Jump to content

Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Malachias

CAPUT I.

[recensere]

1 Minax oraculum Iouae in Israelitas per Malachiam.

2 Amaui uos, ait Ioua. Quod si quaeritis in quo uos amauerim, Nonne Iacobi frater erat Esaus? inquit Ioua. 3 Atqui Iacobum amaui: Esaum autem odi, eiusque montes in uastitatem, et possessionem in draconum solitudinem redegi. 4 Quod si decreuerint Idumaei, se, qui peruastati sint, diruta refecturos, sic dicit armipotens Ioua: Quod ipsi construxerint ego euertam, uocabunturque fines impietatis, et populus in quem Ioua saeuit in perpetuum: 5 id quod uos uestris oculis spectantes, dicetis, magnificandum esse Iouam per fines Israelitarum. 6 Filius patrem, et seruus dominum debet honorare. Quod si ego pater, ubi est meus honor? si ego Dominus, ubi est mei metus? inquit armipotens Ioua uobis, sacerdotes, mei nominis contemptoribus. 7 Quod si quaeritis, in quo meum nomen contemnatis, Affertis ad aram meam panem pollutum. Quod si quaeritis in quo me polluatis: in eo, quod Iouae mensam habetis pro despecta. 8 Et quamuis caecam afferatis uictimam, non est malum: quamuis claudam aut aegram, non est malum. Offer eam quaeso praesidi tuo, utrum ei placiturus sis, aut ab eo quod uelis impetraturus, inquit armipotens Ioua. 9 Quamobrem orate praesentem Deum, ut misereatur nostri: qui causa estis, ut uestri rationem non habeat, inquit armipotens Ioua. 10 Quis uestrum est, qui gratis uel fores meas claudat, aramue collustret? Non mihi accepti estis, inquit armipotens Ioua: nec mihi placet ex uestra manu fertum. 11 Nam ab ortu solis ad occasum magnum erit nomen meum apud gentes, et ubique locorum afferetur meo nomini suffitus, fertumque purum: tam magnum erit meum nomen apud gentes, inquit armipotens Ioua, 12 id quod uos profanatis, dum Iouae mensam habetis pro polluta, eiusque uictus prouentum pro despecto: 13 dicitisque, Uah, quam onerosum est? cum id uel difflare possitis, inquit armipotens Ioua: raptaque et clauda et aegra afferatis, fertumque obmoueatis. Scilicet id mihi placebit ex uestra manu? inquit Ioua. 14 At execrabilis est deceptor, qui cum masculum sit in eius grege, tamen uitiosum Iouae uouet ac immolat: nam rex magnus ego sum, inquit armipotens Ioua, meumque nomen apud gentes terribile.

CAPUT II.

[recensere]

1 Quamobrem ad uos pertinet hoc praeceptum, sacerdotes, 2 Nisi obediueritis, ac animum ad tribuendam meo nomini gloriam, applicueritis, inquit armipotens Ioua, immittam in uos infelicitatem, uestrasque felicitates infelicitabo, et infelicitabo, quoniam uos non huc animum adiicitis. 3 Ego uobis semen profligabo, conspergamque stercore uestras facies, stercore uestrorum festorum, quod uobis adhaerebit: 4 scietisque me misisse uobis praeceptum hoc, ut mihi cum Leui foedus intercederet, inquit armipotens Ioua, 5 cum quo mihi foedus intercessit uitae atque pacis: quae quidem ei dedi, quia me reuerentia prosequeretur, et meum nomen formidaret. 6 Habuit ueram in ore disciplinam, nec extitit in eius labiis iniquitas: Amice se et recte erga me gessit, et multos auertit a uitio. 7 Nam sacerdotis labra doctrinam custodire debent: estque ab eius ore petenda lex, quippe qui sit armipotentis Iouae nuncius. 8 At uos de uia deflectitis, multos impeditis in lege, corrumpentes Leuiticum foedus, inquit armipotens Ioua. 9 Itaque ego quoque uos toti populo contemptos abiectosque reddam, quandoquidem uos meas uias non tenetis, et in lege habetis personarum rationem. 10 Nonne patrem unum habemus nos omnes? nonne nos Deus unus creauit? cur prodit fratrem frater, profanando nostrum foedus patrium? 11 Proditor est Iudaeus, fitque nefas in Israelitis ac Hierosolymis: siquidem profanat Iudaeus fanum Iouae quod amauit, peregrinique dei puellam maritat. 12 Euertet Ioua uirum qui id fecerit, uigilantem et respondentem ex Iacobeis tabernaculis, et fertum armipotenti Iouae obmouentem. 13 Adde quod efficitis, ut obtegatur lacrymis ara Iouae ploratu ac suspiriis, ita ut non amplius ferta respiciat, neque placamina ex uestra manu admittat. 14 Quaeretis, quamobrem? quoniam Ioua tibi et tuae iuuentutis uxori conscius est, in quam tu perfidiosus es, cum sit tua socia, et tibi foederata coniunx. 15 Quod si unus fecit, qui spiritu abundabat, quorsum allegatur unus ille, qui diuinam progeniem quaerebat? at uos animis cauete, ne in uestrae iuuentutis uxores agatur perfide. 16 Qui odit, repudiet, inquit Ioua Deus Israelitarum: et tegat iniquitatem ueste sua, inquit armipotens Ioua: et cauete animis, ne perfide agatis. 17 Fatigatis Iouam uerbis uestris: quod si quaeritis in quo fatigetis? in eo quod dicitis omnes maleficos placere Iouae, eique acceptos esse: alioquin, ubinam esse Deum aequum?

CAPUT III.

[recensere]

1 Ego mittam meum nuncium, qui mihi uiam praeparabit, et repente ueniet in suum delubrum Dominus, quem uos requiritis, foederisque nuncius quem uos auetis: is aduentat, inquit armipotens Ioua. 2 Quis autem eius aduentus diem sustinebit? aut eo apparente consistet? erit enim quasi quidam ignis explorans, aut lanaria fullonia: 3 sedensque explorabit, ac expurgabit argentum, et expurgabit Leuitas, ac tam puros reddet, quam est aurum aut argentum. Itaque Iouae fertum iuste obmouebunt: 4 eritque acceptum Iouae, Iudaeorum ac Hierosolymitanorum fertum, sicut antiquis ac priscis temporibus atque annis. 5 Congrediar autem uobiscum iudicio, eroque celer testis in praestigiatores, in adulteros, in periuros, in eos qui mercede fraudant mercenarios, qui uiduas, qui pupillos, qui peregrinos labefactant, neque me timent, inquit armipotens Ioua. 6 Nam nec ego Ioua mutabilis sum, nec uos Iacobidae finiendi. 7 A maiorum uestrorum tempore deflexistis de meis institutis, nec ea seruastis: redite ad me, et redibo ad uos, inquit armipotens Ioua. 8 Quod si quaeritis, in quo redeatis: debent ne homines defraudare Deum, ut me uos defraudetis? Quod si quaeritis, quonam defraudetis me: decumis ac honorariis. 9 Infelicitate infelices estis, qui me defraudetis uniuersa gens. 10 Inferte totas decumas in cellam, et facite ut sit in aede mea alimentum, ac me in hoc tentate, inquit armipotens Ioua: ni ego uobis, patefactis coeli meatibus ubertatem effundam immensam, 11 et consumentia ita profligabo, ut uobis terrae fruges non corrumpant, nec steriles habeatis ruri uineas, inquit armipotens Ioua: 12 uosque beatos praedicabunt cunctae gentes, qui sitis accepta terra, inquit armipotens Ioua. 13 Uos atrocibus utimini contra me uerbis, inquit Ioua. Quod si quaeritis quid contra me loquamini: 14 dicitis, frustra seruitur Deo: et quid prodest, si eius disciplinam seruemus, aut armipotentis Iouae causa pullati ambulemus? 15 cum superbos beatos feramus, cumque impie agentes instruantur, et licet tentent Deum, euadant. 16 Interim colloquentes Iouae metuentes inter se se attendit auditque Ioua, propositum habens scriptum memoriae librum metuentium Iouam, eiusque nomen habentium in precio. 17 Itaque erunt mihi (inquit armipotens Ioua) tum cum rem geram, peculium, eisque indulgebo, quomodo quis suo filio indulget sibi seruienti: 18 reuersique, iustos ab impiis discernetis, et Deum colentes ab eis, qui eum non colunt.

CAPUT IIII.

[recensere]

1 Aduentat enim dies more fornacis ardens, qua erunt omnes superbi, omnesque impie agentes, stipula: eosque uentura dies inflammabit, inquit armipotens Ioua, ita ut eis neque radicem relinquat, neque ramum. 2 Uobis autem meum nomen reuerentibus orietur iustitiae sol, cuius in alis erit sanitas: egressique lasciuietis ut altiles uituli, 3 et obteretis impios, qui puluis erunt sub pedum uestrorum uestigiis, tum cum ego rem geram, inquit armipotens Ioua. 4 Recordamini legem mei Mosis, quam ei in Horebo monte praecepi ad omnes Israelitas, decreta atque iura. 5 Ego uobis missurus sum Eliam uatem, antequam ueniat Iouae dies magna ac terribilis, 6 qui et parentum animos ad natos, et natorum animos ad parentes, conuertat, ne ego ueniam, et afficiam orbem exitio.