M. MANILII ASTRONOMICON LIBER QUINTUS
Hic alius finisset iter signisque relatis
quis adversa meant stellarum numina quinque
quadriiugis et Phoebus equis et Delia bigis
non ultra struxisset opus, caeloque rediret
ac per descensum medios percurreret ignes 5
Saturni, Iovis et Martis Solisque, sub illis
post Venerem et Maia natum te, Luna, vagantem.
me properare etiam mundus iubet omnia circum
sidera vectatum toto decurrere caelo,
cum semel aetherios ausus conscendere currus 10
summum contigerim sua per fastigia culmen.
hinc vocat Orion, magni pars maxima caeli,
et ratis heroum, quae nunc quoque navigat astris,
Fluminaque errantis late sinuantia flexus
et biferum Cetos squamis atque ore tremendo 15
Hesperidumque vigil custos et divitis auri
et Canis in totum portans incendia mundum
araque divorum, cui votum solvit Olympus;
illinc per geminas Anguis qui labitur Arctos
Heniochusque memor currus plaustrique Bootes 20
atque Ariadnaeae caelestia dona coronae,
victor et invisae Perseus cum falce Medusae
Andromedanque necans genitor cum coniuge Cepheus,
quaque volat stellatus Equus celerique Sagittae
Delphinus certans et Iuppiter alite tectus, 25
ceteraque in toto passim labentia caelo.
quae mihi per proprias vires sunt cuncta canenda
quid valeant ortu, quid cum merguntur in undas,
et quota de bis sex astris pars quaeque reducat.
Vir gregis et ponti victor, cui parte relicta 32
nomen onusque dedit nec pelle immunis ab ipsa,
Colchidos et magicas artes qui visere Iolcon
Medeae iussit movitque venena per orbem, 35
nunc quoque vicinam puppi, ceu naviget, Argo
a dextri lateris ducit regione per astra.
sed tum prima suos puppis consurgit in ignes,
quattuor in partes cum Corniger extulit ora.
illa quisquis erit terris oriente creatus, 40
rector erit puppis clavoque immobilis haerens
mutabit pelago terras ventisque sequetur
fortunam totumque volet tranare profundum
classibus atque alios menses altumque videre
Phasin et in cautes Tiphyn superare ruentem. 45
tolle sitos ortus hominum sub sidere tali,
sustuleris bellum Troiae classemque solutam
sanguine et appulsam terris; non invehet undis
Persida nec pelagus Xerxes facietque tegetque;
versa Syracusis Salamis non merget Athenas, 50
Punica nec toto fluitabunt aequore rostra
Actiacosque sinus inter suspensus utrimque
orbis et in ponto caeli fortuna natabit.
his ducibus caeco ducuntur in aequore classes
et coit ipsa sibi tellus totusque per usus 55
diversos rerum ventis arcessitur orbis.
Sed decima lateris surgens de parte sinistri
maximus Orion magnumque amplexus Olympum,
quo fulgente super terras caelumque trahente
ementita diem nigras nox contrahit alas, 60
sollertis animos, velocia corpora finget
atque agilem officio mentem curasque per omnis
indelassato properantia corda vigore.
instar erit populi totaque habitabit in urbe
limina pervolitans unumque per omnia verbum 65
mane salutandi portans communis amicus.
Sed, cum se terris Aries ter quinque peractis
partibus extollit, primum iuga tollit ab undis
Heniochus clivoque rotas convellit ab imo,
qua gelidus Boreas aquilonibus instat acutis. 70
ille dabit proprium studium caeloque retentas
quas prius in terris agitator amaverat artes:
stare levi curru moderantem quattuor ora
spumigeris frenata lupis et flectere equorum
praevalidas vires ac torto stringere gyro; 75
at, cum laxato fugerunt cardine claustra,
exagitare feros pronumque antire volantis
vixque rotis levibus summum contingere campum
vincentem pedibus ventos, vel prima tenentem
agmina in obliquum cursus agitare malignos 80
obstantemque mora totum praecludere circum,
vel medium turbae nunc dextros ire per orbes
fidentem campo, nunc meta currere acuta
spemque sub extremo dubiam suspendere casu.
nec non alterno desultor sidere dorso 85
quadrupedum et stabilis poterit defigere plantas,
pervolitans et equos ludet per terga volantum;
aut solo vectatus equo nunc arma movebit,
nunc leget in longo per cursum praemia circo.
quidquid de tali studio formatur habebit. 90
hinc mihi Salmoneus (qui caelum imitatus in orbe,
pontibus impositis missisque per aera quadrigis
expressisse sonum mundi sibi visus et ipsum
admovisse Iovem terris, dum fulmina fingit
sensit, et immissos ignes super ipse secutus 95
morte Iovem didicit) generatus possit haberi.
hoc genitum credas de sidere Bellerophonten
imposuisse viam mundo per signa volantem,
cui caelum campus fuerat, terraeque fretumque
sub pedibus, non ulla tulit vestigia cursus. 100
his erit Heniochi surgens tibi forma notanda.
Cumque decem partes Aries duplicaverit ortus,
incipient Haedi tremulum producere mentum
hirtaque tum demum terris promittere terga
qua dexter Boreas spirat. ne crede severae 105
frontis opus fingi, strictosque hinc ora Catones
abruptumque pari Torquatum et Horatia facta.
maius onus signo est, Haedis nec tanta petulcis
conveniunt: levibus gaudent lascivaque signant
pectora; et in lusus facilis agilemque vigorem 110
desudant; vario ducunt in amore iuventam;
in vulnus numquam virtus sed saepe libido
impellit, turpisque emitur vel morte voluptas;
et minimum cecidisse malum est, quia crimine vincunt.
nec non et cultus pecorum nascentibus addunt 115
pastoremque suum generant, cui fistula collo
haereat et voces alterna per oscula ducat.
Sed, cum bis denas augebit septima partes
Lanigeri, surgent Hyades. quo tempore natis
nulla quies placet, in nullo sunt otia fructu, 120
sed populum turbamque petunt rerumque tumultus.
seditio clamorque iuvat, Gracchosque tenentis
rostra volunt Montemque Sacrum rarosque Quirites;
pacis bella probant curaeque alimenta ministrant.
immundosque greges agitant per sordida rura; 125
et fidum Laertiadae genuere syboten.
hos generant Hyades mores surgentibus astris.
Ultima Lanigeri cum pars excluditur orbi,
quae totum ostendit terris atque eruit undis,
Olenie servans praegressos tollitur Haedos 130
egelido stellata polo, qua dextera pars est,
officio magni mater Iovis. illa Tonanti
fida alimenta dedit pectusque implevit hiantis
lacte suo, dedit et dignas ad fulmina vires.
hinc trepidae mentes tremebundaque corda creantur 135
suspensa ad strepitus levibusque obnoxia causis.
his etiam ingenita est visendi ignota cupido,
ut nova per montes quaerunt arbusta capellae,
semper et ulterius pascentes tendere gaudent.
Taurus, in aversos praeceps cum tollitur ortus, 140
sexta parte sui certantis luce sorores
Pleiadas ducit. quibus aspirantibus almam
in lucem eduntur Bacchi Venerisque sequaces
perque dapes mensasque super petulantia corda
et sale mordaci dulcis quaerentia risus. 145
illis cura sui cultus frontisque decorae
semper erit: tortos in fluctum ponere crines
aut vinclis revocare comas et vertice denso
fingere et appositis caput emutare capillis
pumicibusque cavis horrentia membra polire 150
atque odisse virum teretisque optare lacertos.
femineae vestes, nec in usum tegmina plantis
sed speciem, fictique placent ad mollia gressus.
naturae pudet, atque habitat sub pectore caeca
ambitio, et morbum virtutis nomine iactant. 155
semper amare parum est: cupient et amare videri.
Iam vero Geminis fraterna ferentibus astra
in caelum summoque natantibus aequore ponti
septima pars Leporem tollit. quo sidere natis
vix alas natura negat volucrisque meatus: 160
tantus erit per membra vigor referentia ventos.
ille prius victor stadio quam missus abibit;
ille cito motu rigidos eludere caestus,
nunc exire levis missas nunc mittere palmas,
ille pilam celeri fugientem reddere planta 165
et pedibus pensare manus et ludere fulcro
mobilibusque citos ictus glomerare lacertis,
ille potens turba perfundere membra pilarum
per totumque vagas corpus disponere palmas,
ut teneat tantos orbes sibique ipse reludat 170
et velut edoctos iubeat volitare per ipsum.
invigilat curis, somnos industria vincit,
otia per varios exercet dulcia lusus.
Nunc Cancro vicina canam, cui parte sinistra
consurgunt Iugulae. quibus aspirantibus orti 175
te, Meleagre, colunt flammis absentibus ustum
reddentemque tuae per mortem munera matri,
cuius et ante necem paulatim vita sepulta est,
atque Atalantaeos conatum ferre labores,
et Calydonea bellantem rupe puellam 180
vincentemque viros et quam potuisse videre
virgine maius erat sternentem vulnere primo.
quaque erat Actaeon silvis mirandus, et ante
quam canibus nova praeda fuit, ducuntur et ipsi,
retibus et claudunt campos, formidine montes. 185
mendacisque parant foveas laqueosque tenacis
currentisque feras pedicarum compede nectunt
aut canibus ferrove necant praedasque reportant.
sunt quibus in ponto studium est cepisse ferarum
diversas facies et caeco mersa profundo 190
sternere litoreis monstrorum corpora harenis
horrendumque fretis in bella lacessere pontum
et colare vagos inductis retibus amnes
ac per nulla sequi dubias vestigia praedas,
luxuriae quia terra parum, fastidit et orbem 195
venter, et ipse gulam Nereus ex aequore pascit.
At Procyon oriens, cum iam vicesima Cancro
septimaque ex undis pars sese emergit in astra,
venatus non ille quidem verum arma creatis
venandi tribuit. catulos nutrire sagacis 200
et genus a proavis, mores numerare per urbes,
retiaque et valida venabula cuspide fixa
lentaque correctis formare hastilia nodis,
et quaecumque solet venandi poscere cura
in proprios fabricare dabit venalia quaestus. 205
Cum vero in vastos surget Nemeaeus hiatus,
exoritur candens latratque Canicula flammas
et rabit igne suo geminatque incendia solis.
qua subdente facem terris radiosque vomente
divinat cineres orbes fatumque supremum 210
sortitur, languetque suis Neptunus in undis,
et viridis nemori sanguis decedit et herbis.
cuncta peregrinos orbes animalia quaerunt
atque eget alterius mundus; natura suismet
aegrotat morbis nimios obsessa per aestus 215
inque rogo vivit: tantus per sidera fervor
funditur atque uno cessant in lumine cuncta.
haec ubi se ponto per primas extulit oras,
nascentem quam nec pelagi restinxerit unda,
effrenos animos violentaque pectora finget 220
irarumque dabit fluctus odiumque metumque
totius vulgi. praecurrunt verba loquentis,
ante os est animus nec magnis concita causis
corda micant et lingua rabit latratque loquendo,
morsibus et crebris dentes in voce relinquit. 225
ardescit vino vitium, viresque ministrat
Bacchus et in flammam saevas exsuscitat iras.
nec silvas rupesque timent vastosque leones
aut spumantis apri dentes atque arma ferarum,
effunduntque suas concesso in corpore flammas. 230
ne talis mirere artes sub sidere tali,
cernis ut ipsum etiam sidus venetur in astris;
praegressum quaerit Leporem comprendere cursu.
Ultima pars magni cum tollitur orta Leonis,
Crater auratis surgit caelatus ab astris. 235
inde trahit quicumque genus moresque, sequetur
irriguos ruris campos amnesque lacusque,
et te, Bacche, tuas nubentem iunget ad ulmos,
disponetve iugis imitatus fronde choreas,
robore vel proprio fidentem in bracchia ducet 240
teque tibi credet semperque, ut matre resectum,
abiunget thalamis, segetemque interseret uvis,
quaeque alia innumeri cultus est forma per orbem
pro regione colet. nec parce vina recepta
hauriet, emeritis et fructibus ipse fruetur 245
gaudebitque mero mergetque in pocula mentem.
nec solum terrae spem credet in annua vota:
annonae quoque vectigal mercesque sequetur
praecipue quas umor alit nec deserit unda.
talis effinget Crater umoris amator. 250
Iam subit Erigone. quae cum tibi quinque feretur
partibus ereptis ponto, tollentur ab undis
clara Ariadnaeae quondam monumenta coronae
et mollis tribuent artes. hinc dona puellae
namque nitent, illinc oriens est ipsa puella. 255
ille colet nitidis gemmantem floribus hortum
caeruleumque oleis viridemve in gramine collem. 260
pallentis violas et purpureos hyacinthos 257
liliaque et Tyrias imitata papavera luces
vernantisque rosae rubicundo sanguine florem
conseret et veris depinget prata figuris. 261
aut varios nectet flores sertisque locabit
effingetque suum sidus similisque <coronas
Cnosiacae faciet; calamosque> in mutua pressos 263a
incoquet atque Arabum Syriis mulcebit odores
et medios unguenta dabit referentia flatus,
ut sit adulterio sucorum gratia maior.
munditiae <cordi> cultusque artesque decorae
et lenocinium vitae praesensque voluptas.
Virginis hoc anni poscunt floresque Coronae.
At, cum per decimam consurgens horrida partem 270
Spica feret prae se vallantis corpus aristas,
arvorum ingenerat studium rurisque colendi
seminaque in faenus sulcatis credere terris
usuramque sequi maiorem sorte receptis
frugibus innumeris atque horrea quaerere messi 275
(quod solum decuit mortalis nosse metallum:
nulla fames, non ulla forent ieiunia terris;
dives erat census saturatis gentibus <olim
argenti venis aurique latentibus> orbi) 278a
et, si forte labor vires tardaverit, artes
quis sine nulla Ceres, non ullus seminis usus,
subdere fracturo silici frumenta superque
ducere pendentis orbes et mergere farra
ac torrere focis hominumque alimenta parare
atque unum genus in multas variare figuras.
et, quia dispositis habitatur spica per artem 285
frugibus, ac structo similis componitur ordo,
seminibusque suis cellas atque horrea praebet,
sculpentem faciet sanctis laquearia templis
condentemque novum caelum per tecta Tonantis.
haec fuerat quondam divis concessa figura, 290
nunc iam luxuriae pars est: triclinia templis
concertant, tectique auro iam vescimur auro.
Sed parte octava surgentem cerne Sagittam
Chelarum. dabit haec iaculum torquere lacertis,
et calamum nervis, glaebas et mittere virgis, 295
pendentemque suo volucrem deprendere caelo,
cuspide vel triplici securum figere piscem.
quod potius dederim Teucro sidusve genusve,
teve, Philoctete, cui malim credere parti?
Hectoris ille faces arcu taedamque fugavit, 300
mittebat saevos ignes quae mille carinis.
hic sortem pharetra Troiae bellique gerebat,
maior et armatis hostis subsederat exul.
quin etiam ille pater tali de sidere cretus
esse potest, qui serpentem super ora cubantem 305
infelix nati somnumque animamque bibentem
sustinuit misso petere ac prosternere telo.
ars erat esse patrem; vicit natura periclum
et pariter iuvenem somnoque ac morte levavit
tunc iterum natum et fato per somnia raptum. 310
At, cum secretis improvidus Haedus in antris
erranti similis fratrum vestigia quaerit
postque gregem longo producitur intervallo,
sollertis animos agitataque pectora in usus
effingit varios nec deficientia curis 315
nec contenta domo. populi sunt illa ministra
perque magistratus et publica iura feruntur.
non illo coram digitos quaesiverit hasta,
defueritque bonis sector, poenamque lucretur
noxius et patriam fraudarit debitor aeris. 320
cognitor est urbis. nec non lascivit amores
in varios ponitque forum suadente Lyaeo,
mobilis in saltus et scaenae mollior arte.
Nunc surgente Lyra testudinis enatat undis
forma per heredem tantum post fata sonantis, 325
qua quondam somnumque fretis Oeagrius Orpheus
et sensus scopulis et silvis addidit aures
et Diti lacrimas et morti denique finem.
hinc venient vocis dotes chordaeque sonantis
garrulaque <in> modulos diversa tibia forma 330
et quodcumque manu loquitur flatuque movetur.
ille dabit cantus inter convivia dulcis
mulcebitque sono Bacchum noctemque tenebit.
quin etiam curas inter secreta movebit
carmina furtivo modulatus murmure vocem, 335
solus et ipse suas semper cantabit ad aures,
sic dictante Lyra, cum pars vicesima sexta
Chelarum surget, quae cornua ducet ad astra.
Quid regione Nepae vix partes octo trahentis
Ara ferens turis stellis imitantibus ignem, 340
in qua devoti quondam cecidere Gigantes,
nec prius armavit violento fulmine dextram
Iuppiter, ante deos quam constitit ipse sacerdos?
quos potius fingent ortus quam templa colentis
atque auctoratos in tertia iura ministros, 345
divorumque sacra venerantis numina voce,
paene deos et qui possint ventura videre?
Quattuor appositis Centaurus partibus effert
sidera et ex ipso mores nascentibus addit.
aut stimulis agitabit onus mixtasque iugabit 350
semine quadrupedes aut curru celsior ibit
aut onerabit equos armis aut ducet in arma.
ille tenet medicas artes ad membra ferarum
et non auditos mutarum tollere morbos.
hoc est artis opus, non exspectare gementis 355
et sibi non aegrum iamdudum credere corpus.
Hunc subit Arcitenens, cuius pars quinta nitentem
Arcturum ostendit ponto. quo tempore natis
Fortuna ipsa suos audet committere census,
regalis ut opes et sancta aeraria servent 360
regnantes sub rege suo rerumque ministri,
tutelamque gerant populi, domibusve regendis
praepositi curas alieno limine claudant.
Arcitenens cum se totum produxerit undis,
ter decima sub parte feri formantibus astris 365
plumeus in caelum nitidis Olor evolat alis.
quo surgente trahens lucem matremque relinquens
ipse quoque aerios populos caeloque dicatum
alituum genus in studium censusque vocabit.
mille fluent artes: aut bellum indicere mundo 370
et medios inter volucrem prensare meatus,
aut nidis damnare suis, ramove sedentem
pascentemve super surgentia ducere lina.
atque haec in luxum. iam ventri longius itur
quam modo militiae: Numidarum pascimur oris 375
Phasidos et lucis; arcessitur inde macellum
unde aurata novo devecta est aequore pellis.
quin etiam linguas hominum sensusque docebit
aerias volucres novaque in commercia ducet
verbaque praecipiet naturae lege negata. 380
ipse deum Cycnus condit vocemque sub illo
non totus volucer, secumque immurmurat intus.
nec te praetereant clausas qui culmine summo
pascere aves Veneris gaudent et reddere caelo
aut certis revocare notis, totamve per urbem 385
qui gestant caveis volucres ad iussa paratas,
quorum omnis parvo consistit passere census.
has erit et similis tribuens Olor aureus artes.
Anguitenens magno circumdatus orbe draconis,
cum venit in regione tuae, Capricorne, figurae, 390
non inimica facit serpentum membra creatis.
accipient sinibusque suis peploque fluenti
osculaque horrendis iungent impune venenis.
At, cum se patrio producens aequore Piscis
in caelumque ferens alienis finibus ibit, 395
quisquis erit tali capiens sub tempore vitam,
litoribus ripisve suos circumferet annos,
pendentem et caeco captabit in aequore piscem,
et perlucentis cupiens prensare lapillos 531
verticibus mediis oculos immittet avaros
cumque suis domibus concha valloque latentis 399
protrahet immersus. nihil est audere relictum:
quaestus naufragio petitur corpusque profundo
immissum pariter quam praeda exquiritur ipsa.
nec semper tanti merces est parva laboris:
censibus aequantur conchae, lapidumque nitore
vix quisquam est locuples. oneratur terra profundo. 405
tali sorte suas artes per litora tractat,
aut emit externos pretio mutatque labores
institor aequoreae varia sub imagine mercis.
Cumque Fidis magno succedunt sidera mundo
quaesitor scelerum veniet vindexque reorum, 410
qui commissa suis rimabitur argumentis
in lucemque trahet tacita latitantia fraude.
hinc etiam immitis tortor poenaeque minister
et quisquis verove favet culpamve perodit
proditur atque alto qui iurgia pectore tollat. 415
Caeruleus ponto cum se Delphinus in astra
erigit et squamam stellis imitantibus exit,
ambiguus terrae partus pelagique creatur.
nam, velut ipse citis perlabitur aequora pinnis
nunc summum scindens pelagus nunc alta profundi 420
et sinibus vires sumit fluctumque figurat,
sic, venit ex illo quisquis, volitabit in undis.
nunc alterna ferens in lentos bracchia tractus
<conspicuus franget spumanti limite pontum> 423a
et plausa resonabit aqua, nunc aequore mersas
diducet palmas furtiva biremis in ipso,
nunc in aquas rectus veniet passuque natabit
et vada mentitus reddet super aequora campum;
aut immota ferens in tergus membra latusque
non onerabit aquas summisque accumbet in undis
pendebitque super, totus sine remige velum. 430
illis in ponto iucundum est quaerere pontum,
corporaque immergunt undis ipsumque sub antris
Nerea et aequoreas conantur visere Nymphas,
exportantque maris praedas et rapta profundo
naufragia atque imas avidi scrutantur harenas. 435
par ex diverso studium sociatur utrumque
in genus atque uno digestum semine surgit.
adnumeres etiam illa licet cognata per artem
corpora, quae valido saliunt excussa petauro
alternosque cient motus, elatus et ante 440
nunc iacet atque huius casu suspenditur ille,
membrave per flammas orbesque emissa flagrantis,
quae delphina suo per inane imitantia motu 444
molliter ut liquidis per humum ponuntur in undis 443
et viduata volant pinnis et in aere ludunt. 445
at, si deficient artes, remanebit in illis
materies tamen apta; dabit natura vigorem
atque alacris cursus campoque volantia membra.
Sed regione means Cepheus umentis Aquari
non dabit in lusum mores. facit ora severae 450
frontis <is> ac vultus componit pondere mentis.
pascentur curis veterumque exempla revolvent
semper et antiqui laudabunt verba Catonis.
componet teneros etiam qui nutriat annos 455
et dominum dominus praetextae lege sequatur
quodque agat id credat, stupefactus imagine iuris,
tutorisve supercilium patruive rigorem. 454
quin etiam tragico praestabunt verba coturno, 458
cuius erit, quamquam in chartis, stilus ipse cruentus
nec minus hae scelerum facie rerumque tumultu
gaudebunt. vix una trium memorare sepulcra
ructantemque patrem natos solemque reversum
et caecum sine nube diem, Thebana iuvabit
dicere bella uteri mixtumque in fratre parentem,
quin et Medeae natos fratremque patremque, 465
hinc vestes flammas illinc pro munere missas
aeriamque fugam natosque ex ignibus annos.
mille alias rerum species in carmina ducent;
forsitan ipse etiam Cepheus referetur in actus.
et, siquis studio scribendi mitior ibit, 470
comica componet laetis spectacula ludis,
ardentis iuvenes raptasque in amore puellas
elusosque senes agilisque per omnia servos,
quis in cuncta suam produxit saecula vitam
doctior urbe sua linguae sub flore Menander, 475
qui vitae ostendit vitam chartisque sacravit.
et, si tanta operum vires commenta negarint,
externis tamen aptus erit, nunc voce poetis
nunc tacito gestu referensque affectibus ora,
et sua dicendo faciet, 480a
scaenisque togatos 482b
aut magnos heroas aget, 482a
solusque per omnis 480b
ibit personas et turbam reddet in uno;
omnis fortunae vultum per membra reducet, 483
aequabitque choros gestu cogetque videre
praesentem Troiam Priamumque ante ora cadentem.
Nunc Aquilae sidus referam, quae parte sinistra
rorantis iuvenis, quem terris sustulit ipsa,
fertur et extentis praedam circumvolat alis.
fulmina missa refert et caelo militat ales
bis sextamque notat partem fluvialis Aquari. 490
illius in terris orientis tempore natus
ad spolia et partas surget vel caede rapinas
nec pacem bello, civem discernet ab hoste, 494
cumque hominum derit strages, dabit ille ferarum. 493
ipse sibi lex est, et qua fert cumque voluntas 495
praecipitant vires; laus est contemnere cuncta.
et, si forte bonis accesserit impetus ausis,
improbitas fiet virtus, et condere bella
et magnis patriam poterit ditare triumphis.
et, quia non tractat volucris sed suggerit arma 500
immissosque refert ignes et fulmina reddit,
regis erit magnive ducis per bella minister
ingentisque suis praestabit viribus usus.
At, cum Cassiope bis denis partibus actis
aequorei iuvenis dextra de parte resurgit, 505
artifices auri faciet, qui mille figuris
vertere opus possint caraeque acquirere dotem
materiae et lapidum vivos miscere colores.
hinc Augusta nitent sacratis munera templis,
aurea Phoebeis certantia lumina flammis 511
gemmarumque umbra radiantes lucibus ignes.
hinc Pompeia manent veteris monumenta triumphi
et Mithridateos vultus induta tropaea, 510
non exstincta die semperque recentia flammis. 515
hinc lenocinium formae cultusque repertus
corporis atque auro quaesita est gratia frontis
perque caput ducti lapides per colla manusque
et pedibus niveis fulserunt aurea vincla.
quid potius matrona velit tractare creatos 520
quam factum revocare suos quod possit ad usus?
ac, ne materies tali sub munere desit,
quaerere sub terris aurum furtoque latentem
naturam eruere <omnem> orbemque invertere praedae
imperat et glaebas inter deprendere gazam 525
invitamque novo tandem producere caelo.
ille etiam fulvas avidus numerabit harenas
perfundetque novo stillantia litora ponto
parvaque ramentis faciet momenta minutis
Pactolive leget census spumantis in aurum; 530
aut coquet argenti glaebas venamque latentem 533
eruet et silicem rivo saliente liquabit;
aut facti mercator erit per utrumque metalli,
alterum et alterius semper mutabit ad usus.
talia Cassiope nascentum pectora finget.
Andromedae sequitur sidus, quae Piscibus ortis
bis sex in partes caelo venit aurea dextro.
hanc quondam poenae dirorum culpa parentum 540
prodidit, infestus totis cum finibus omnis
incubuit pontus, fluitavit naufraga tellus,
et quod erat regnum pelagus fuit. una malorum 514
proposita est merces, vesano dedere ponto 543
Andromedan, teneros ut belua manderet artus.
hic hymenaeus erat, solataque publica damna
privatis lacrimans ornatur victima poenae
induiturque sinus non haec ad vota paratos,
virginis et vivae rapitur sine funere funus.
at, simul infesti ventum est ad litora ponti,
mollia per duras panduntur bracchia cautes; 550
astrinxere pedes scopulis, iniectaque vincla,
et cruce virginea moritura puella pependit.
servatur tamen in poena vultusque pudorque;
supplicia ipsa decent; nivea cervice reclinis
molliter ipsa suae custos est visa figurae. 555
defluxere sinus umeris fugitque lacertos
vestis et effusi scapulis haesere capilli.
te circum alcyones pinnis planxere volantes
fleveruntque tuos miserando carmine casus
et tibi contextas umbram fecere per alas. 560
ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus
assuetasque sibi desit perfundere rupes,
extulit et liquido Nereis ab aequore vultus
et, casus miserata tuos, roravit et undas.
ipsa levi flatu refovens pendentia membra 565
aura per extremas resonavit flebile rupes.
tandem Gorgonei victorem Persea monstri
felix illa dies redeuntem ad litora duxit.
isque, ubi pendentem vidit de rupe puellam,
deriguit, facie quem non stupefecerat hostis, 570
vixque manu spolium tenuit, victorque Medusae
victus in Andromeda est. iam cautibus invidet ipsis
felicisque vocat, teneant quae membra, catenas;
et, postquam poenae causam cognovit ab ipsa,
destinat in thalamos per bellum vadere ponti, 575
altera si Gorgo veniat, non territus illa.
concitat aerios cursus flentisque parentes
promissu vitae recreat pactusque maritam
ad litus remeat. gravidus iam surgere pontus
coeperat ac longo fugiebant agmine fluctus 580
impellentis onus monstri. caput eminet undas
scindentis pelagusque vomit, circumsonat aequor
dentibus, inque ipso rapidum mare navigat ore;
hinc vasti surgunt immensis torquibus orbes
tergaque consumunt pelagus. sonat undique Phorcys 585
atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem.
infelix virgo, quamvis sub vindice tanto
quae tua tunc fuerat facies! quam fugit in auras
spiritus! ut toto caruerunt sanguine membra,
cum tua fata cavis e rupibus ipsa videres 590
adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem
quantula praeda maris! quassis hic subvolat alis
Perseus et semet caelo iaculatur in hostem
Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum.
illa subit contra versamque a gurgite frontem 595
erigit et tortis innitens orbibus alte
emicat ac toto sublimis corpore fertur.
sed, quantum illa subit, semper, iaculata profundo,
in tantum revolat laxumque per aethera ludit
Perseus et ceti subeuntis verberat ora. 600
nec cedit tamen illa viro, sed saevit in auras
morsibus, et vani crepitant sine vulnere dentes;
efflat et in caelum pelagus mergitque volantem
sanguineis undis pontumque exstillat in astra.
spectabat pugnam pugnandi causa puella, 605
iamque oblita sui metuit pro vindice tali
suspirans animoque magis quam corpore pendet.
tandem confossis subsedit belua membris
plena maris summasque iterum remeavit ad undas
et magnum vasto contexit corpore pontum, 610
tum quoque terribilis nec virginis ore videnda.
perfundit liquido Perseus in marmore corpus,
maior et ex undis ad cautes pervolat altas
solvitque haerentem vinclis de rupe puellam
desponsam pugna, nupturam dote mariti. 615
hic dedit Andromedae caelum stellisque sacravit
mercedem tanti belli, quo concidit ipsa
Gorgone non levius monstrum pelagusque levavit.
Quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto
nascitur, immitis veniet poenaeque minister 620
carceris et duri custos, quo stante superbe
prostratae iaceant miserorum in limine matres
pernoctesque patres cupiant extrema suorum
oscula et in proprias animam transferre medullas.
carnificisque venit mortem vendentis imago 625
accensosque rogos, cui stricta saepe securi
supplicium vectigal erit, qui denique posset
pendentem e scopulis ipsam spectare puellam,
vinctorum dominus sociusque in parte catenae
interdum, poenis ut noxia corpora servet. 630
Piscibus exortis cum pars vicesima prima
signabit terrae limen, fulgebit et orbi,
aerius nascetur Equus caeloque volabit,
velocisque dabit sub tali tempore partus
omne per officium vigilantia membra ferentis. 635
hic glomerabit equo gyros dorsoque superbus
ardua bella geret rector cum milite mixtus;
hic stadium fraudare fide poteritque videri
mentitus passus et campum tollere cursu.
nam quis ab extremo citius revolaverit orbe 640
nuntius extremumve levis penetraverit orbem?
vilibus ille etiam sanabit vulnera sucis
quadrupedum, et medicas herbas in membra ferarum
noverit, humanos et quae nascentur ad usus.
Nixa genu species et Graio nomine dicta 645
Engonasin, cui nulla fides sub origine constat,
dextra per extremos attollit lumina Pisces.
hinc fuga nascentum, dolus insidiaeque creantur,
grassatorque venit media metuendus in urbe.
et, si forte aliquas animus consurget in artes, 650
in praerupta dabit studium, vendetque periclo
ingenium, ac tenuis ausus sine limite gressus
certa per extentos ponet vestigia funes
et caeli meditatus iter vestigia perdet
paene sua et pendens populum suspendet ab ipso. 655
Laeva sub extremis consurgunt sidera Ceti
Piscibus Andromedan ponto caeloque sequentis.
hoc trahit in pelagi caedes et vulnera natos
squamigeri gregis, extentis laqueare porfundum
retibus et pontum vinclis artare furentis; 660
et velut in laxo securas aequore phocas
carceribus claudent raris et compede nectent
incautosque trahent macularum nemine thynnos.
nec cepisse sat est: luctantur corpora nodis
exceptantque novas acies ferroque necantur, 665
inficiturque suo permixtus sanguine pontus.
tum quoque, cum toto iacuerunt litore praedae,
altera fit caedis caedes: scinduntur in artus,
corpore et ex uno varius discribitur usus.
illa datis melior, sucis pars illa retentis. 670
hinc sanies pretiosa fluit floremque cruoris
evomit ex mixto gustum sale temperat oris;
illa putris turbae strages confunditur omnis
permiscetque suas alterna in damna figuras
communemque cibis usum sucumque ministrat. 675
aut, cum caeruleo stetit ipsa simillima ponto
squamigerum nubes turbaque immobilis haeret,
excipitur vasta circum vallata sagena
ingentisque lacus et Bacchi dolia complet
umorisque vomit socias per mutua dotes 680
et fluit in liquidam tabem resoluta medullas.
quin etiam magnas poterunt celebrare salinas
et pontum coquere et ponti secernere virus,
cum solidum certo distendunt margine campum
appelluntque suo deductum ex aequore fluctum 685
claudendoque negant abitum: sic suscipit undas
area et epoto per solem umore nitescit.
congeritur siccum pelagus mensisque profundi
canities detonsa maris, spumaeque rigentis
ingentis faciunt tumulos, pelagique venenum, 690
quo perit usus aquae suco corruptus amaro,
vitali sale permutant redduntque salubre.
At, revoluta polo cum primis vultibus Arctos
ad sua perpetuos revocat vestigia passus
numquam tincta vadis sed semper flexilis orbe, 695
[aut Cynosura minor cum prima luce resurgit
et pariter vastusve Leo vel Scorpius acer
nocte sub extrema promittunt iura diei]
non inimica ferae tali sub tempore natis
ora ferent, placidasque regent commercia gentes. 700
ille manu vastos poterit frenare leones
et palpare lupos, pantheris ludere captis,
nec fugiet validas cognati sideris ursas
inque artes hominum perversaque munera ducet;
ille elephanta premet dorso stimulisque movebit 705
turpiter in tanto cedentem pondere punctis;
ille tigrim rabie solvet pacique domabit,
quaeque alia infestant furiis animalia terras
iunget amicitia secum, catulosque sagacis
* 709a
has stellis proprias vires et tempora rerum 30
constituit magni quondam fabricator Olympi.
* 709b
tertia Pleiadas dotavit forma sorores
femineum rubro vultum suffusa pyropo,
invenitque parem sub te, Cynosura, colorem,
et quos Delphinus iaculatur quattuor ignes
Deltotonque tribus facibus, similique nitentem
luce Aquilam et flexos per lubrica terga dracones. 715
tum quartum sextumque genus discernitur omni
e numero, summamque gradus qui iungit utramque.
maxima pars numero censu concluditur imo,
quae neque per cunctas noctes neque tempore in omni
resplendet vasto caeli summota profundo, 720
sed, cum clara suos avertit Delia cursus
cumque vagae stellae terris sua lumina condunt,
mersit et ardentis Orion aureus ignes
signaque transgressus permutat tempora Phoebus,
effulget tenebris et nocte accenditur atra. 725
tum conferta licet caeli fulgentia templa
cernere seminibus <minimis> totumque micare
stipatum stellis mundum nec cedere summa 729
floribus aut siccae curvum per litus harenae,
sed, quot eant semper nascentes aequore fluctus,
quot delapsa cadant foliorum milia silvis,
amplius hoc ignes numero volitare per orbem.
utque per ingentis populus discribitur urbes,
principiumque patres retinent et proximum equester 735
ordo locum, populumque equiti populoque subire
vulgus iners videas et iam sine nomine turbam,
sic etiam magno quaedam res publica mundo est
quam natura facit, quae caelo condidit urbem.
sunt stellae procerum similes, sunt proxima primis 740
sidera, suntque gradus atque omnia iusta priorum:
maximus est populus summo qui culmine fertur;
cui si pro numero vires natura dedisset,
ipse suas aether flammas sufferre nequiret,
totus et accenso mundus flagraret Olympo. 745