Jump to content

Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Joel

CAPUT I.

[recensere]

1 Iouae sermo habitus ad Ioelem Phatuelis filium.

2 Audite hoc senes, et auscultate, quicunque terram incolitis, ecquid tale fuerit, uel uestris, uel maiorum uestrorum temporibus. 3 Hoc et uos natis narrate uestris, et uestri nati suis, et ipsorum nati posterorum generi. 4 Erucae reliquias consumpsit locusta: locustae reliquias consumpsit taurus scarabeus: tauri reliquias consumpsit rubigo. 5 Expergiscimini ebriosi, plorate et eiulate omnes uini potores, ob ereptum ex ore uestro laticem. 6 Nam inuadit terram meam potens et innumerabilis gens, leonis dentibus, molares habens quales sunt uetuli leoninis, 7 quae uineas meas uastas efficit, ficusque decorticando nudas reddit, ac peruastat, dealbatis earum ramis. 8 Eiula ut centone succincta uirgo, ob iuuentae suae maritum. 9 Sublatum est fertum et libamina ex aede Iouae: lugent sacerdotes Iouae ministri. 10 Uastatus est ager, luget humus, quippe uastatum est frumentum, foedatum uinum, periit oleum. 11 Dispudet agricolas, eiulant uinitores ob triticum atque ordeum: quippe agri messe perdita. 12 Foedatae sunt uineae, periere ficus: punica palma etiam, et malus, breuiter omnes agri arbores aruerunt, foedata humani generis uoluptate. 13 Amicite, et plangite, o sacerdotes: eiulate altaris administri, ite, pernoctate in centonibus, o ministri Dei mei, adempto ex aede Dei uestri ferto ac libamine. 14 Indicite ieiunium, proclamate ferias: conuocate senes, o omnes incolae, in aedem Iouae Dei uestri, et Iouam implorate. 15 O diem: propinquat enim Iouae dies, ab omnipotente uentura, sicuti uastitas, 16 nimirum ante oculos nostros aufertur alimentum ex aede Dei nostri, gaudium ac laetitia. 17 Fracuerunt grana sub glumis suis, destructae sunt cellae, euersa horrea, quippe foedato frumento. 18 O quam ingemiscit pecus: plorant armenta boum, quod carent pabulo: etiam balantum greges mulctantur. 19 Te Ioua inuocabo, quod ignis stationes saltuum consumpserit, et flamma omnes ruris combusserit arbores: 20 ipsaeque adeo terrestres quadrupedes ad te mugient, quod exaruerint aquarum aluei: ignisque mansiones saltuum consumpserit.

CAPUT II.

[recensere]

1 Clangite tuba in Sione, strepite in sacro monte meo, contremiscant uniuersi incolae, quoniam aduentat Iouae dies, quoniam propinquat dies tenebricosus ac caliginosus: 2 dies nubilus atque ater. Quam diffunditur supra montes aurora, tam multus potensque populus est, quantus neque fuit unquam, neque post eum ullis seculorum annis futurus est. 3 Ante eum consumit ignis, post eum flamma comburit. Edenensis uiridarii similis est ante eum terra: post eum uasta solitudo: nec quicquam est quod eum euadat. 4 Formam habent equorum formae similem, et sic currunt, ut equites. 5 Qualis est quadrigarum sonitus, sic illi per montium cacumina saliunt: qualis est igneae flammae strepitus, stipulas consumentis, 6 tanquam potens populus ad pugnam instructus, quem tremant populi, omnium uultibus pallorem contrahentibus. 7 Militum more currunt, bellatorum ritu scandunt muros, uadunt sua quisque uia, 8 neque de suis semitis deflectunt, nec alii alios urgent, suo quisque itinere uadunt, ac per missilia illaesi ruunt. 9 Urbem peruadunt, muros percurrunt, scandunt domos, per fenestras intrant ut fures. 10 Eorum aduentu contremiscit tellus, commouetur coelum, sol lunaque obscurantur, et stellae suum splendorem amittunt: 11 et Ioua sonitum edit ante suum exercitum: nam permagnum est eius agmen: nam potentes sunt, qui eius mandatum exequuntur: nam ingens est Iouae dies, et terribilior, quam ut eum quisquam sustineat. 12 Et tamen, inquit Ioua, redite ad me toto pectore, cum ieiunio, ploratu ac plangore, 13 et uestra corda lacerando, non uestes, redite ad Iouam Deum uestrum: nam is est exorabilis et misericors, ad iram tardus, multaeque clementiae qui se ab inferendo malo contineat. 14 Quis scit, an reconciliatus, se cohibeat, relinquatque post illum ubertatem, fertum, uinique libamen Iouae Dei uestri? 15 Clangite tuba in Sione, indicite ieiunium, proclamate ferias, conuocate populum, 16 indicite conuentum, senatores congregate, conuocate paruulos ac subrumes: prodeat et sponsus ex suo penetrali, et sponsa ex thalamo. 17 Inter uestibulum et aram plorent sacerdotes Iouae ministri, dicantque: Habe, o Ioua, tuorum rationem, neue tuam haereditatem probro addixeris, ita ut eis imperent extranei, ne quaeratur apud caeteras nationes, ubinam sit eorum Deus. 18 Ita Ioua suae terrae studio inductus, parcet suis: eisque exoratus, ita dicet. 19 En ego uobis frumentum, mustum, oleumque mittam, quibus satiemini, nec committam amplius, ut probro sitis apud gentes. 20 Septentrionalem autem (qui faciem ad orientale mare, et extremum ad ultimum mare habet) a uobis amouebo, et in inuiam desertamque terram abigam, ita ut putrefactus, foetorem exhalet: tam magna ille faciet. 21 Ne metue, tellus, gesti laetitia: nam magna Ioua faciet. 22 Ne metuite, o terrestres pecudes: nam et saltuosae regiones stirpes edent, et arbores fructus suos ferent: ficus uitesque uim suam exerent. 23 Et uos o Sionii, gestite laetitia in Ioua Deo uestro: dabit enim uobis doctorem ad iustitiam, demittetque et primorem, et seriorem pluuiam in primis, 24 ita ut et areae farre compleantur, et torcula musto et oleo redundent: 25 reddamque uobis annonas, quas comederint locustae centipedae, rubigo et eruca, meus ingens exercitus, quem in uos immisero: 26 comedetisque ad satietatem, et Iouae Dei uestri nomen collaudabitis, qui uobiscum tam mirifice egerit, nec meos pudebit unquam: 27 scietisque me inter Israelitas uersari, me Iouam Deum uestrum, praeter quem nullus sit: nec meos pudebit unquam. 28 Postea autem perfundam omne genus hominum meo spiritu: uaticinabunturque uestri filii et filiae, uestri et senes somnia somniabunt, et iuuenes uisiones uidebunt: 29 quin et seruos et ancillas illis temporibus meo spiritu perfundam, 30 daboque in coelo ac terra prodigia, sanguinem, ignemque, et fumi exhalationem: 31 sol in tenebras uertetur, et luna in sanguinem, antequam ueniat Iouae dies ingens ac terribilis: ac quicunque Iouae nomen inuocauerit, euadet. 32 Siquidem in Sione monte, ac Hierosolymis, erunt qui euadant, quemadmodum promittit Ioua: ac in reliquis, quos Ioua uocabit.

CAPUT III.

[recensere]

1 Nam illis diebus, illoque tempore, quo Iudaeos ac Hierosolymitanos captiuos reuocabo, 2 colligam gentes omnes, et in Iosaphati uallem deducam, atque ibi cum eis iudicio contendam de Israelitis meo populo ac haereditate, quos per gentes dissipauerint, meamque terram partiti fuerint: 3 et de meis iacta sorte, pueros cum scortis permutauerint: puellasque uino uendiderint ac potauerint. 4 Uobis quoque quid mecum rei est o Tyre et Sidon, omnesque Palaestinae tractus? Utrum mihi uos refertis an potius confertis? Ego celeriter et cito uestra merita in uestrum caput referam, 5 qui argentum aurumque meum capitis, et bonorum meorum elegantissima quaeque infertis in uestra palatia: 6 Iudaeosque et Hierosolymitanos Graecis uenditis, ut a suis finibus remoueantur. 7 At ego eos ex loco, in quem uos eos uendideritis, excibo, et uobis in caput meritum uestrum rependam: 8 uestrosque natos et natas Iudaeorum opera uendam, qui uendent eos Sabaeis in gentem longinquam: quoniam Ioua loquitur. 9 Proclamate hoc per gentes, bellum indicite, concite milites: accedant, proficiscantur, bellatores omnes, 10 cudite uomeres uestros in enses, et falces in lanceas: dicat se fortem imbellis. 11 Coite et conuenite gentes omnes undique, et eo congregamini, ubi sternet Ioua tuos milites. 12 Concieantur et proficiscantur gentes in uallem Iosaphati: nam ibi sedebo ad iudicandum gentes omnes undique. 13 Immittite falcem, maturuit enim messis: adeste, descendite: nam refertum est praelum, redundant torcula, tanta est eorum improbitas. 14 Turbae, turbae in ualle Seueritatis: nam propinquat Iouae dies in ualle Seueritatis. 15 Sol et luna obscurabuntur, et stellae splendorem suum amittent, et Ioua ex Sione rugiet, ex Hierosolyma sonitum dabit, commouebiturque coelum atque terra: 16 cum tamen Ioua suis erit fiducia, Israelitis firmamentum: 17 scietisque me esse Iouam Deum uestrum, Sionis incolam, mei sacri montis, eritque Hierosolyma sancta, nec amplius eam peragrabunt alieni. 18 Atque eo tempore stillabunt montes laticem, collesque lacte manabunt, et omnes aluei Iudaeae scatebunt aqua, oriente ex Iouae templo fonte, qui flumen Sittim adaquet. 19 Aegyptus erit deserta, et Idumaea erit deserta solitudo, ob inhumanitatem in Iudaeos, qui insontem sanguinem in sua terra fuderint. 20 Iudaea autem semper, Hierosolyma perpetuis habitabitur seculis: 21 eorumque sanguinem expiabo, quos non expiauero, et habitabit in Sione Ioua.