Jump to content

Asclepius

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Asclepius
III saec.

editio: ex Apulei opera quae supersunt vol. III Lipsiae ex aedibus Teubner 1921; Paulus Thomas recensuit
fons: librum vide

ASCLEPIUS.

[Asclspius: Asclepius iste pro sole mihi est.]

I‘Deus, deus te nobis, o Asclepi, ut divino sermoni interesses, adduxit, eoque tali, qui merito oninium antea [1] a nobis factorum vel nobis divino numine inspiratorum videatur esse religiosa pietate divinior. quem si intellegens videris, eris omnium bonorum tota mente plenissimus. si tamen multa sunt bona et non unum, in quo [2] sunt omnia. altenim eaiui alterius consentaneum esse dinoscitur, omnia unius esse aut unum esse omnia; ita enim sibi est utrumque conexum, ut separari alterum ab utro non possit. sed de futuro sermone hoc diligenti intentione cognosces. tu vero, o Asclepi, procede paululum Tatque, nobis qui intersit, evoca.’

Quo ingrcsso Asclepius et Hammona interesse suggessit. Trismegistus ait:

‘Nulla invidia Hammona prohibet a nobis: etenim ad eius nomen multa meminimus a nobis esse conscripta sicuti etiam ad Tat amantissimum et carissimum filium multa physica exoticaque quam plurima. tractatum hunc autem tuo scribam nomine. praeter Hammona nullum vocassis alterum, ne tantae rei religiosissimus sermo multorum interventu praesentiaque violetur. tractatum enim tota numinis maiestate plenissimum inreligiosae mentis est multorum conscientia publicare.’

Hammone etiam adytum ingresso sanctoque illo quattuor virorum religione et divina dei conpleto praesentia, conpetenti venerabiliter silentio ex ore Hermu animis singulorum meutibusque pendentibus, divinus Cupido sic est orsus dicere:

II‘O Asclepi, omnis humana inmortalis est anima, sed non uniformiter cunctae sed aliae alio more vel tempore.’

‘Non enim, o Trisniegiste, omnis unius qualitatis est anima?’

‘O Asclepi, ut celeriter de vera⟨e⟩ rationis coatinentia decidisti! non enim hoc dixi, omnia unum esse et unum omnia, utpote quae in creatiore fuerint omnia, antequam creasset omnia? nec inmerito ipse dictus est omaia, cuius[3] membra sunt omnia. huius itaque, qui est unus omnia vel ipse est creator omnium, in tota hac disputatione curato meminisse. de caelo cuncta in terram et in aquam et in aëra. ignis solum, quod sursum versus fertur, vivificum; quod deorsum, ei deserviens. at vero quicquid de alto descendit generans est, quod sursum versus emanat, nutriens. terra sola in se ipsa consistens omnium est receptrix omniumque generum, quae accepit, restitutrix. hoc ergo totum, sicut meministi, quod est omnium vel omnia, anima et mundus a natura conprehensa agitantur ita omnium multiformi imaginum [ae]qualitate variata, ut infinitae qualitatum ex intervallo species esse noscantur, adunatae tamen ad hoc, ut totum unum et ex uno omnia esse videantur. IIItotus itaque quibus formatus est mundus, elementa sunt quattuor: ignis, aqua, terra, aër. mundus unus, anima una et deus unus. nunc mihi adesto totus, quantum mente vales, quantum calles astutia. divinitatis etenim ratio divina sensus intentione noscenda torrenti simillima est fluvio e summo in pronum praecipiti rapacitate currenti[s]; quo efficitur, ut intentionem nostram non solum audientium uerum tractantium ipsorum celeri velocitate praetereat. caelum ergo, sensibilis deus, administrator est omnium corporum, quorum augmenta detrimentaque sol et luna sortiti sunt. caeli vero et ipsius animae et omnium, quae mundo insunt, ipse gubernator est, qui est effector, deus. a supradictis enim omnibus, quorum idem gubernator deus omnium, frequentatio fertur influens per mundum et per animam omnium generum et omnium specierum per rerum naturam. mundus autem praeparatus est a deo receptaculum omniformium specierum; natura autem per species imaginans mundum per quattuor elementa ad caelum usque perducit cuncta dei visibus placitura. IVomnia autem desuper pendentia in species dividuntur hoc, quo dicturus sum, genere. genera rerum omnium suae species sequuntur, ut sit [ita] soliditas genus, species generis particula. genus ergo deorum ex se deorum faciet species. daemonum genus, aeque et hominum, similiter volucrum et omnium, quae in se mundus habet, sui similes species generat. genus est aliud animalis genus sine anima quidem et tamen non carens sensibus, unde et beneficiis gaudet et adversis minuitur atque vitiatur: omnium dico, quae in terra radicum stirpiumque incolumitate vivescunt, quarum species per totam sparsae sunt terram. ipsud caelum plenum est deo. supradicta autem genera inhabitant usque ad loca specierum, quarum omnium rerum inmortales sunt species. species enim pars est generis, ut homo humanitatis, quam necesse est sequi qualitatem generis sui. unde efficitur ut, quamvis omnia genera inmortalia sint, species non omnes inmortales. divinitatis enim genus et ipsum et species inmortales sunt. reliquorum genera, quorum aeternitas est generis, quamvis perspecies occidat, nascendi fecunditate servatur ideoque species mortales sunt, ut homo mortalis sit, inmortalis humanitas. Vomnibus tamen generibus omnium generum species miscentur, quaedam, quae ante factae sunt, quaedam, quae de his, quae factae sunt, fiunt. haec itaque, quae fiunt aut ab diis aut daemonibus aut ab hominibus, sunt omnes simillimae generibus suis species. corpora enim inpossibile est conformari sine nutu divino; species figurari sine adiutorio daemonum, inanimalia institui et coli sine hominibus non possunt. quicumque ergo daemonum a genere suo defluentes in speciem fortuito coniuncti sunt alicui[us] speciei generis divini, proximitate et consortio diis similes habentur. quorum vero daemonum species in qualitate sui generis perseverant, ii amantes hominum daemones nuncupantur. similis est et hominum ratio aut eo amplior. multiformis enim variaque generis humani species et ipsa a praedicta[e] desuper veniens consortio omnium aliarum specierum multas et prope omnium per necessitatem coniunctiones facit. propter quod et prope deos accedit, qui se mente, qua diis iunctus est, divina religione diis iunxerit, et daemonum, qui his iunctus est. humani vero, qui medietate generis sui contenti sunt, et reliquae hominum species his similes erunt, quorum se generis speciebus adiunxerint. VIpropter haec, o Asclepi, magnum miraculum est homo, animal adorandum atque honorandum. hoc enim in naturam dei transit, quasi ipse sit deus, hoc daemonum genus novit, utpote qui cum isdem se ortum esse conoscat, hoc humanae naturae partem in se ipse despicit, alterius partis divinitate confisus. o hominum quanto est natura temperata felicius! diis cognata divinitate coniunctus est; partem sui, qua terrenus est, intra se despicit; cetera omnia quibus se necessarium esse caelesti dispositione cognoscit, nexu secum caritatis adstringit, suspicit caelum.[4] sic ergo feliciore loco medietatis est positus, ut, quae infra se sunt, diligat, ipse a se superioribus diligatur. colit terram, elementis velocitate miscetur, acumine meutis in maris profunda descendit.[5] omnia illi licent, non caelum videtur altissimum; quasi e proximo enim animi sagacitate metitur. intentionem animi eim nulla aëris caligo confundit, non densitas terrae operam eius inpedit, non aquae altitudo profunda despectum eius obtundit. omnia idem est et ubique idem est. horum omninm generum, quae sunt animalia, desuper deorsum radices pervenientes habent, inanimalium autem de imo in superna viva radice silvescunt. quaedam autem duplicibus aluntur alimentis, qnaedam simplicibus. alimenta autem sunt bina, animi et corporis, e quibus animalia constant. anima mundi inquieta semper agitatione nutritur. corpora ex aqua et terra, inferioris mundi alimentis, angescunt. spiritns, quo plena sunt onmia, permixtus cunctis cuncta vivificat sensu addito ad hominis intellegentiam, quae quinta pars sola homini concessa est ex aethere.[6] sed de animalibus cunctis humanos tantum sensus ad divinae rationis intellegentiam exornat, erigit atque sustollit. sed quoniam de sensu commoneor dicere, paulo post et huius rationem vobis exponam. est enim sanctissima et magna et non minor quam ea, quae est divinitatis ipsius. sed nunc Tobis ezpediam, quae coeperam. VIIdicebam enim in ipso initio rerum de coniunctione deorum, qua homines soli eorum dignatione perfruuntur,[7] quicumque etenim hominum tantum felicitatis adepti sunt, ut illum intellegentiae divinum perciperent sensum, qui sensus est divinior in solo deo et in humana intellegentia.’[8]

‘Non enim omnium hominum, o Trismegiste, uniformis est sensus?’[9]

‘Non omnes, o Asclepi, intellegentiam veram adepti sunt, sed imaginem temerario inpetu nulla vera inspecta ratione sequentes decipiuntur, quae in mentibus malitiam parit et transformat optimum animal in naturam ferae moresque beluarum. de sensu autem et de omnibus similibus, quando et de spiritu, tunc totam vobis praestabo rationem. solum enim animal homo duplex est;[10] et eius una pars simplex, quae, ut Graeci aiunt, οὐσιώδης, quam vocamus divinae similitudinis formam; est autem quadruplex, quod ὑλικὸν Graeci, nos mundanum dicimus, e quo factum est corpus, quo circumtegitur iilud, quod in homine divinum esse iam diximus, in quo mentis divinitas tecta sola cum cognatis suis, id est mentis purae sensibus, secum ipsa conquiescat tamquam muro corporis saepta.’

‘Quid ergo oportuit, o Trismegiste, hominem in mundo constitui et non in ea parte, qua deus est, eum in summa beatitudine degere?’

‘Recte quaeris, o Asclepi. et nos enim deum rogamus, tribuat nobis facultatem reddendae rationis istius. cum enim omnia ex eius voluntate dependeant, tum illa vel maxime, quae de tota summitate tractantur, quam rationem praesenti disputatione conquirimus.[11] VIIIaudi ergo, Asclepi. dominus et omnium conformator, quem recte dicimus deum, quo⟨niam⟩ a se secundum fecerit,[12] qui videri et sentiri possit ― eundem secundum sensibilem [ita] dixerim non ideo, quod ipse sentiat (de hoc enim, an ipse sentiat an non, alio dicemus tempore), sed eo, quoniam videntium sensus incurrit — quoniam ergo hunc fecit ex se primum et a se secundum visusque ei pulcher, utpote qui sit omnium bonitate plenissimus, amavit eum ut divinitatis partum suae. ergo, ut tantus st bonus, esse[t] voluit alium, qui illum, quem ex se fecerat, intueri potuisset, simulque et ratiocis imitatorem et diligentiae facit hominem. voluntas etenim dei ipsa est summa perfectio,[13] utpote cum voluisse et perfecisse uno eodemque temporis puncto conpleat. cum itaque eum οὐσιώδη ⟨creasset⟩ et animadverteret eum non posse omnium rerum esse diligentem, nisi eum mundano integimento contegeret, texit eum corporea domo talesque omnes esse praecepit ex utraque natura in unum confundens miscensque, quantum satis esse debuisset. itaque hominem conformat ex animi et corporis[14] id est ex aeterna atque mortali natura, ut animal ita conformatum utraeque origini suae satisfacere possit, et mirari atque ⟨ad⟩orare caelestia et incolere atque gubernare terrena. Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/64 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/65 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/66 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/67 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/68 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/69 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/70 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/71 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/72 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/73 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/74 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/75 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/76 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/77 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/78 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/79 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/80 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/81 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/82 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/83 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/84 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/85 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/86 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/87 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/88 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/89 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/90 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/91 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/92 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/93 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/94 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/95 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/96 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/97 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/98 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/99 Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/100 enim gratia tantum sumus cognitionis tuae lumen consecuti,[15] nomen sanctum et honorandum, nomen unum,[16] quo solus deus est benedicendus religione[17] paterna, quoniam omnibus paternam pietatem et religionem et amorem et quaecumque est dulcior efficacia, praebere dignaris condonans[18] nos sensu, ratione, intellegentia: sensu, at te cognoverimus;[19] ratione, ut te suspicionibus indagemus; cognitione, ut te cognoscentes gaudeamus. ac numine salvati tuo gaudemus, quod te nobis ostenderis totum, gaudemus, quod nos in corporibus sitos aeternitati fueris consecrare dignatus. haec est enim humana sola gratulatio, cognitio maiestatis tuae. cognovimus te [et],[20] lumen maximum solo intellectu sensibile;[21] intellegimus te,[22] o vitae vera[23] vita,[24] o naturarum omnium fecunda praegnatio;[25] cognovimus te,[26] totius naturae tuo conceptu plenissimae[27] [cognovimus te] aeterna perseveratio in omni enim ista oratione adorantes bonum bonitatis tuae hoc tantum deprecamur, ut nos velis[28] servare persevevantes in amore cognitionis tuae et numquam ab hoc vitae genere separari’.[29] haec optantes convertimus nos ad puram et sine animalibus cenam.[30]

——————


——————

  1. 2 cf. Ὅροι Ἀσκληπίου πρὸς Ἄμμονα βασιλέα, 1 (p. 348, 18 Reitzenstein)
  2. 6 cf. Ὅροι Ἀσκληπίου, 9 (p. 349, 15 R)
  3. 20 cf. Ὅροι Ἀσκληπίου 19 (p. 354, 6 R)
  4. cf. Poem. 12. 20 (p. 111, 9 Parthey)
  5. cf. Poem. 10, 25 (p. 84, 7 P); 11, 19 (p. 96, 5 P)
  6. cf. Poem. 4, 2 (p. 36, 1 P); 8, 5 (p. 59, 1 P); 12, 12 (p. 106, 9 P)
  7. cf. Poem, 4. 3 (p. 35, 6 P); 9, 5 (p. 63, 6 P)
  8. cf. Poem 1, 22 (p. 12, 13 P) = Ποιμ. 22 (p. 335, 6 Reitz.); 4, 3 (p. 35, 6 P)
  9. cf. Poem. 4, 4-5 (p. 36, 6 P)
  10. cf. Poem. 1, 15 (p. 7, 13 P) = Ποιμ. 15 (p. 332, 8 R)
  11. Lactant. inst. div. IV 6; cf. August. tract. advers. V haereses
  12. cf. Poem. 1, 8—12 (p. 4, 14 — p. 6, 7 P) = Ποιμ. 8—12 (p. 330, 9 — p. 331, 11 R)
  13. cf. Poem. 10, 2 (p. 68, 3 P)
  14. Lactant. inst. div. VII 13
  15. 1 consecuti// (n eras.) B
  16. 2 honorandum nomine pro honorandum, nomen unum Reitzenstein
  17. 3 religione (l in ras.) B
  18. 5 condonans G L F: condonas B M P
  19. 6 cognoverimus (cognoscamus ss. m. rec.) B
  20. 12 et seclusi; om. F
  21. 13 sensibile Reitzenstein: sensibili ω
  22. | te om. α
  23. | vere M
  24. | cognovimus te post vita, add. Reitzenstein
  25. 14 praegna//tio (n eras.) B
  26. | cognovimus te seclus. Reitzenstein
  27. 15 plenissimae Reitzenstein: plenissimū (u in ras. m. post.) B plenissime cett.
  28. 18 velis (l in ras. m. post.) B
  29. 19 generes parari B
  30. | Explicat m. post. sed antiq. B ΗΡΜΟΥ ΘΡΙCΜΗΓΙCΤΟΥ ΒΙΒαΟC ΙΗΡα ΠΡΟC αCΚαΗΠΙΟ ΠΡΟCΦΟΝΗΘΗCα EXPLICIT FELICITER G et item P (sed omisso FELICITER)