | |
| LE Anacharsis | Folles ducit | 62 | |
| LI Delos | AEs conflat | 63 | |
| LO Lydus | In nummos | 64 | |
| LV Apis | Medicus | 65 | |
| MA Chiron | Chirurgicus | 66 | |
| ME Circe | Fascinatrix | 67 | |
| MI Pharphacon | Necromantus | 68 | |
| MO Aiguam | In circulus | 69 | |
| MV Hostanes | Demonum lacessitor | 70 | |
| NA Zoroaster | In Magiam | 71 | |
| NE Suah | Chyromantus | 72 | |
| NI Chaldaeus | Pyromantus | 73 | |
| NO Attalus | In ydromantiam | 74 | |
| NV Prometheus | Boues immolat | 75 | |
| OA Abel | Mactat pecora | 76 | |
| OE Enos | Aram struit | 77 | |
| Oi Zedechor | In aqua molit | 78 | |
| OO Cureta | Puerum immolat | 79 | |
| OV Abraam | Circumcidit | 80 | |
| PA Ioannes | Baptizat | 81 | |
| PE Emael | Caput hominis aperit ante aras | 82 | |
| PI Imus | Caput mulieris velat ante deos | 83 | |
| PO Amphiaraus | Augur | 84 | |
| PV Orphaeus | In Orgia | 85 | |
| QA Aphares | Marsus | 86 | |
| QE Crithon | Ceretanus | 87 | |
| QI Belus | In Idolum | 88 | |
| QO Diagoras | Euertit aras | 89 | |
| QV Chemis | In pyramidem sepulchri | 90 | |
| RA Mirchanes | In cereos | 91 | |
| RE Giges | In picturam | 92 | |
| RI Marsias | Tibicen | 93 | |
| RO Tubal | Cytharaedus | 94 | |
| RV Amphion | In musicales notas | 95 | |
| SA Amurius | In neruorum fides | 96 | |
| SE Baros | In aereas fides | 97 | |
| SI Venus | In prostibulum | 98 | |
| SO Tubalchaim | In praelium | 99 | |
| SV Pysaens | In Tubam aeneam | 100 | |
| TA Birrias | In Timpanum | 101 | |
| TE Bellerophon | Equitat | 102 | |
| TI Neptunus | Equum domitat | 103 | |
| TO AEtholus | In lanceas | 104 | |
| TV Persaens | In Sagittam | 105 | |
| Va Arthemon | In testudinem | 106 | |
| Ve Phoenix | In balistam | 107 | |
| Vi Maletes | In vexillum | 108 | |
| Vo Gaegar | In Scuthum | 109 | |
| Vv Ermus | In Nolam | 110 | |
| Xa Marmitus | In Thoracem et galeam | 111 | |
| Xe Theut | In literas, scrip. | 112 | |
| Xi Conradus | In lit. praelo praemendas | 113 | |
| Xo Thales | In eclypsim & vrsam | 114 | |
| Xv Pythagoras | In luciferum & hesperum | 115 | |
| Ya Nauphides | In cursum solis | 116 | |
| Ye Endimion | In lunae rationem | 117 | |
| Yi Hipparcus | Motum stelliferi sinistrum | 118 | |
| Yo Athlas | In Sphaeram | 119 | |
| Yv Archimedes | In AEreum caelum | 120 | |
| Za Cleostratus | In signa duodecim | 121 | |
| Ze Archita | In cubum Geometricum | 122 | |
| Zi Xenophanes | In mundos innumeros | 123 | |
| Zo Plato | In Ideas & ab ideis | 124 | |
| Zv Raymundus | In nouem elementa | 125 | |
| ψa Ior. | In clauim & vmbras | 126 | |
| ψe Protagoras | In duas contrarias rationes | 127 | |
| ψi Alchmeon | In naturae rationem | 128 | |
| ψo Euclides | Malum tanquam nihilum | 129 | |
| AA Epicurus | In animi libertatem | 131 | |
| AE Timon | In Misantropiam | 132 | |
| AI Crates | In panem fontium | 133 | |
| AO Cleantes | Haurit Philosophiam | 134 | |
| AV Menedemus | Prodigiose superstitiosus | 135 | |
| BA Polymnestus | In Pithag. fabarum cultum | 136 | |
| BE Philolaus | In harmoniam patentem rerum | 137 | |
| BI Speusippus | In suauem philosophiam | 138 | |
| BO Anaxagoras | In chaos | 139 | |
| BV Archelaus | In sine lance naturam | 140 | |
| CA Pyrrho | Quaerens vt non inueniat | 141 | |
| CE Diodorus | In inuolutam & cornutam dissertionem | 142 | |
| CI Simon | Omnia nutibus affirmans | 143 | |
| CO AEschilus | In personas | 144 | |
| CV Diogenes | In grammaticos malorum propriorum ignorantes | 145 | |
| DA Homerus | In Epicum Sophoclem | 146 | |
| DE Sophocles | In Tragicum Homerum | 147 | |
| DI Farmacon | In obticam | 148 | |
| DO Tapes | In prospectiuam | 149 | |
| DV Melicus | In memoriam | 150 |
| aa Nodosum | 1 | Ga Brutale | 31 |
| aE Mentitum | 2 | Ge Indispositum | 32 |
| aI Inuolutum | 3 | Gi Pendens | 33 |
| aO Informe | 4 | Go Indigestum | 34 |
| aV Famosum | 5 | Gv Indiscretum | 35 |
| Ba Iners | 6 | Ha Peregrinum | 36 |
| BE Indignum | 7 | He Egenum | 37 |
| BI Indutum | 8 | Hi Repulsum | 38 |
| BO Ineptum | 9 | Ho Scrupulosum | 39 |
| Bv Cubans | 10 | HV? Turpe | 40 |
| Ca Calcans | 11 | ia Supposititium | 41 |
| Ce Inauditum | 12 | ie Sepultum | 42 |
| Ci Inconstans | 13 | ii Excuscitatum | 43 |
| Co Inconditum | 14 | io Vagum | 44 |
| Cv Incantatum | 15 | iv Fluens | 45 |
| Da Accessum | 16 | Ka Inclinatum | 46 |
| De Illaqueatum | 17 | Ke Iniuriosum | 47 |
| Di Iacens | 18 | Ki Ingurgitans | 48 |
| Do Horrendum | 19 | Ko Instauratum | 49 |
| Dv Impos | 20 | Kv Inuisum | 50 |
| Ea Ictum | 21 | LA Inuentum | 51 |
| Ee In honoratum | 22 | LE Obligatum | 52 |
| Ei Festiuum | 23 | LI Intercalatum | 53 |
| Eo Ferens | 24 | LO Orbatum | 54 |
| Ev Expectatum | 25 | LV Intercisum | 55 |
| Fa Fastidiosum | 26 | MA Fractum | 56 |
| FE Radicatum | 27 | ME Textum | 57 |
| FI Fatale | 28 | MI Insolitum | 58 |
| FO Exemptum | 29 | MO Inspersum | 59 |
| FV Exanimatum | 30 | MV Mentitum | 60 |
| NA Innixum | 61 | Ta Impenetrabile | 91 |
| NE Ignoratum | 62 | Te Arescens | 92 |
| NI Lacessitum | 63 | Ti Durum | 93 |
| NO Lesum | 64 | To Infidum | 94 |
| NV Leuum | 65 | Tv Praecipitosum | 95 |
| OA Esuriens | 66 | Va Venale | 96 |
| OE Murmuratum | 67 | Ve Stimulatum | 97 |
| Oi Iteratum | 68 | Vi Pusillanime | 98 |
| Oo Impeditum | 69 | Vo Effrenum | 99 |
| OV Irrenumerabile | 70 | Vv Comminutum | 100 |
| Pa Immundum | 71 | Xa Flagrans | 101 |
| PE Debile | 72 | Xe Hians | 102 |
| PI Mendicans | 73 | Xi Incisum | 103 |
| Po Multiforme | 74 | Xo Torctum | 104 |
| PV Obstans | 75 | Xv Fumans | 105 |
| Qa Strictum | 76 | Ya Naufragum | 106 |
| QE Mysteriosum | 77 | Ye Inficiendum | 107 |
| QI Portentosum | 78 | Yi Cathenatum | 108 |
| QO Ignoratum | 79 | Yo Macilentum | 109 |
| QV Ociosum | 80 | Yv Errans | 110 |
| Ra Deploratum | 81 | Za Gelidum | 111 |
| Re Impacabile | 82 | ze Confossum | 112 |
| RI Orbatum | 83 | zi Funereum | 113 |
| Ro Neglectum | 84 | zo Cruentum | 114 |
| Rv Oppressum | 85 | zv Liu idum | 115 |
| Sa Negociosum | 86 | aa Putre | 116 |
| SE Nefastum | 87 | aE Pestiferum | 117 |
| Si Nouum | 88 | aI Mordax | 118 |
| So Obscurum | 89 | aO Bibulum | 119 |
| Sv Obscaenum | 90 | aV Anxium | 120 |
| aa Obliquum | 121 | AA Tumidum | 136 |
| ae Tartareum | 122 | AE Armatum | 137 |
| ai Tremulum | 123 | AI Insipidum | 138 |
| ao Impetitum | 124 | AO Lapidosum | 139 |
| av Amarum | 125 | AV Toruum | 140 |
| aa Informe | 126 | AA Ambiguum | 141 |
| ae Dissonans | 127 | AE Lasciuum | 142 |
| ai Desertum | 128 | AI Rabidum | 143 |
| ao Syluestre | 129 | AO Fremens | 144 |
| av Desidiosum | 130 | AV Rapax | 145 |
| aa Stygium | 131 | AA Infanum | 146 |
| AE Lacustre | 132 | AE Discors | 147 |
| AI Somnolentum | 133 | AI Mordens | 148 |
| AO Ieiunum | 134 | AO Calcitrans | 149 |
| AV Laruale | 135 | AV Stupefaciens | 150 |
| aa Oliua | 1 | aa Dichotomus lunæ | 31 |
| ae Laurus | 2 | ae Fulmen | 32 |
| ai Myrthus | 3 | ai Gladius | 33 |
| ao Rosmarinum | 4 | ao Securis | 34 |
| av Cypressus | 5 | av Sagitta | 35 |
| aa Palma | 6 | aa Serra | 36 |
| ae Hedera | 7 | ae Imber | 37 |
| ai Papauer | 8 | ai Hamus | 38 |
| ao Quercus | 9 | ao Frenum | 39 |
| av Urtica | 10 | av Lingua vibrans | 40 |
| aa Flores | 11 | aa Conus | 41 |
| ae Spinae | 12 | ae Manus apprehendens | 42 |
| ai Thiara triplex | 13 | ai Rostrum aquilæ | 43 |
| ao Cornu | 14 | ao Caput apri | 44 |
| av Cornua | 15 | av Caput leonis | 45 |
| aa Corona regum | 16 | aa Vndantes pluuiæ | 46 |
| ao Morio | 17 | ae Epithaphium | 47 |
| ai Arundo | 18 | ai Bubo feralis | 48 |
| ao Salix | 19 | ao Gallus | 49 |
| av Cornua cerui | 20 | av Columba | 50 |
| aa Iubar | 21 | aa Pomum calathus | 51 |
| ae Cometa | 22 | aa Hydra | 52 |
| ai Iris | 23 | ae Flamma | 53 |
| ao Turris Iunonia | 24 | ai Ventus | 54 |
| av Nubes ingruens | 25 | ao Nidus auium | 55 |
| av Exta aruspicina | |||
| COLLO APTABILIA | |||
|---|---|---|---|
| aa Summascendens | 26 | aa Torques | 56 |
| ae Lampades | 27 | ae Serpens | 57 |
| ai Iubæ Thisiphones | 28 | ai Agnina pellis | 58 |
| ao Gemmæ | 29 | ao Vulpina pellis | 59 |
| av Lilia | 30 | av Iugulum | 60 |
| aa Cathena | 61 | aa Arbor | 91 |
| ae Annulus | 62 | ae Aurea mala | 92 |
| ai Lemur | 63 | ai Serpens | 93 |
| ao Ala | 64 | ao Compedes | 94 |
| av Fascis | 65 | av Conca | 95 |
| aa Laqueus | 66 | aa Columna | 96 |
| ae Pharetra | 67 | ae Delphin | 97 |
| ai Baltheus | 68 | ai Draco | 98 |
| ao Cribrum | 69 | ao Equus | 99 |
| av Mola | 70 | av Rota fortunæ | 100 |
| aa Iugum | 71 | aa Foenum | 101 |
| ae Crumena | 72 | ae Fossa | 102 |
| ai Flabellum | 73 | ai Fornax | 103 |
| ao Sceptrum | 74 | ao Horreum | 104 |
| av Flagram | 75 | av Cuna | 105 |
| aa Lagena | 76 | aa Infernus | 106 |
| ae Tuba | 77 | ae Lacus | 107 |
| ai Gladius | 78 | ai Leo | 108 |
| ao Tropheum | 79 | ao Lepus | 109 |
| av Lances | 80 | av Limes | 110 |
| aa Cuculla | 81 | aa Lucus | 111 |
| ae Lintheus | 82 | ae Fluuius | 112 |
| ai Aurea zona | 83 | ai Marmor | 113 |
| ao Herbæ | 84 | ao Porca lactens | 114 |
| av Horologium | 85 | av Scopulus adæsus | 115 |
| AD PEDES APTABILIA | |||
|---|---|---|---|
| aa Scorpius | 86 | aa Sedile | 116 |
| ae Canis | 87 | ae Sedes | 117 |
| ai Antrum | 88 | ai Sepulchrum | 118 |
| ao Anser | 89 | ao Speculum repercutiens | 119 |
| av Ara | 90 | av Exta aruspicina | 120 |
| aa Bos tardas | 121 | aa Homo truncus | 136 |
| ae Alueus mellis | 122 | ae Foemina suspensa | 137 |
| ai Fomudo horti | 123 | ai Lupus in cadaver | 138 |
| ao Muscipula | 124 | ao Gallina ouis incubans | 139 |
| av Iuncorum fascis | 125 | av Sepulchrum | 140 |
| aa Equus mortis | 126 | aa Fornax | 141 |
| ae Septem candelabra | 127 | ae Stuppa succensa | 142 |
| ai Thus redolens | 128 | ai Gurgustium piscium | 143 |
| ao Sulphur scintillans | 129 | ao Canis catellos lactens | 144 |
| av Trabs obstans | 130 | av Curriculum | 145 |
| aa Asinus lentus | 131 | aa Galli insilientes | 146 |
| ae Crater | 132 | ae Aries impetens | 147 |
| ai Vas pandoræ | 133 | ai Porcus vastator | 148 |
| ao Cornucopia | 134 | ao Puer ludens | 149 |
| av Taurus retrectans | 135 | av Timpanum | 150 |
IMAGINES FACIERVM
signorum ex Teucro Babilo-
nico quae ad vsum presen-
tis artis quam commo-
AA
Ascendit in prima facie arietis homo niger, immodicae staturae, ardentibus oculis , senero vultu, stans candida precinctus palla.
Ae In secunda mulier non inuenusta, alba induta thunica, pallio veró tyrio colore intincto superinduta, soluta coma, & lauro coronata.
Ai In tertia homo pallidus ruffi capilli rubris indutus vestibus, in sinistra auream gestans armillam, & ex robore baculum in dextra, inquieti & irascentis prae se ferens vultum cum cupita bona nequeat adipisci nec praestare.
AO
In prima Tauri facie Nudus arans, de palea pileum intextum gestans, fusco colore, quem sequitur rusticus alter femina iaciens.
Av In Secunda Cla uiger nudus, & coronatus aureum baltheum in humeris gestans & in sinistra sceptrum.
Ba In tertia vir sinistra serpentem gestans & dextera hastam siue Sagittam, ante quem testa ignis, & aquae lagena.
Be
In prima geminorum fucie, vir paratus ad seruiendum, virgam habens in dextera. Vultu hilari atque jocundo.
Bi In secunda, homo terram fondiens & laborans: iuxta quem tibicen nudis saltans pedibus & capite.
Bo In tertia Morio tibiam dextera gestans, in sinistra passerem & iuxta illum vir iratus apprehendens baculum.
Bv
In prima Cancri coronata, optimé induta oliuam gestans in dextra & phialam in sinistra.
Ca In secunda vir cum muliere sedentes ad mensam & ludentes ante vinum sunt indumentorum genera; ante mulierem aurea argenteáque vasa.
Ce In tertia vir venator quem antecedunt & consequuntur canes, cornu gerens & balistam, incessu volucri & girouago.
Ci
In prima Leonis facie vir colore ruffus, croceis indutus vestibus, coronatus auro, gallum in dextra gestans, leonem equitans.
Co In secunda foemina ambulans in coelum manibus tensis, & iuxta illam vir quasi paratus ad vindictam, gladium habens districtum, atque scuthum.
Cv In tertia peram gestans seu scuticam; vultu tristi, demisso, & inuenusto, quem sequitur adolescens albis indutus.
Da
In prima Virginis facie: Puella floribus corollata, & vir flores & frondes spargens contra illam, indutus veste viridi & discinctus.
De In secunda homo niger corio vestitus, crumenam gerens in manu, pallium habens á capite demissum.
Di In tertia senex duobus innixus baculis, incultis capillis ante frontem, dispersa barba, fusco indutus colore.
Do
Primam librae faciem, habet homo librum inspiciens, pugionem habens in dextera vel stilum. Truci incedens vultu.
Dv Secundam duo altercantes & turbati coram sedente pro tribunali qui virgam in eos extenctam in dextra, & sinistram eleuatam habet.
Fa Tertiam Sagittarius ferox, quem sequitur vir manu panem gestans & scyphum vini: & homo nudus totus antecedit.
Ee
Ascendit in prima scorpij facie mulier formosa & optimé induta pro qua duo iuuenes inuicem irati se verberibus cedentes fatigantur.
Ei In secunda mulier nuda penitus, & duo viri penitus nudi, quorum alter stat ad latus mulieris, alter in terra cubat cum cane colludens.
Eo In tertia vir exponens dorsum percutienti mulieri, ambabus manibus ambos tenens pedes.
Ev
Sagittarii primam faciem habet vir armatus totus, parmam gestans in sinistra, & in dextra latissimum ensem, in cuius incessu terra tremere videtur.
Fa Secundam foemina tristis, lugubri induta vestimento, puerum alterum intra brachia gestans, alterum manuducens.
Fe Tertiam vir in terra cubans, baculum temere exagitans, vultu pallidus, & habitu sordido, & porcus adstat illi, fodiens terrae maniplos.
Fi
Primam Capricorni faciem vir in habitu mercatoris turpis faciei & tristis quem sequitur iuuenis saltans & plaudens manibus.
Fo Secundam vir in columbam volantem intorquens iacula: & duae mulieres ad vnum se complexantes virum.
FV Tortiam Virgo albis induta; pedibus conculcans vulpecularn, & librum lectitans.
Ga
Primam Aquarii faciem habet pater familias, & matrona, in gestu cogitantium: quorum ille calculos habet in manu, & ista colum.
GE Secundam vir in habitu consiliarii atque sedens, schedulas memoriales in manu habens, é cuius mento prolixa pendet barba, homóque videtur vultu seueriore.
Gi Tertiam iuuenis iratus cuius facies ira videtur inflammata: manibus quasi impetentibus, & digitis contortis.
Go
In prima piscium facie, figura hominis sua bona transportantis, & nouam perquirentis habitationem: quem sequitur mulier tripodem gestans & perticam.
Gv In secunda vir accinctus quasi & ad operandum, contractis vestibus, & denudatis brachiis agilitatem prae se ferens corporis, & vultus hilaritatem.
Ha In tertia adolescens adamans & complectens puellam & iuxta illos aues Iunoniae duae colluctantes.
Habitus & actus imaginum praedictarum licet per se ad artem memoratiuam non conferant: complere tamen possunt imaginum rationes.
I Est imago Arietis prima audax, inuerecunda & fortis imaginatiuae.
Secuuda superbior, ambitiosa, & nobilis animi.
Tertia inquietior & quasi desperans, acutioris ingenij, gaudium prestolantis.
II
Est Tauri imago prima principiorum operum & actuum Geometricorum fautrix.
Secunda potens & nobilis in multitudine gentium.
Tertia indiga, miserabilis atque serua.
III
Geminorum prima, sapiens In Mathematicis aliis que quarum nulla est vtilitas facultatibus.
Secunda impudens, deceptrix, & laboriosae diligentiae, nullius tamen frugis.
Tertia delira, immemor, & multae garrulitatis.
IIII
Cancri prima subtilis contemplationis, vigilis ingenij & pronae in amorem voluntatis.
Secunda modici ingenij, & multae fortunae.
Tertia plurimae negotiationis & modicae prosecutionis, propter ardua media.
V
Leonis prima impetuosa, luxurians, immitis, & impacabilis.
Secunda velox ad effusionem sauguinis, proditrix, & suspiciosa.
Tertia comes & amica quem ma uult perdere quam litibus habere vel adipisci.
VI
Prima virginis cumulat diuitias, non tamen illicitis negotus.
Secunda auarius & intentius incumbit augendae rei.
Tertia debilitat, infirmat, dirimit, & consumit.
VII
Prima librae iusta, eripiens pauperes de manu potentum & violentorum.
Secunda, & iniquitatis impatiens: & pacatrix tumultuum.
Tertia scortatrix, adultera, & voratrix.
VIII
Prima scorpii pulchra & blanda proditrix & nefasta.
Secunda pariter infida atque turpis.
Tertia apertae irae, indignationis & violentiae.
IX
Prima Sagittarij audax, vesana, & iugum detrestans legum omnium.
Secunda de timore concipiens tristitiam & obsequium pariens.
Tertia capilosa, rixatrix, & pacis inimica.
X
Prima Capricorni substantiam luxu deperdit.
Secunda querit impossibilia.
Tertia rebus augendis intentior: Sapiendo desipit.
XI
Prima Aquarij cogitat & laborat ad quaestum, cum sit pauperie pressa & vilitate.
Secunda intelligentiae multae & sobrietatis.
Tertia impudentiae non modicae, & praesumptionis.
XII Prima piscium, indigentia rerum sollicita.
Secunda pluribus & magnis intenta negociis.
Tertia, ocio multo torpet atque luxu.
Haec licet non vsuueniant pro imaginibus: pro imaginum tamen formis & qualitatibus sunt necessaria, Verum sensibili aliqua specie figurentur.
Sequuntur septem Saturni Imagines ex
AEgyptiis & Persis philosophis:
quae etiam pro locis, & sub-
iectis vsuuenire possunt.

He Prima Saturni imago. Homo ceruini vultus super draconem habens bubonem in dextra qui serpentem deglutit.
Hi Secunda est Homo habens falcem in dextra & in sinistra piscem & equitat super camelum.
Ho Tertia homo tristis & gemens, habens palmas in caelum erectas vestibus fuscis indutus.
Hv Quarta. Vir niger habens pedes Cameli super alatum dragonem sedens: dextra ferens Cupressi ramum.
Ia Quinta. Nigris indutus vestibus & nigra facie in cuius dextra basiliscus cauda brachium intorquens.
Ie Sexta. Senex & claudus innixus baculo in alto solio super currum; quem trahunt mulus & Asinus.
Ii Septima. Auriga super currum quem duo cerui trahunt; altera manu piscem, altera curuam falcem gerens.

Io Prima Iouis imago vir decorus super currum á draconibus tractum, dextra in caput draconis iaciens Sagittam.
Iv Secunda Iouis imago vir sedens in cathedra: quem quatuor alati trahunt adolescentes innixus frondosae fago.
ka Tertia est habens caput Arietinum, sedens super rotam: & vas balsami gestans in manu sua.
ke Quarta est habens caput Leonis & pedes Aquilae, & quercus ramum in dextera: coram quo duo iuuenes pulcherrimi aspectus albis induti curuantur.
ki Quinta sedens super aquilam, smaragdinis ornatus vestibus, in capite habens coronam hiacintinam & sceptrum in manu.
ko Sexta homo coronatus, croceis indutus vestibus oliuam gestans in dextera, equitans super draconem.
kv Septima coronatus eleuatis & iunctis manibus, tanquam deprecans, cuius vestis cerulea aureis conspersa stellis.

La Prima Martis imago est vir armatus Leonena equitans: cuius galeam rostro vultur tundit. Est homo trucis aspectus.
Le Secunda vir armatus gladio latiore & lancea, in cuius galea, aliquid chimerae simile ex ore flammeas scintilias eiestans.
Li Tertia dextra manu sulphureos ignes iaciens, sinistra apprehensam habens ceruicem pardi, quem equitat non bene consentientem.
Lo Quarta homo habens in dextra strictum ensem & caput humanum sanguine rorantem: in sinistra habens vultum quasi sole adustum.
Lv Quinta, vir fuluus colore, rubris indutus vestimentis: ferreum & graue gestans sceptrum, super lupum equitans.
Ma Sexta, stuprator virginis pulcherrimae pro viribus auertentis se ab illo. Amho trahuntur in curru eburneo á duobus cynocephalis.
Me Septima Leopardus & Tygris pugnantes: hinc inde duo galeati districtis gladiis inuicem comminantes.

Mi Prima Solis Mulier venusta & coronata, in aureo curru, tracta á quatriugo equorum ascendentium.
Mo Secunda. Iuuenis pulcherrimus nudus coronam habens in capite pluribus contextam floribus, pauonem amplexatus.
Mv Tertia. Iuuenis Diadematus é cuius capite radiorum fulgor emicat, pharetram gestans & arcum.
Na Quarta. Mulier complexa & exosculans puerum viridi indutum veste talari, fuluo capillo, & speciosa facie, in dextera speculum habens.
Ne Quinta. Virgo sinistra clypeum gestans, & dextra dardum iaculans, insidens super cocrodilum.
Ni Sexta. Vir Leonem equitans currentem, & nubem caliginis é naribus efflantem, in cuius dextera gallus est.
No Septima. Vir in habitu pontificis quem duo viri antecedunt capite nudo, fuluis seu croceis indumentis, coruum habut in sinu, & sub pedibus aureum canem.

Nv Prima Veneris imago puella coronata myrtho, nuda, prolixos habens ad talos vsque capillos, & coram illa alba canicula gestiens.
Oa Secunda. Venustus puer calathum floribus variis confertum ambabus portans manibus: quem sequitur vir in morem hortulani.
Oe Tertia. Mulieris nudae bustum; cui insitum esse videtur caput columbinum, pedes habens aquilinos; quam adolescens sequitur, & vir antecedens fugere videtur.
Oi Quarta. Mulier equitans taurum dextera pectens capillos habens speculum in sinistra, cui adolescentior, adsistit viridem habens auem in manu.
Oo Quinta. Puer argenteam habens cathenam: & iuxta illum puella nuda, & lauro cum bacchis coronata, & saltans.
Ov Sexta. Puer alatus auro fulgentiores habens capillos, cuius pennas mille intingunt colores iacula in torquens ignita.
Pa Septima. Adolescens & puelia luctantes, nubi ambo, contendentes vt alter alterum deuinciat, quorum haec bissinam: ille auream in manu habet cathenam.

Pe Ad Mercurium vero significandum, & disponendum primo effigiatur pulcherrimus iuuenis sceptrum habens: cui serpentes duo oppositis se capitibus intuentes erant inuoluti.
Pi Secunda. Barbatus iuuenis & venustus, coronatus oliua, sceptrum habens in manu, & ante illum ignis accensus.
Po Tertia. Galeam alatam habens, atque talos, sinistra virgam gestans, & dardum dextra.
Pv Quarta imago. Vir propexam habens barbam in pectore, togatus, quem sequitur puella blandum habens vultum, totóque corpore venusta; sed caudam habens serpentinam.
Qa Quinta. Argum confodiens, in dextera hastam habens, & fistulam in sinistra: & iuxta illum vitula depascens virentes herbas.
Qo Sexta. Vir in habitu mercatoris & peregrini; oculos in solem habens conuersos, & manus extenctas.
Qi Septima. Puer Arietem equitans: cuius sinistra cornua illius apprehendit: dextera Psytacum gestat.

Qo Prima Lunae imago, Mulier cornuta super delphinem equitans in dextera chamaleontem habens, & lilia in sinistra.
Qv Secunda. Vir rusticus cucullatus hamo expiscans dextera, & in fuscinea substentatur hasta, quam sinistra tenet apprehensam.
Ra Tertia. Mulier plurimis ornata margaritis; candidis induta vestibus, vas cristallinum habens in dextera, & felem in sinistra.
Re Quarta est mulier super hydram tres ceruices é quarum singulis septem exiliunt capita habentem, vacuas antrorsum tendens manus.
Ri Quinta. Puer argenteam habens coronam & sceptrum, conscensus currum quem duæ capræ trahunt.
Ro Sexta. Mulier in singulis cornibus: brachiis, & tibiis intorctos habens colubros; equitans super pantheram.
Ru Septima. Venator canem irritans in syluestrem porcam, & lineo pergit indutus vestimento.
Sa Homo rex habens in dextra Draconem; super regis caput flamma ignis, & caput draconis simile est capiti accipitris.
Se Prima. In ferrea sede AEtiops dardum iaciens, funE precinctus.
Si Secunda. Rex in throno: Iacentem virum, atque terrae prostratum, sceptro eleuans.
So Tertia. Mulier optimé induta, in cathedra sedens, dextra super caput eleuata: Sinistrae crines fugacis stultaeque mulieris inuoluens.
Sv Quarta. Miles equo insidens in dextra serpentem tenens: sinistra nigrum canem trahens.
Ta Quarta. Princeps in throno argenteo; virgam habens in dextra, sinistra amplexatur puellam.
Te Sexta. Duo viri armati nudato capite & proiectis ensibus se amplexantur.
Ti Septima. Vir supplex ambas in coelum palmas tendit: optimé indutus in argentea sede.
To Octaua. Vir Aquilam equitans, in dextra palmam habens: quem sequuntur duo deuincti.
Tv Nona. Homo eunuchus manibus oculos obturans, ante sordidum lectum.
Va Decima. Mulier pariens, ante quam Leo aureus & homo in morem conualescentis.
Ve Vndecima. Equitans leonem, eius crines sinistra tenens, dextera lanceam.
Vi Duodecima. In plumbea & nigra sede, draco pugnans cum homine.
Vo Tertiadecima. Equus equam subagitans, & pastor baculo innixus stat super ambas manus fixo vultu.
Vv Quartadecima. Homo canem cauda suspensum habens; & canis in caudam versus proprium pedem mordet.
Xa Quintadecima. Homo sedens litteras legens, tabellario blandiens.
Xe Sextadecima. Mercator argenteas habens in manu bilances: & alter adnumerans ei.
Xi Decima septima. Homo arcam portans, quem simia insequitur.
Xo Decimaoctaua. Vir aereum habens colubrum in manu; quem plurimi fugiunt serpentes.
Xv Decima nona. Mulier manus super faciem tenens & pariens.
Ya Vigesima. Centaurus venator, pharetratus arcum habens in sinistra; in dextra mortuam vulpem.
Ye Vigesima prima. Duo homines quorum alter retro conuersus; alter ante respiciens & iuxta illos abrasos sibi capillos colligens.
Yi Vicesima secunda. Homo galeatus, & pennatis pedibus fugiens, in tutum se recipit.
Yo Vicesima tertia. Catus caput habens caninum: vol canis dorsum habens cati, terram suffodiens: & vir ruens in terram.
Yv Vicesima quarta. Mulier lactans peurum: apprehensum habens cornu arietis, quem multus grex consequitur.
Za Vicesima quinta. Plantans ficum, & alter frumentum serens.
Ze Vicesima sesta. Mulier ablutos pectens capillos, ante quam puer alatus.
Zi Vicesima septima. Vir alatus lagenam vacuam & perforatam mergens in puteum.
Zo Vicesima octaua. AEreum piscem in aquam proiiciens: vt ad ipsum viuentes multi concurrant.

Zv Primae domus imago prima, homo fundamenta iaciens, & alter, virga aliam ouem abigens aliam reducens, fonti scaturienti proximus.
Aa Imago secunda. Vir ad mensam sedens, & eius vxor parturiens, & obstetrices duae iuxta illam.
Ae Imago tertia. Nuda mulier voluens rotam, vestem habens ante oculos, stans super globum, sub quo agitantur fluxtuantes aquae.
Ai Secundae domus image prima, serui duo cum vasis argenteis gemmis & auro referti.
Ao Secunda; Vir fodiens Thesaurum quem fugit vetula nuda, ea macilenta supermodum.
Av Tertia. Vir faber Vulcanius, nigricoloris & crispi capilli, suo incumbens operi, cui adstat puerulus niger admodum, bene indutus, auream habens coronam in manu.
Aa Tertiao domus prima imago vt simulachrum Castoris & Pollucis, stantium super altare, in cuius medio ignis ardens.
Ae Secunda quasi familia abcedens, bona é loco transportans: vultu tristi, & taciturna.
Ai Tertia. Velut heremita indutus cilitio librum habens in manu, quem sequitur truculenti Martis si mulachrum.
Ao Quartae prima, vir senior cum vxore vetula in ossa cadauoris medij intuentes, quae in aureo iacent strato.
Av Secunda. Pulchra mulier habens in sinistra manu globum terrae, coronam in formam turris in capite, in dextra sceptrum quo terram effodere velle videtur.
Aa Tertia. Vir adstans sepulturae circumdatae ferreis cancellis: & iuxta illum bos comedens foenum.
Ao Quintae prima. Horno canutus prolixam habens barbam, filiis comitatus duobus, elargiens dona amicis suis, quos leporarij duo sequuntur.
Ai Secunda. Vir in librum coniectos habens oculos, & tabellarius albis indutus, & viridi pileo coopertus aduentans.
Ao Tertia. Vir cum vxore vel alia foemina sedens in mensa & exosculans illam, eidemque propinans.
Av Sextae prima. AEgrotus cubans ad terram, cui adsistit canis macilentus & fuscus latrans contra illum.
Aa Secunda. Puella in habitu reginae, cuius vestimentorum fimbrias puer Maurus sustinet, & illam antecedunt ancillae duae saltantes cum corollis in manibus.
Ae Tertia. Vir habens in sinistra orbem, in dextra euaginatum ensem, & homo procederis ante illum.
Ai Septimae prima. Viri duo altercantes. manibus ad capulos ensium euaginandorum applicitis, inter quos iuuenis legens literas.
Ao Secunda. Adolescens venustus, & Virgo floribus coronata: quos vir senior copulat vt inuicem exosculentur.
Av Tertia. Vir armatus, quem sequitur quasi fur mercimonias transportans.
Aa Octauae prima. Foemina nuda sicca admodum, antequam lepores fugiunt: citans ab aere tempestates, & fulgura.
Ae Secunda. Quasi Sisiphus qui nititur saxum ingens torquere in montem; quem sequitur foemina capite & facie velata, & fuscum habens pallium.
Ai Tertia. Rusticus poma portans & vulpem cathenula alligatam trahens.
Ao Nonae domus prima imago. Mulier pulcherrima viridi vestimento induta, coronata auro dextram habens in caelum tensam, in cuius faciem fulgor descendit.
Av Secunda. Vir decliuis orans manibus supra caput eleuatis & iunctis & ante illum ara in qua victima absumitur igne.
Aa Tertia. Virgo est habens globum caelestem in sinistra manu & speculum in dextra, coelesti induta colore, coronam & calceos aureos fulgentes habens.
Ae Decimæ domus imago prima. Rex sedens in throno, iuxta illum viri consiliarii consedentes & ante illum curuati aliquot.
Ai Secunda. Vir pius sedens in cathedra, quam sustinet simulachrum mulieris tuba personantis.
Ao Tertia. Columna ænea super qua regis aurei nudique simulachrum in quam sacerdos stans manus tendit abiunctas.
Av Vndecimæ domus imago prima. Mulier pulchra nuda ornatum gemmis & auro caput habens, & torquem lucentibus carbunculis & margaritis circa collum, pharetram & arcum habens aureum.
Aa Secunda. Stipata acies gazam transportans.
Ae Tertia. Rex senior in habitu regio incedens, quem sequitur puer in veste talari & fulua, regiam coronam in manibus gestans, nudo capite.
Ai Duodecimæ domus imago prima. Vir altera manu blandiens amico in altera occultam habens nouaculam, & iuxta illos torpens vetula ad ignem.
Ao Secunda habet bouem pascentem., & iuxta illos iugum & clitellam.
Av Tertia. Vir nudatum pectus saxo tundens, & iuxta illum homo furiosus, fictilia confringens vasa & oleum effundens in terram.
Ingentem ex praesignatis tibi comparare poteris vtilitatem & commodum incomparabile. I. Sint formae perpetuis perpetuo subiectis inhaerentes. II. Subiecta ipsis ordinem tribuat, vel ab ipsis ordinem recipiant. Quod quidem ad ipsarum formarum memoriam habendam conducit. III. Quod si lubet adiecta ipsam in subiectorum rationem & vicem conuertere, quid est quod te possit impedire? IIII. Ipsius igitur rei memorandae partes, viuis imaginibus, & insignus, actionibus circumstantiis earumdem committito per ordinem: vt singula quaeque per congruentem sibi actionem passionem, alterationem, desituationem, alios atque alios se habendi modos, velut quae operantur, vel vt quibus, & circa quae exercentur operationes; valeant membra diuisionis memorandae materiae sigilatim describere. In iis autem omnibus illud non te praetereat quod non quasi abstractas, sed oculis phantasticae facultatis fixas, debes eligere species. Etenim alibi ostendimus quemadmodum eas captare debeamus quae magis extrinsecos sensus commouentes: potentius in internos sensus irrepsere.
Istis ita dispositis ad infinitarum combinationum ex elementis constituendarum multitudinem: non est quod alios superaddas ordines primarum compositionum. Hic n. sicut habes centum quinquaginta simplices combinationes, in quibus elementum adsistens vel pro adsistente positum praecedit elementum subsistens vel pro subsistente positum, ita per quam facili negocio habes centum & quinquaginta alia in quibus elementum adsistens vel pro adsistente positum sequitur elementum subsistens vel pro subsistente positum. Ex differentia igitur recti vel curui, induti vel exuti, huc vel illuc versi, sedentis vel stantis, vel aliis mille dupliciter se habendi modis, hoc ipsum tibi poteris adcommodare. Chorebus figulus sedens notat A M. qui stando significabat Ma.

Pro mediantibus autem & superuenientibus: seu cadentibus & succedentibus elementis ad singulas quinque combinationum pertinentibus, tuo ô amico studio poteris prouidere, per amplam quippe tibi viam strauimus vbi quascumque combinationes ad quinarium crescentes elementorum numerum efformare docuimus. Dabis ergo agenti differentias vndecim quibus finalia significentur elementa. C. G. L. M. N. P. N. S. N. T. R. S. T. & tres differentias quibus patefiant liquescentia media quaedam elementa. L. N. R. Primae si placet erunt in capito illius: secundae in dorso, vel é contra. Dabis pariter vndecim operationum differentias ad significanda finalia, & tres ad media: quarum primae (si placet) erunt in materia actioni subiecta, secundae in brachiis vel manibus operantis. Similiter distingues duodecim & tres in circumstante. In adstante vero iisdem poteris quibus in operante vteris differentiis cum sint eiusdem generis. Adeo igitur haec familiariter communicauimus vt modicum admodum tuae videatur industriae remissum.
Duo igitur sunt quae inuenimus & compleuimus in hac arte, quorum vtrumque antiquis omnibus visum est factu impossibile; primo ad primam praxim vt quamlibet, & qualemcumque combinationem vnico tantum presentandam tribueremus subiecto. Secundo ad secundam praxim (quod pené diuinum est inuentum & aliarum pregnans inuentionum (unum abest vt quis ipsum nouerit applicare) vt singulari subiecto & indiuiduo huius artis quemlibet terminum possimus commode referendum adiicere. Facit ergo inuentio nostra ad longe cititius & expeditius intimain scripturam perficiendum, atque exercitij fructum maturandum. Vbi n. balabant litteras cogendas in syllabas priusquam seró ad mage completos promouerentur actus: iam statim terminos in orationem cogere docemus. Mox igitur vt disciplinandus per artem istam, primae vel secundae praxis cathalogum meum habuerit: lecta auditáque subiectis ordinatis adiiciendo referre, potent. Vsu deinde promptus & promptissimé praestabit omnia. Ideo haec ars interimit omnes alias quae praecesserunt ipsam in hoc genere: & ab alia post ipsam interimi non formidat. Ad culmen n. rem ipsam adduxisse credimus: Si vbi alij diffundebat oculos ad elementa captanda vel magis aucupanda; nos per terminos ad sermonis & orationis complementum discurrimus.
DE PRAXI RERUM IN-
complexis terminis signifi-
cabilium.
Mox ad eam praxim quae rerum memoriam attrectet accedamus. Eorum quae sunt quaedam incumplexe significantur, quaedam vero cum complexione. Eorum quae in complexione capiuntur, haec quidem substantiae, haec vero accidentia. Eorum quae sunt substantiae, haec quidem sunt sensibilia, haec vero intelligibilia. Eorum quae sunt sensibilia, haec sunt sensibilia per se, haec vero per accidens. Eorum quae sunt accidentia, haec quidem insunt substantiae: vt quantitas & qualitas intrinseca, haec veró inhaerent substantiae vtpote qualitates extrinsecae, cuiusmodi sunt colores & circumstantes figurae.
Quaedam veró quodammodo insunt & quodammodo adsunt, vt habitudines quarum aliae sumuntur ab eo quod est: aliao vero ab eo quod dicitur. Quaedam consistunt substantiae, vt quae agunt cum patientibus: & patientia cum agentibus. Quaedam circumstant substantiae, quorum alia circumstant vt quibus substantia applicatur, cuiusmodi est situs, alia vero circumstantur quae substantiae applicantur, veluti quae extrinsecus haberi dicuntur quorum alia sunt coniuncta subiectoi per ipsa adiectiuato, vnde quis dicitur annulatus, ocreatus, indutus, vxoratus: alia sunt adiuncta, vt domus, praedium, foemina. Quaedam quodammodo insunt & quodammodo circumstant, vt ipsum, quando, Est enim tum extra & supra rem vnum omnium & generale: tum in re ipsum puta singulorum proprium: quod etiam de tempore verum est atque de loco: Tempus n. est vnum subiectiue in coelo & est multiplex subiectiue in singulis eorum quae temporalia nuncupantur. Locus etiam si secundum logicales philosophos dicatur superficies continentis est circumstans.
Si secundum communiter loquentes dicatur corpus continens: adhuc est circumstans: Si vero secundum magis physicos dicatur spacium, & dimensio securioris materiae & conceptaculum in omnes dimensiones: iam est in re & cum re suo modo, qui est consideranti manifestus.
Horum omnium vt accidat memoratio necessarium est processisse figurationem. Incomplexae ergo substantiae intelligibiles, figurantur figuratione substantiarum sensibilium: vt fiebat in rotis & ignibus Ezechielis. Incomplexae substantiae sensibiles, figurantur per eorum accidentia, vt fit in recta hominis membrorum dispositione, multimodaque brutorum in terram pronitudine.
Accidontialiter sensibilia, per ea quae sunt per se sensibus obiecta. Accidentia quae insunt, per ea quibus insunt vt tanta quantitas per id quod continuam vel discretam tantam admittit quantitatem.
Talis qualitas, per ipsum cui proprius inest. Sic substantia per ea quibus subesso se finguntur accidentia. Accidentia quae inhaerent, per ea quibus inhaerent, sicut & per haec inhaerentia per ipsa quibus inhaerent. Accidentia quae adsunt, per ea quibus adsunt vicissim. Accidentia quae consistunt cum iis, quibus consistunt conuertibiliter. Accidentia circumstantialia cum seipsis non valeant figurari, per haec quorum sunt circumstantiae aut quibus circumstare ponuntur figurantur. Valent etiam cum figurata fuerint, vicissim in eorum per quae figurantur sensum adducere. Ita igitur figurata cum fuerint vniuersa: ope eorum quae ad subiectionem & adiectionem requirebantur, memoralia redduntur, atque subsistentia in atris sensuum internorum.
plexis terminis conceptibilium.
Quemadmodum complexio in mente atque voce tunc efficitur cum per copulam substantiui, componitur alterum incomplexum cum altero incomplexo vel alterum ab altero diuiditur. Ita in engraphia quae tales complexiones sequitur & designat efficitur primo complexio ex incomplexis, cum substantiam substantiae adnectit; substantiam ad substantiam refert, vel accidens ad accidens adaptat, inexistens cum eo cui inexistit, adsistens cum eo cui adsistit, & circumstans cum eo connectit cui circumstat. Quae quidem complexio concurrit primo in difinitionum efformandas imagines, figuras, atque signa vniuersaliter dicta (mitto quod in aliis intentionibus diffinitiones inter incomplexa enumerantur, sine complexione n. in engraphia non concipiuntur, hîc sine simplicitate terminorum simpliciorum non exprimi possunt). Secundo in enuntiationes efformandas seu complendas, quod est cum terminus vnus vel plures de vno vel ab vno, vel de aut á pluribus dicuntur. Tertio in discursus ordinandos cum complexio efficitur ex complexis vt propriis membris: cum composita in vlteriorem connectantur compositionem. Sicut á physicis primó forma dicitur aduenire materiae in corporis simplicis compositionem, corpus deinde simplex in mixti imperfecti confectionem. Omnia simplicia simul hinc inperfecti nerui, hinc in ossis perfecti, hinc in perfectae carnis productionem quae partes omogeneae appellantur. Omnes hae partes in hoc & illud etherogeneum membrum constituendum, vt in caput & brachia concurrunt. Cuncta tandem membra in vnius conueniunt corpus animatum complectendum. Haud aliter in formis & adiectis accidit post simplicem formationem ad primam, ab hac ad secundam, ab hac ad tertiam, & hinc ad alias pro subiectorum capacitate complexiones faciendas proficiscimur. Quod si tantam integramque complexionem vnum non capere possint subiectum, fiat subiecti primum complexio cum subiecto, vel subiectorum connexio cum subiectis: vt eorum applicationem quibus fit adiectio, applicatio eorum quae adiiciuntur consequatur. Itaque dum successiué naues in pontis formam nauibus cohaerebunt: siccis Hellespontum traiicies pedibus.
ARS BREVIS ET EX-
PEDITA AD EVNDEM
Christianissimum Galliarum Regem.
IORD. BR. NOL. AENIG-
MA ET PARADIGMA.
Vranie vatem sublimes duxit in aedeis
Quo faceret mentis nubila pulsa suae.
Ordine praegnantem quo sunt disposta per orbem
Indicat extencta singula quaeque manu.
Leucadius regno sedet hic tristisque senecta.
Praetulit hic degens talia regna patri.
Cuspide Mársque potens rapit hinc ea raptáque seruat:
Aureus hinc Titan haec diuturna facit.
Blanda Venus grato hinc numerosa ea reddit amore.
Pacis & armorum hinc, arbiter hic superis.
Hinc vultu inconstans Lucina & lumine clamat.
Occubitum visent orta, & adaucta suum.
Ordine sunt postquam concepta palatia caeli,
Bis senas iuuat hos iam peragrare domos.
Egrediare senex varios subiture locorum
Anfractus: varias insinuando notas:
Huic diuum succede parens. Succede Gradiue.
Sminthaeum numen. Cnidia nata mari.
Atlantis succede nepos Cyllenia proles.
Delia nec cesses caelo Erebóque potens.
Hinc (serenissime rex) Hystorici perquam facili negotio, valebunt iis quorum memoriam perquirunt ordinate (vt sunt per volumina, libros & capita distincti) collocatis: eosdem quasi ex eorum domibus egredientes per atria deducere: in quibus variis negotiationibus, varii vitarum gestuúmque successus, infallibili breuíque temporis interuallo concipiendo ob oculos: ponentur ordine.
Pro sollemni aliarúmque omnium famosissima historia, communem Adamo, Abeli, Chaimo, Noah, Abraamo, Ysa. Iac. Ios. Mosi caeterisque domum propriis singulorum distinctam conceptaculis constituisse oportet. Mox enim omnes successiué eandem, vel diuersi diuersas peragentes vias: per atrium vel vnum omnibus commune, vel plura singulis propria deducti: sub ordine subiectorum historiae, ordinem accidentium vniuersorum facient retinere.
Sic articulos orationum sub earumdem membris collocare poterunt oratores. Legistae sub libris titulos; sub titulis, leges, sub legibus §. sub his etiam versuum intentiones. Medici sub libris, sectionibus, & capita, capitum partes, aphorismos cum intentionibus omnibus, ordinaté non minus quám ipso in libro valebunt apponere.
Haud secus aliis omnibus (plusquam hanc praesentem industriam ignorantibus possit esse credibile) propriae professionis materiis licebit adaptare.
Pro cuius artis Typo foecundam habes subsequentem tem figuram quae ad innumeros vsus referri potest. In qua schala septem erronum characteribus constans est descripta. Haec circa centrum Sphaerae in Solidis; vel circa circuli centrum in plano versatilis: diuersis dat per diuersos orbes, & eorundem portiones circumferri.

IORDANI BRVNI
NOLANI.
ARS BREVIS ALIA|
pro rebus diversorum ordinum ad ordinem proprium referendis; atque potenter retinendis: quod aegre aliae praestare valent artes. |
AENIGMA. ET PARADIG-
Lumine de claro ne mens peregrina vagetur,
Nec sensus currens pone petita cadat:
Vtque profunda virum fallat te in Tartara missum
Ardentem fugiens vnda petita sitim:
Coge potens Circe succos tibi in atria septem
Quaeque sit & species in genus acta suum:
Transfer in annosi campum haec scelerata parentis
Haec habeant natum cum Ganimede Iouem.
Luminibúsque minax prestans ardentibus Mauors
Hortum hunc prospectet, Mulciberûmque trucem.
Obtineas vasti lampas celeberrima mundi
Prolem vbi multigenam contueare tuam.
Suaue Venus spirans queis cuncta animantia vincis
Inque sequestrato diua capesse loco.
Secretusque tibi credatur nuncie diuúm
Foemina foemineo credite, másque mari.
Sepibus abiunctas (temerentur ne tua dona)
Delia confortes iunge operosa tuas.
Artem istam materialiter figuratam habes in subsequenti duodecim domorum schemate.

IORDANI BRVNI
NOLANI
ARS ALIA BREVIS
ad verborum rerúmque memoriam.AEnigma implicans maxime artificiosam subiectorum formarúmque arti deseruientium electionem.
In motus motor conpulsu per eodem,
Dat motum aeterna immobilitate vigens.
Vt circumlato centrum cognoscitur vnum
Gyro, quod nunquam destituisse valet:
Vtque manente suo rota mobilis irrotat axe,
Nec peragit recta mobililate viam:
Non operum natura sagax faciem variabit:
Principium ni sit semper vtrumque manens.
Carpathio Proteus Neptuni in gurgite vasto,
Turpia per bipedes post pecora actus equos
Idem seruatur dum formas contrahit omnes,
Numináque intra alti magna perennis agit.
Haud secus in cunctis quibus est natura gubernas
Praestat perdurans ergo subéstque Monas.
Quamque subesse vides nullum sibi deneget actum
Quo veniat cunctis officiosa magis.
Verte in Anaxagorámque Chaos: habeámque porentem
Democriton atomi: Sylua Platona suum.
Semina quae recipit, seruat, fouet, ordinat, arctat.
Consulta est mater ni sine mente pater
Hanc iuuat in seriem protendere τῶν μικροκοςμῶν
Quos intus clusos maximus orbis habet.
Sint in subiectis in animatis animata subiecta: eademque fixa vt de loco ad locum non egrediantur.
Habeant inanimata subiecta quinque locales differentias vnde animlia muta sonum emittant.
Adsint unicuique animato subiecto organa viginti quatuor vel triginta specierum, quibus ad dictas quinque locales versum differentias: pro indigentia atque necessitate exprimat exprimenda.
Sufficiat autem tibi singulos vnum sonum emittere. Experti quippé sumus satius esse atque consultius ad appositorum firmitudinem, subiectis multis audacter, quam paucis hesitanter operari cum formidine.
Organa quatuor generum habeto. Prima quidem quibus apte ad dexteram & ad laeuam.
Secunda quibus sursum. Tertia quibus deorsum. Quarta quibus in conspectu peragenda perficiat animal rationale.
Commodum igitur futurum esse credo & maiori effectum solertia, si singula quaeque ad dictas quinque differentias perpetuum habeant organum, quod nouis speciebus aduentantibus mouetur.
Pro mediantibus elementis designandis emicent è regione in operantem formae tales quae L. R. & N. Significent.
Pro consequentibus Yore aliis designandis, sint quae tibi praesentia faciant pro terminatiuis in Latino, Graeco, Italo Hispano, & Gallo Sermone.
B. P. M. L. R. S. N. C. T. G. D. F. A. E. I. Y. O. V.
Praecipiant ergo aliae artes vagari animalia, organa autem manere: ista sané sibi magis oppositum inhibendo complacet.
Porro si notiora tibi nota fuerit animata, quám inanimata subiecta quemadmodum est de necessitate verum: quid quaeso prohibet plura (dummodo loco seiuncta sint) eidem animato in anima tribuere, vel eisdem eodem ordine positis aliam tribuere regionem?
Sic tibi diuersa penetranti climata, eadem vsuuenire adiectibilia quam commode possunt pro rerum memoria magis quam vocum ipsarum.
Si placeat animatis subiectis frequentes perpetuásque tribuere actiones quibus pro rerum explicandarum opportunitate tibi centum organa, vel eorum consequentia, vel concomitantia, vel mouentia, vel turbantia, vel auertentia, vel superuenientia, fingas accedere: fortasse tibi feliciter succedent.
|
docens insensibile elementum ad necessariam speciem & numerum sensibilitatis promouere. |
|
IDEM AD ALIAS INNV- |
Irrugit haec aliud rutilum si spectat ad ortum,
Primum ostentanda est frons vbi solis equis.
Non pariter clamans obtutum dant vbi sero
Vltima Phoebe tui tergora quadrupedes.
Non simile est resonans, vigilem spectando Bootem
Nolano adstantem nocte diéque Solo.
Haud pariter versa haec vbi tellus corpore denso,
Obsistens lumen occulit vrsa tibi.
Diuersum dictis quintum tunc intonat, in se
Non oblita sui cum fera tota sidet.
At si eius vocem saxosum prenderit antrum
Flectitur vnd' aer restituendo sonum
Aut tibi vox resonat: vel si contenderit vsus,
Euersam reddent versa elementa notam.
