Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Jonas
CAPUT I
[recensere]1 Jōnae Amittaeī fīliō mandāvit Jova ut ad Ninivēn maximam illam urbem proficīscerētur, 2 et adversus eam praedicāret ejus scelera in Jovae cōnspectum ascendisse. 3 At Jōnās fugiendī Jovae grātiā in Ciliciam īre contendit, et ad Joppēn dēscendit; nāvemque nactus quae in Ciliciam īret, datō naulō cōnscendit ut cum illīs in Ciliciam Jovam dēvītāns pervenīret. 4 Sed Jova tantum ventum in mare concitāvit, tantaque tempestās in marī coorta est, ut nāvis propemodum rumperētur. 5 Quārē perterritī nautae suum quisque deum invocāre, et levandī nāvigiī grātiā jactūram facere; cum Jōnās intereā dēgressus ad nāvis latera, cubāns dormīret. 6 Quem aggressus nāviculārius sīc alloquitur: ‘Quid dormīs? surge, invocā Deum tuum, sī forte dūcet nostrī ratiōnem Deus, nē pereāmus.’ 7 Deinde inter sēsē ita dictitāre: ‘Agite, jaciāmus sortēs, ut sciāmus ecquis nōbīs hujus malī causa sit.’ Itaque jēcērunt sortēs; cumque dēsignāsset sors Jōnam, sīc cum eō ēgērunt: 8 ‘Expōne nōbīs quamobrem hoc nōbīs malī acciderit; quae sit ars tua, unde veniās, cujās sīs, et unde gentium.’ 9 Quibus ille respondit sēsē Hebraeum esse, et Jovam caelestem Deum reverērī quī mare terramque fēcisset. 10 Hīc hominēs, postquam eum Jovae cōnspectum fugere ex ejus indiciō cognōvērunt, eum ingentī metū perculsī sīc alloquuntur: 11 ‘Cūr istud fēcistī? Quid nōs tibi faciēmus ut nōbīs placētur mare?’ nam mare magis magisque aestuābat. 12 Quibus ille ‘Tollite mē,’ inquit ‘et in mare dēicite; ita vōbīs plācābitur mare. Sciō enim ego vōs meā causā hāc tantā tempestāte vexārī.’ 13 At hominēs ad terram ērēmigāre cōnārī; quod cum nōn possent, proptereā quod glīscēbat in eōs assiduē maris tempestās, Jovam ejusmodī verbīs implōrārunt: 14 ‘Quaesumus tē, Jova, nē propter hujus hominis animam pereāmus, nēve ā nōbīs sanguinis innocentis poenās repetās; nam tū, Jova, arbitrātū tuō facis.’ 15 Deinde sublātum Jōnam in mare dējēcērunt, atque id saevīre dēsiit. 16 Itaque hominēs Jovam magnō metū reveritī, Jovae sacrificium fēcērunt vōtaque nuncupārunt. 17 Praeparāverat autem Jova ingentem piscem ad Jōnam absorbendum; cujus in piscis ventre fuit Jōnās trēs diēs ac trēs noctēs, et in eō piscis ventre Jovam Deum suum precātus est hīs verbīs:
CAPUT II
[recensere]1 ‘Tē ego, Jova, in meīs angustiīs invocō, et tū mihi exōrāris, meam ex Orcī ventre ōrantis vōcem audiēns. 2 Equidem ubi tū mē in medium maris profundum praecipitāstī, cum fluctibus obruerer et tōtīs tuārum undārum gurgitibus opprimerer, vidēbar mihi abs tuīs oculīs fugātus. 3 “Scīlicet” inquiēbam “tuam sacram cellam adhūc revīsam, 4 cum aquā lētāliter circumfluar, profundō adobruar, capite vorticibus circumvolūtō subter īma montium dēferar, 5 et terrae claustrīs aeternum obstruar: et tū meam scīlicet vītam, Jova mī Deus, ab interitū extrahēs?” 6 Igitur mihi ita animum dēspondentī tū in mentem, Jova, vēnistī; et mea ad tē precātiō in tuam sacram cellam pervēnit. 7 Quī nēquitiae vānitātem retinent, iī suam relinquunt clēmentiam. 8 At ego cum vōce grātiārum āctiōnis tibi sacrificābō, et quae vōverō praestābō: ab Jovā salūs est.’
CAPUT III
[recensere]1 Tum piscis Jovae jussū Jōnam in terram ēvomuit; 2 et Jova Jōnae iterum mandātum dedit ut ad Ninivēn magnam illam urbem proficīscerētur, et id in eam prōclāmāret quod ipse eī praecipiēbat. 3 Itaque Jōnās Ninivēn ex Jovae mandātō profectus est. 4 Erat autem Ninivē urbs dīvīnae magnitūdinis, trīduī iter patēns. 5 In hanc urbem Jōnās ubi prōcessit ūnīus iter diēī, prōclāmāvit fore ut post quadrāgintā diēs Ninivē ēverterētur. 6 At Ninivītae Deō fidem habentēs jējūnium prōclāmāre, et centōnēs summī juxtā īnfimīque induēre. 7 Eā rē ad Ninivae rēgem perlātā, surrēxit ex soliō, et dēpositō īnsignī suō operuit sē centōne, et sēdit humī; 8 jussitque rēgis et ejus prīmōrum dēcrētō per Ninivēn praedicārī ac prōnūntiārī nē hominēs nēve pecora, sīve majōra sīve minōra, quicquam gustārent, nēve pāscerentur aut aquam biberent. 9 Tum illī hominibus pariter ac pecudibus, centōnēs indūtīs, Deum vehementer implōrāre, et sēsē ā prāvīs suīs mōribus et injūstitiā quam exercuerant revocāre, 10 sī forte reconciliātus Deus sēsē continēret, et ab īrae suae fervōre retraheret, atque ita fieret ut nōn perīrent. 11 Itaque Deus, vīsīs eōrum factīs quī sē ā prāvitāte mōrum āvocāssent, cohibuit sē; et ā poenā, quam in eōs irrogāre statuerat, abstinuit.
CAPUT IV
[recensere]1 Ea rēs ūsque adeō Jōnae displicuit ut īrātus Jovam in haec verba ōrāret: 2 ‘Ō Jova, nīmīrum hoc meum dictum fuit cum in meā patriā essem; ideōque in Ciliciam aufugere praeoccupābam, quī scīrem tē Deum esse exōrābilem ac misericordem, ad īram tardum, multaeque clēmentiae, et ā suppliciīs abstinentem. 3 Quamobrem, Jova, aufer quaesō hanc animam ā mē. Nam mē morī quam vīvere melius est.’ 4 At Jova eum interrogāvit rēctēne īrāscerētur. 5 Igitur ēgressus ex urbe Jōnās, ad urbis orientem cōnsēdit, factō sibi illīc umbrāculō sub quō in umbrā manēret, dōnec vidēret quid urbī accideret. 6 Praeparāverat autem Jova Deus cucurbitam quae, superscānsō Jōnā, ejus capitī praebēret umbram, eumque ab incommodō dēfenderet; quā cucurbitā Jōnās magnopere gāvīsus est. 7 Sed praeparāvit item Deus vermem sub ortum aurōrae postrīdiē, ā quō perstricta cucurbita exāruit. 8 Deinde sōl exortus, inductō dīvīnitus Eurō penetrābilī, Jōnae caput feriēbat, adeō ut aestuāns mortem ōrāret, mortem sibi quam vītam potiōrem dīcēns. 9 Tum Deus ‘Satisne rēctē’ inquit Jōnae ‘propter cucurbitam īrāsceris?’ ‘Rēctē’ inquit ille ‘īrāscor, vel ad mortem.’ 10 Et Jova ‘Ergō tū cucurbitae causā moveāris,’ inquit ‘quam nec ēlabōrāstī nec auxistī; quae ūnā nocte orta, ūnā nocte periit? 11 ego nōn movear ob Ninivēn, tantam urbem, in quā sunt plūs quam centum vīgintī hominum mīlia, quī dexteram suam ā sinistrā dignōscere nōn nōrunt, et tam multa pecora?’