Aurea personet lyra
clara modulamina,
simplex chorda sit extensa
voce quindenaria.
Primum sonum mese reddat
lege hypodorica.
Philomelae demus laudes
in voce organica
dulce melos decantantes,
sicut docet musica,
sine cuius arte vera
nulla valent cantica.
Cum telluris vere novo
producuntur germina,
nemorosa circumcirca
frondescunt et bracchia,
flagrat odor quam suavis
florida per gramina.
Hilarescit philomela
dulcis vocis conscia
et extendens modulando
gutturis spiramina,
reddit voces ad aestivi
temporis indicia.
Instat noctis et diei
voce sub dulcisona
soporatis dans quietem
cantus per discrimina
nec non pulchra viatori
laboris solatia.
Vocis eius pulchritudo
clarior quam cithara
vincit omnes cantitando
volucrum catervulas
implens silvas atque cuncta
modulis arbustula.
Volitando scandit alta
arborum cacumina,
gloriosa valde facta
veris pro laetitia
ac festiva natis gliscit
sibilare carmina.
Felix tempus, cui resultat
talis consonantia!
Utinam per duodena
mensium curricula
dulcis philomela daret
suae vocis organa!
Aurea lyra
Appearance
Aurea personet lyra
saeculo X vel XI