Jump to content

Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Habacucus

CAPUT I.

[recensere]

1 Minax oraculum, quod edidit Habacucus uates. 2 Quousque Ioua, clamante me non exaudies? me apud te iniustitiam conquerente, non succurres? 3 Cur facis ut iniquitatem uideam, aspicis facinora, perniciem et iniustitiam habeo in conspectu, uigentque lites ac certamina? 4 Itaque cessat lex, nec finem adipiscitur ius, quoniam insontem circumuenit nocens, ideoque est peruersa iurisdictio. 5 Aspicite per gentes, et cernite admirabundi, quoniam fiet opus uestro tempore, quod uobis dictu uideatur incredibile. 6 Nam ego Chaldaeos suscitaturus sum, acerbam festinamque gentem, uadentem quam late terra patet, ad occupandas habitationes non suas. 7 Ea horribilis est, ac terribilis, orto ex ipsa eius iure ac dignitate: 8 suntque et tigribus uelociores eius equi, et uespertinis lupis acriores, et diffusi equites procul adueniunt, aduolantes ut ad uorandum properans aquila. 9 Uniuersi ad saeuiendum ueniunt, faciem habentes occursu similem Euro, captiuos arenatim collecturi. 10 Ipse autem reges tyrannosque deridet, habetque ludibrio: ipse quamuis munitionem ridet, et humo congesta capit. 11 Sed aliquando spiritu gliscens transibit modum, comittetque crimen, suas illas uires Deo suo tribuens. 12 Nimirum tu antiquus es, Ioua mi sancte Deus, non moriemur: Tu Ioua, eum poenae destinasti: tu, o numen, eum ad puniendum fundasti. 13 Qui purioribus es oculis, quam ut scelus uideas, nec aspicere facinus potes: cur aspiciens perfidiosos, dissimulas, dum absorbet improbus meliorem se: 14 facisque homines quasi pisces aquatiles, quasi dominantis expertes quadrupedes? 15 Ille omnes hamo extractos, in suum euerriculum cassemque cogit, congeritque, et iccirco gestiens laetatur. 16 Itaque euerriculo cassique suo sacrificat atque adolet, quod per ea opimam conditionem, pinguemque uictum habeat. 17 Ideone assidue deplebit euerriculum suum, et gentes occidere non parcet?

CAPUT II.

[recensere]

1 In custodia mea stabam, meque tenebam in propugnaculo speculabundus, ut uiderem quid mecum loqueretur meus castigator, et quid ei referrem, 2 cum quidem affatus est me Ioua his uerbis: Scribe oraculum, et in tabulis sic exprime, ut id uel currentes legere possint. 3 Nam adhuc ad tempus pertinet oraculum, idque ille ad extremum effatur, neque mentitur: si tardabit, id expectato: ueniet enim sine dubio. 4 Cum autem pertinax non rectam mentem habeat, iustus fide sua uiuet. 5 Quin imo uinum fallit hominem audacem, neque duraturum, qui aperit tanquam Orcus spiraculum suum, et quasi mors insatiabilis, gentes omnes et populos ad se cogit atque colligit. 6 Nimirum illi omnes prouerbio de eo, obscuroque utentur dicterio, dicentes: Heu qui multa paras non tibi, quousque? et contra teipsum magnam uim crassi coeni comparas. 7 Sane repente surgent expergefientque qui te morsibus lanient, praedaeque habeant. 8 Quoniam tu multas gentes dispolias, te dispoliabunt omnes populorum reliqui, ob humanum sanguinem, et adhibitam in terram crudelitatem, in urbem, et omnes eius incolas. 9 Heu qui malum lucrum facis domui tuae, ponens in sublimi nidum tuum, ut malum euadas. 10 Consulis domui tuae turpiter, tot conficiendo populos, cuius rei tute poenas dabis: 11 nam lapis ex pariete occlamabit, eique succinet ex materiatura lacunar. 12 Heu qui urbem sanguine construis, qui ciuitatem iniquitate condis. 13 Nimirum ab armipotente Ioua fiet ut igni laborent populi, et nationes incassum fatigentur. 14 Replebitur enim terra tanta cognitione gloriae Iouae, quanta aqua tegit mare. 15 Heu qui alios potare facis, addito furore tuo, ita ut inebrientur, quo tu eorum uerenda uideas. 16 Infamia quam gloria saturior, tu quoque pota ac denudare: conuertetur in te dexterae Iouae poculum, et in gloriam tuam uomitus infamis. 17 Nam te Libania crudelitas obruet, territarumque beluarum pernicies ob humanum sanguinem et crudelitatem adhibitam in terram, in urbem et in omnes eius incolas. 18 Quid prodest sculptum a formatore suo simulacrum conflatum, falsusque doctor, ut fictili suo fidat fictor, mutos faciendo deastros? 19 Heu qui ligno stupidoque saxo iubet ut expergefiat ac excitetur, docturum scilicet: cum sit ipsum auro argentoque obductum, nullo spiritu praeditum. 20 At Ioua est in sacro delubro suo, toti terrae stupendus.

CAPUT III.

[recensere]

1 Habacuci uatis precatio ad defensiones. 2 O Ioua, ego famam tuam audiens, reformido. 3 O Ioua tuum opus interea temporis excitato, interea temporis ostendito, in atrocitate misereri memento. 4 Deo sancto ex Themane, ex monte Pharane ueniente, Sela, obtegebat eius maiestas coelos, eiusque laude replebatur terra. Tum fulgore coruscanti habebat ad manum cornua, ubi erat eius potentiae latebra. 5 Praecedebat eum pestis prodeunte ad eius pedes lue. 6 Stando terram metiebatur, aspiciendo profligabat gentes, cum quidem montes dissilirent perennes, aeterni colles subsiderent, illius aeternis incessibus. 7 Subiecta poenis uidimus tabernacula Chusanis, perterrita uela terrae Madianitarum. 8 Num in fluuios incanduit Ioua? Num in fluuios ira ista? num in mare saeuitia fuit? ut tuis equitares in equis, adhibitis tuis uictoriosis curribus? 9 Exertus est arcus tuus, ut tribubus iureiurando pronunciatum fuerat, Sela, fluuiis terram sulcasti. 10 Uidentes te perculsi sunt montes, praetereunte aquae gurgite, edente sonitum unda, tuis manibus alte elatis. 11 Sol lunaque stetit in statione sua, cum ad missilium tuorum lucem, ad fulgoris hastae tuae splendorem ambularetur. 12 Tu terram seuere peruasisti, gentes irate triturans. 13 Prodiisti, ad conseruandum tuum populum, ad conseruandos tuos unctos: trucidasti caput impiae domus subruto ad collum usque fundamento, Sela. 14 Tu eius ipsius telis caput eius paganorum transuerberasti, ruentium ad nos profligandos, eo ardore quasi ad inopes conficiendos occulte: 15 incessisti per mare tuis equis, per tantam aquarum molem. 16 Quae audienti mihi trepidat pectus: strepunt ad hanc famam labia: labefactisque membris in meis uestigiis trepido, tamen quieturus aduerso tempore, cum ascendetur ad populum qui in eum facturus est impressionem. 17 Nam neque ficus germinabit, et uineae erunt infructuosae: fallet oliuae prouentus, agrique non ferent alimoniam: eripietur ex caulis pecus, nec erunt in stabulis boues. 18 At ego per Iouam laetabor, in meae Deo salutis exultans. 19 Ioua Dominus, meae uires, pedes mihi ceruinos efficiet, meque per mea diriget fastigia, ad praecinendum meis fidibus.