COLLATIO PRIMI DIEI
[recensere]Praefatio
Cum Catholici episcopi et partis Donati, iussu Imperatoris, disputando inter se gestis apud tribunum et notarium Marcellinum cognitorem habitis contulissent, multum prolixa eorumdem gestorum est facta conscriptio, quamvis posset totum multo brevius agi. Sed qui causam bonam non se habere sciebant, id egerunt primum quantum potuerunt, ut ne ipsa Collatio fieret, et ut prorsus causa ipsa non ageretur. Sed quia hoc obtinere minime potuerunt, id effecerunt multiplicitate gestorum, ut quod actum est, non facile legeretur. Unde visum est isto breviario cuncta complecti, ut ad signa numerorum, quae et in isto breviculo, et in ipsis gestis annotantur, sine difficultate quisque inveniat quod voluerit.
Recitatio imperialis praecepti de habenda collatione.
1. Ingressis itaque utrisque partibus, primo loco recitatum est rescriptum imperatoris, quo iussit Collationem inter memoratos episcopos fieri, ut superstitionem manifesta ratio confutaret.
Recitatio edicti per quod congregari episcopos iubet.
2. Secundo loco recitatum est edictum ipsius Cognitoris, quod per provinciam misit, ut convenirentur utriusque partis episcopi, et intra diem calendarum iuniarum conferendi causa congregarentur Carthagine. In eo edicto basilicas sine iussione Imperatoris reddidit Donatistis, qui se pollicerentur esse venturos, ut eo modo eos ad conferendum etiam beneficiis invitaret. In eodem etiam edicto obtulit eis, ut alium quem vellent cum illo iudicem constituerent; iuravitque se hoc iudicaturum, quod veritas suasisset: et cetera quae ad exhortationem congregationis illorum eodem continentur edicto.
Recitatio edicti, ubi dicit qui modus et locus collationi sit aptus.
3. Tertio loco recitatum est alterum Cognitoris edictum, quod proposuit iam praesentibus apud Carthaginem utriusque partis episcopis, qui locus et qui modus Collationis futurus esset, supra dicto die itidem commemorato et constituto: et admonuit ut ei pars utraque rescriberet, utrum placerent quae comprehendit edicto.
Recitatio notoriae Donatistarum, in qua sibi edictum asserunt displicere.
4. Quarto loco, cum partis Donati episcopi exigerent proponi sibi ab adversariis qua causa fuissent congregati; Cognitor distulit, ut ex ordine prius omnia recitarentur, quae ante diem Collationis acta fuerant. Et recitata est notoria Donatistarum, in qua dixerunt, non sibi placere quod in edicto suo posuit, ut hi soli ex episcopis convenirent ad Collationis locum, quos ad ipsam causam peragendam ceteri delegissent, qui omnes triginta sex complebantur, decem et octo hinc, et decem et octo inde; id est, septem qui inter se disputarent, et alii septeni qui consilio, si opus esset, adhiberentur, et alii quaterni qui gestis custodiendis et conscribendis praeessent: sed petiverunt se omnes potius, qui venerant, adesse debere; ut eorum numerus appareret, dicentes quod eos adversarii paucos esse mentiti sint. Ibi dixerunt ita se omnes venisse usque ad gravissimos senes, ut hi soli deessent, quos adversa valetudo corporis impedisset: et cetera quae ipsa notoria continentur.
Recitatio epistulae Catholicorum, in qua edicto consentiunt et condiciones Donatistis proponunt.
5. Quinto loco recitatae sunt litterae Catholicorum, quas rescripserunt Cognitori, sicut edicto commonuerat, insinuantes consentire se ad omnia quae illo edicto fuerant ordinata. In eisdem litteris etiam se obstrinxerunt, et polliciti sunt, si in parte Donati veritas eis demonstraretur Ecclesiae, non se illic episcopalem honorem quaesituros, sed consilium eorum secuturos pro salute christiana: si autem in sua communione potius veritas ostenderetur Ecclesiae, honores episcopales eis non se negaturos: et hoc a se fieri bono pacis, ut intellegerent hi quibus hoc praestaretur, quod in eis Catholici non christianam consecrationem, sed humanum detestarentur errorem. Quod si plebes duos in una Ecclesia episcopos ferre non possent, utrisque de medio recedentibus, singuli constituerentur episcopi, ab eis episcopis ordinandi, qui in suis plebibus singuli invenirentur. In eisdem litteris commemorata est etiam causa Maximianistarum, ex quibus a se damnatis propter pacem partis Donati quosdam in honoribus integris susceperunt, et ab eis datum in sacrilego schismate Baptismum non resciderunt: et cetera quae in memoratis litteris continentur.
Recitatum est edictum ipsius Cognitoris.
6. Sexto loco recitatum est etiam edictum ipsius Cognitoris, quod proposuerat cum supra dicta notoria Donatistarum, et supra dictis litteris Catholicorum insinuans populo quae illi pars utraque rescripserit.
Recitatae sunt litterae Catholicorum ad Cognitorem datae, quibus Donatistarum notariae responderunt.
7. Septimo loco recitatae sunt litterae Catholicorum ad Cognitorem datae, quibus Donatistarum notoriae responderunt, concedentes eis quod petierant, ut universi qui venerant praesentes essent in eo loco ubi erat futura Collatio: cum tamen illic ex Catholicis episcopis illi soli adessent, quos edicto suo Cognitor definierat; ut si aliquis tumultus existeret, quod Catholici valde metuebant, non illis imputaretur qui paucissimi adessent, sed eis potius qui multitudinem suam praesentem esse voluissent. In eisdem litteris etiam tota ipsa causa comprehensa est, ut ostenderetur Ecclesia catholica non esse pars Donati, sed illa potius quae per totum mundum fructificaret et cresceret, incipiens ab Ierusalem secundum sacram Scripturam 1: sed quia nihil ei praeiudicarent quicumque in ea mali fuissent, divino in fine iudicio separandi: et quia nec in ipsum Caecilianum maiores eorum aliquid probare potuerunt, qui iudiciis ecclesiasticis, et maxime Imperatoris apud quem ab eis fuerat accusatus, innocens inventus et pronuntiatus est. Et quia de iussionibus imperatorum quae pro Catholica constituuntur, solent facere invidiam; commemoratum est etiam de sancta Scriptura, reges decrevisse in regno suo gravissimas poenas eis qui blasphemassent Deum 2. Commemorata est etiam causa Maximianistarum, quos et iudiciis ipsi publicis insectati sunt, et ex quibus damnatis quosdam in honoribus integris susceperunt, nec ab eis in schismate datum Baptismum destruxerunt; quod eos quibus dilationem dederunt Maximiano communicantibus, dixerunt illius contagio non fuisse pollutos: et cetera quae eisdem litteris continentur. Haec autem omnia ideo ibi commemorata sunt, ne forte si secum cogitassent Donatistae, et viderent quam malam causam haberet pars Donati, ad hoc noluissent, omnes qui venerant, ingredi locum Collationis, ut pax atque unitas fieret.
Prosecutio Donatistarum de tempore et de personis.
8. Octavo loco, cum Cognitor inquisisset utrum sicut a Catholicis videbat, ita etiam a parte Donati electi iam essent qui susceptam causam peragerent; responsum est a parte Donati, quod iam esset acta a Catholicis causa, antequam esset confligentium statuta persona: propter illas Catholicorum litteras quae totam causam breviter continebant. Deinde instare coeperunt, ut prius ageretur de tempore, de mandato, de persona, de causa, tunc ad negotii merita veniretur. Et cum Cognitor interlocutus esset, nihil de causa esse mutilatum; et rursus inquisisset utrum de constituendo numero disputantium edicto eius paritum fuerit, quia per hos oporteret agi omnia quae agenda essent: coeperunt Donatistae agere de tempore, quoniam causa ipsa agi non posset, quia dies praeterisset. Quarto decimo enim calendarum iuniarum die completi fuerant quatuor menses ex die edicti Cognitoris quod ad provinciam miserat, sicut interrogatum respondit Officium. Et quoniam intra quatuor menses agi causam praeceperat Imperator, ideo diem iam transisse dicebant, et petebant ut tamquam in contumaces Catholicos sententia proferretur: quasi Catholici absentes essent, aut Donatistae aliquando ad agendam causam illis absentibus intravissent, aut admoniti Catholici vel evocati defuissent. Ista ergo calumniose et tergiversatorie, quae nec in foro iure agerentur, dicebant, nolentes ut aliquid ageretur. Sed ad hoc eis respondit ipse Cognitor, quod in calendas iunias pars utraque consenserit, quamvis etiamsi quaelibet pars adhuc usque non occurrisset, duos alios menses superesse potuisse, quos Imperator adiunxit trinis edictis fuisse servandos.
Remotis omnibus moratoriis contentionibus, recitari mandatum Cognitor iussit.
9. Nono loco, quoniam Cognitor superius dixerat, de tempore praescribere ut causa non ageretur, non episcopalis, sed forensis potius esse obiectionis, invenit occasionem pars Donati qua diceret, nihil ergo secum agi publico iure debere, sed tantum divinis Scripturis. Unde, cum quaesisset Cognitor quid utrique parti de hac re placeret; responsum est a Catholicis, ut iuberet mandatum catholici concilii recitari, ubi electis disputatoribus agendi modus iniunctus est; ibi posse melius apparere quod non forensibus tergiversationibus, sed magis divinis testimoniis ageretur. Et aliquandiu conflictio producta est, cum Catholici instarent recitari mandatum, illi autem recusarent. Sed postea remotis omnibus moratoriis contentionibus, recitari mandatum Cognitor iussit.
Mandatum catholici concilii recitatum est.
10. Decimo loco mandatum catholici concilii recitatum est, quo electis ad disputandum episcopis, catholicae Ecclesiae est iniuncta defensio adversus criminationes Donatistarum. Hoc mandato iterum, sicut in superioribus litteris, breviter tota causa comprehensa est, prius ut causa Ecclesiae quae toto, sicut promissa est, terrarum orbe diffunditur, a causa Caeciliani qualiscumque illa fuisset, sic distingueretur, ut ostenderetur malos in Ecclesia, qui vel ignorantur vel pro unitate pacis tolerantur a bonis, non eis ad mala consentientibus obesse non posse, similitudinibus evangelicis et exemplo Prophetarum, et ipsius Domini Christi et Apostolorum, et episcoporum, et iudicio ipsorum etiam Donatistarum propter Maximianistas: deinde ipsius Caeciliani causa non mala fuisse certis documentis demonstraretur, quibus et ipse et ordinator eius Felix Aptugnensis, quem in concilio suo criminosius accusaverunt, probaretur esse purgatus. Et cetera quae mandato eodem continentur, sive de Baptismo, sive de persecutione, quae solet Catholicis obicere pars Donati. Nam commemorata ibi est iterum, sicut in superioribus litteris, causa Maximianistarum, qua demonstrarentur Donatistae suo iudicio cuncta diluisse, quae obicere Catholicis vel de Baptismo, vel de persecutione, vel de communionis contagione consueverunt. Adiectum est etiam, ut si qua etiam nunc episcopis Catholicis morarum interponendarum gratia voluissent crimina obicere, propter finiendam quae prius urgeret causam, audienda et discutienda postea differrentur. Hoc autem, id est, ut tota causa et superioribus litteris et isto mandato comprehenderetur, eo consilio a Catholicis factum est, ne forte si, ut fama iactabat, aliquas moratorias praescriptiones Donatistae ingerere conarentur; et forsitan non permissi ab ipsa Collatione resilirent; <non> acta licet breviter Ecclesiae catholicae causa, in conscriptione gestorum legenda remaneret, quam timuisse intellegerentur, et ideo noluisse conferre.
Ubi requirunt Donatistae Catholicos qui subscripserunt.
11. Undecimo loco, cum Cognitor interlocutus esset, in mandato Catholicorum magis divina testimonia quam forensia vincula esse prolata, et iussisset etiam subscriptiones omnium recitari, conflictus exortus est, et aliquandiu productus est, cum Donatistae exigerent eorum praesentiam, qui mandato subscripserant; obicientes quod eis suppositis qui episcopi non fuerint, potuissent fallere Cognitorem, quo praesente subscripsisse legebantur, et quod antiquis cathedris alios episcopos addiderint ut numerus augeretur. Catholici autem, ne sui praesentarentur, resistebant; verentes ne illi tumultum aliquem praepararent, per quem prorsus abrumperetur ipsa Collatio, quam fieri Donatistae nolle omnino videbantur, maxime quando de tempore, quasi iam causa lapsa esset et audiri non posset, praescribere voluerunt. Quem tumultum ideo putabantur nondum fecisse, quia si fieret, videbant non posse imputari Catholicis, qui paucissimi aderant; sed sibi potius, quorum praesens fuerat multitudo. Sed voluntati eorum cedentibus Catholicis, ut omnes qui subscripserant ingrederentur; apparuit postea hoc ideo voluisse Donatistas, quia existimabant non convenisse Carthaginem tot Catholicos, quot subscriptiones ostendebantur. Hoc autem propterea credidisse putati sunt, quia Catholici non ea pompa qua illi Carthaginem fuerant ingressi, et ob hoc eos paucos venisse suspicabantur.
Recitatio subscriptionum primatum Catholicorum.
12. Duodecimo loco ingressis episcopis Catholicis, quorum praesentia petebatur, omnes singillatim recitati, et in medium procedentes, a Donatistis recogniti sunt, vel vicinis suis, vel cum quibus in uno loco erant: et quicumque recitabantur Catholici episcopi ex his locis, ubi non erat pars Donati, satis et ipsis Donatistis notum erat se ibi non habere collegas vel communionem suam, et esse illic Catholicos, vel quos noverant, vel de quibus audierant in suae vicinitate regionis. Ita factum est ut omnino nullius Catholici recitaretur subscriptio, de cuius praesentia dubitarent. Sane cum ventum esset ad nomen Victoriani Mustitani catholici episcopi, et in medium procedens respondisset se habere contrarios duos, Felicianum in civitate Mustitana, et Donatum in loco Turrensi; exegerunt Catholici, ut actis constaret Felicianum in communione esse Primiani: ipsum enim inter alios cum Maximiano damnaverant, damnatorem Primiani et ordinatorem ipsius Maximiani, quem postea in integro honore receperant, nec destruxerant Baptismum in eis quos in Maximiani schismate baptizaverat. Sed ad interrogationem Catholicorum respondere noluerunt, dicentes non debere hoc ab eis exigi. Et cum iterum pressius exigeretur, dixerunt iam internae actionis hoc esse: et secundum eos interlocutus est Cognitor, ut hoc quod coeptum fuerat ageretur, et illud si opus esset postea quaereretur. In ipsa autem diocesi Mustitana apparuit et ipsos episcopum alium antiquae cathedrae addidisse, quod inani invidia Catholicis obiecerant: hoc et in aliis locis eos fecisse, postea declaratum est.
Ubi dicunt Donatistae: Omnes adsint, aut causa differatur.
13. Tertio decimo loco, recensitis et recognitis praesentibus Catholicis qui subscripserant: Cognitor <consessum> obtulit petens, ut considentes potius agerent quam stantes. Donatistae tamen recusaverunt, gratias tamen agentes quod talibus senibus obtulisset consessum, et in ea recusatione multa dicentes in laudem suam, et in laudem ipsius Cognitoris; quae legat qui voluerit in conscriptione gestorum: pertinet enim ad rem, quomodo quem sic laudaverunt, ut dicerent honorificum, iustum, reverentem, benignum, causam tamen, propter cuius actionem tam multi convenerant, apud eum agi nolebant.
Inquisitio de numero Donatistarum et episcoporum catholicorum.
14. Quarto decimo loco mandatum etiam Donatistarum prolatum et recitatum est, breviter factum, ut hi quos elegerant, agerent velut adversus traditores et persecutores suos. Recitata sunt etiam eorum nomina, cum hoc Catholici fieri petissent, ut constaret utrum apud Carthaginem praesentes subscripserant. Sed Donatistae multo instantius hoc ut fieret Cognitori extorserunt, ut eorum quoque numerus appareret, quod se magna intentione velle monstrabant. In ea sane recitatione inventi sunt quidam, pro quibus absentibus alii subscripserunt. Inventus est etiam unus, qui cum suo nomine recitato non responderet, dixerunt eum in itinere esse defunctum. Et cum quaererent Catholici, quomodo potuerit apud Carthaginem subscribere, qui fuerat in itinere defunctus; illi diu fluctuaverunt, perturbati, et nescientes quid responderent. Nam primo dixerunt, non de ipso, sed de alio fuisse suggestum. Et cum Catholici putassent de alio, id est, de clerico eos dicere, qui pro mortuo subscribere potuit; quaesitum est utrum clericus suo nomine, an illius pro mortuo subscripserit. Sed postea responderunt, ipsum quidem subscripsisse praesentem, cum octavo calendas iunias mandatum fieret: sed quoniam aeger subscripserat, remeantem ad propria in itinere defecisse. Quo audito Catholici petierunt superiora eorum verba recitari, ut ipsa varietas deprehensa claresceret. Quod cum factum fuisset, et appareret, quaesivit Cognitor, utrum saltem sub Dei testificatione firmarent, eum fuisse Carthagini, quando praesentes praesentibus mandaverunt ut subscriberent. Ubi vehementius perturbati responderunt: " Quid, si se alius pro eodem opposuit ? " Hanc eorum falsitatem deprehensam iudicio Dei relinquens, iussit cetera nomina recitari. Quibus recitatis, quaesivit de numero episcoporum partis utriusque. Respondit Officium, nomina Donati-starum episcoporum esse ducenta septuaginta novem, annumeratis etiam illis pro quibus absentibus alii subscripserant, computato et illo defuncto. Catholicorum autem omnium praesentium nomina esse constitit ducenta octoginta sex. Viginti enim non subscripserant, qui tamen suam exhibentes praesentiam et in medium procedentes, nisi quos infirmitas corporis illic apud Carthaginem tenuit, praesentibus gestis se mandare et consentire professi sunt. In loco ergo Collationis, hoc est in thermis Gargilianis, quia ipse postea locus placuerat, ex his Catholicis qui mandato subscripserant, et qui praesentes gestis mandaverant, hi soli defuerunt qui illic apud Carthaginem incommoda valetudine tenebantur. Ex his autem quorum nomina Donatistarum subscriptio continebat, non solum illi deerant quos apud Carthaginem aegrotare responderant, sed etiam illi pro quibus absentibus, id est, apud Carthaginem non constitutis alii subscripserant. Quoniam itaque se Donatistae de numerositate iactabant, excepto eo quod Catholicos plures venisse Carthaginem constitit; dictum est a Catholicis, alios episcopos centum viginti non venisse Carthaginem, quod quidam eorum senectute, quidam infirmitate, quidam diversis necessitatibus <sint> impediti. Quod cum audissent Donatistae, responderunt, etiam suos multo plures non venisse Carthaginem, et multas esse apud se cathedras viduatas episcopis: cum in sua notoria quam Cognitori dederant, apertissime dixerint usque adeo se omnes venisse Carthaginem, ut nec gravissimos senes aetas et labor potuerit deterrere; eosque solos non venisse, quos adversa valetudo in suis sedibus vel in itinere tenuisset. Sane propter cathedras, quas episcopis vacuas apud se esse dixerunt, responsum est etiam a Catholicis, sexaginta <quattuor> esse, quibus successores episcopi nondum fuerant ordinati. Ac per hoc in istis utriusque partis subscriptionibus, et falsitates in Donatistis constitit fuisse deprehensas, et eorum numerum episcoporum minorem; quandoquidem soli aegroti non venerant Carthaginem, pro quibus tamen in itinere aegrotantibus alii subscripserant, et omnium nomina cum ipsis etiam pro quibus alii subscripserant, ducenta septuaginta novem subscriptio continebat: neque ullo modo credibile fit, multo plures quam centum viginti, hoc est, tertiam partem omnium eorum in suis sedibus aegrotasse potuisse, et ideo non venisse Carthaginem. Ubi ab utrisque responsum est interiecto die causam debere finiri.
15. Quinto decimo loco, egressis omnibus qui iam superfluo praesentes erant, et remanentibus eis quos necessarios utrique delegerant, in perendinum diem Collatio dilata est utrorumque consensu, quoniam dies praesens iam videbatur emensus.
1 - Cf. Lc 24, 47.
2 - Cf. Dan 3, 96.
COLLATIO SECUNDI DIEI
[recensere]Catholici consederunt, Donatistae autem recusaverunt.
1. Primo loco, cum die intermisso ad memoratum locum, sicut placuerat et constitutum fuerat, conveniretur, obtulit consessum iterum Cognitor, deprecans ut fieret. Et mox Catholici consederunt: Donatistae autem recusaverunt. In qua recusatione inter cetera id quoque dixerunt, quod scriptum sibi esset cum talibus non sedere 1. Ad hoc Catholici, ne morae fierent, tunc non responderunt, sed opportuniore loco in tertii diei Collatione. Tunc ergo etiam ipse Cognitor stando se cogniturum esse respondit.
Ubi Donatistae petunt sibi edi Catholicorum mandatum.
2. Secundo loco recitata est notoria, quam pridie dederant, petentes ut sibi mandatum Catholicorum ederetur, quo considerato possent in diem constitutum instructi adesse, eo quod exceptores cum conscriptione gestorum occurrere non valerent: et responsio Cognitoris in eandem notoriam, qua iussit fieri quod petebant.
Ubi Donatistae dilationem petunt.
3. Tertio loco, cum quaesisset Cognitor, quid etiam de subscriptionibus responderent, id est utrum eis placeret quod edicto proposuerat, ut prosecutionibus suis quisque subscriberet; et respondissent Catholici, iam se in hoc consensum suum litteris expressisse: illi se multum moveri dixerunt, quod hoc consuetudo non haberet. Et cum Cognitor interrogasset, utrum eis sufficeret quod dati fuerant gestorum conscribendorum ex utraque parte custodes; dilationem petere coeperunt, ut sibi conscripta gesta ederentur, et tunc responderent. Hic ortus est diuturnus conflictus cum eis, cum consensus eorum, quo placuerat ut illo die res ageretur, saepe recitaretur ex tabulis. Et cum se notas ignorare dicerent, petentes ut prius eis ederentur gesta conscripta; Cognitor iussit, ut quod eorum notarii exceperant perlatis codicibus qui signati custodiebantur, eis recitare-tur, ne contra suum consensum venirent. Cumque et ipsi saepe de gestorum editione causarentur, quod exceptores non occurrissent gesta conscribere; etiam hoc eis responsum est, quod notoria sua ideo se petisse dixerant edi sibi Catholicorum mandatum, ut ad praesentem diem instructi occurrerent, quia exceptores occurrere cum gestorum editione non possent. Ubi non invenientes quod dicerent, voluerunt iterum praescriptionem diei refricare, de qua fuerat eis satis superque responsum, et inde iam fuerat primo die transitum. Sed tunc eis Catholici etiam ad hoc responderunt, quod non solum in edicto Cognitoris calendarum iuniarum dies constitutus legeretur, sed etiam ipsi octavo calendas iunias suum mandatum conscripsissent, cum iam transisset dies, quo dicebant agi debuisse causam, id est, quarto decimo calendas iunias. Dictum est etiam ipsum Primianum ad calendas iunias se pollicitum occurrere. Quae omnia ideo a Catholicis dicta sunt, quod audierant eos etiam in populo suo de hac re invidiose locutos: et tamen inter haec omnia illi in petenda dilatione vehementissime perstiterunt. Quod cum vidissent Catholici ad hoc eos diu nugari ut gesta multis verbis onerarentur, petierunt Cognitorem, ut eis quam petebant dilationem concederet. Et concessa est sex dierum dilatio, respondentibus exceptoribus, quando editio gestorum posset occurrere; et illis promittentibus, cum gesta edita fuerint, se suis prosecutionibus subscripturos.
- 1 - Cf. Ps 25, 4.
COLLATIO TERTII DIEI
[recensere]Recitatio cautionis, ubi Catholici et Donatistae gesta receperunt.
1. 1. Tertio die Collationis, id est, sexto idus iunias, ingressis partibus, primo loco, utrum edita eis gesta fuerint: Cognitor inquisivit. Respondit Officium, se ante diem quam promiserat edidisse, quod ex utriusque partis cautionibus probaretur. Et recitatae sunt cautiones, quibus constitit Catholicos accepisse gesta octavo idus iunias hora diei quinta, Donatistas autem eodem die, tertia.
Ubi Donatistae a catholicis exigunt ut proponant.
2. 2. Secundo loco cum Cognitor iussisset principale negotium iam proponi; dictum est a Catholicis, olim se agere velle principale negotium, et hoc esse, ut crimina quae solent Donatistae dicere in Ecclesiam toto orbe diffusam, si possent, probarent. Responsum est a Donatistis, ut prius quaereretur qui essent qui agerent, ut morae fierent de discussione personarum. De qua re ne diu confligeretur, Catholicis recusantibus, et ut remotis superfluarum morarum tergiversationibus ad causam veniretur vehementer instantibus, contra Donatistae obnixissime contendebant, ut personae discuterentur, et flagitabant ut exprimerentur qui petissent ab Imperatore istam fieri Collationem. Volebant enim ut constaret Catholicos esse petitores, ut ex forensi iure possent discutere personas petitorum; cum iam in actione prima recitatum fuisset Catholicorum mandatum, ubi se ostendebant non petitores esse, sed defensores adversus crimina quae illi eorum communioni obicere solent: cum ipsi prius exegerint, ut Ecclesiae causa non forensibus formulis, sed magis divinarum Scripturarum testimoniis ageretur; confessique fuerint, lecto Catholicorum mandato, Scripturis sanctis eos Ecclesiae causam firmare voluisse, seque ex eadem divinae legis auctoritate vicissim acturos esse promiserint. Tunc ergo quasi obliti quid exegerint, et quid etiam ipsi polliciti fuerint, cum de Ecclesiae criminatione et purgatione Catholici proposuissent agi oportere, coeperunt personas quaerere petitorum, ut eas possent ex forensi iure discutere. Contra ergo Catholici resistebant, et propter praescindendas moras, quas eos et praeparare audierant, et innectere iam videbant, perseveranter instabant, ut Ecclesiae causa potius ageretur. In conflictu perventum est, ut Imperatoris praeceptum quo Collationem iussisset fieri legeretur, ut eo modo petitorum persona constaret. Videbatur enim et Cognitori, ne quid Donatistis etiam de ipso iure forensi, veluti iusta poscentibus negaretur, prius petitorum constituendas esse personas. Praecepto ergo imperiali recitato, Collationem petisse Catholicos declaratum est, eamque esse concessam. Tunc Donatistae etiam preces quibus ab eis illa Collatio petita est, postulare coeperunt. Hic cum eis ipse Cognitor responderet, in pragmatico rescripto preces inseri non solere: ad id se converterunt ut mandatum Catholicorum, quo mandaverant peti ab Imperatore Collationem, eosdemque legatos quos ad hoc impetrandum miserant, sibi ederent atque proderent; asserentes discutere se debere quae mandata sunt, atque ibi invenire posse quae de illis Imperatori locuti sunt. Hoc cum intellegerent Catholici ad hoc inquiri, ut invenirentur occasiones quibus prolixi temporis morae ac dilationes ingererentur, asserebant omnino quod peterent ad causam non pertinere; quandoquidem Collationem ab eis petitam ipse Imperator apertissime ostenderet, qui Cognitorem dederat, ut superstitionem manifesta ratio confutaret. Et vehementer urgebant, ut remotis omnibus morarum interpositionibus, et aliarum interponendarum inquisitionibus, id potius ageretur quod ea Collatione agi ab Imperatore praeceptum est, quam et petitam ab illo et concessam esse constabat.
Ubi Donatistae apud se potius esse Catholicam asserunt.
3. 3. Inter haec etiam de catholico nomine, apud quos potius esset, pauca ab utraque parte invicem dicta et obiecta sunt, et iussum est principali causae potius reservari. Et post aliquanta identidem, cum catholici nominis facta mentione dicerent Donatistae apud se potius esse Catholicam; interlocutus est Cognitor, se interim sine cuiusquam praeiudicio non posse aliter appellare Catholicos, quam eos appellavit Imperator, a quo Cognitor datus est: illos autem quanto magis se esse catholicos dicerent, tanto magis iam causam ipsam remotis morarum interpositionibus agere debere, in qua probare possent se potius esse catholicos. Hic Donatistae post tantas moras et tot interlocutiones Cognitoris contra eos prolatas, exigentis ut causa potius ageretur, atque testantis de legatorum personis, vel mandato quod eis iniunctum est, nec ad causam aliquid pertinere, nec sibi aliquid ut hinc requireret fuisse praeceptum; dixerunt ut si in legatis, vel mandato quod eis datum est manifestando, noluissent Catholici obtemperare iudicatis, saltem hoc responderent, utrum loco petitorum consisterent: multum mirantibus Catholicis, cur eos Donatistae dixerunt, in edendo legatorum mandato non parere iudicatis; cum potius contra ipsos tam multis interlocutionibus Cognitor pronuntiaverat. Interrogaverunt ergo Catholici, quibus iudicatis non paruerint. Et Donatistis ad hoc non respondentibus, interlocutus est Cognitor, <ut> ad illud quod de loco petitoris Donatistae quaesierant, Catholici responderent. Et responderunt se hoc proponere, ut crimina quae solent Donatistae communioni eorum obicere vel probentur, vel diluantur; ut possit Donatistarum separatio vel defendi vel corrigi. Tunc Cognitor cum responsionem a Donatistis exigeret, responderunt: Afros qui se catholicos dicerent, alienam causam velle defendere, hoc est, totius orbis Ecclesiae; de qua sibi nihil debere praeiudicari, cum inter Afros hoc negotium ventiletur; et exspectare potius Ecclesiam transmarinam, ut qui vicerint, ipsi ad eam pertinere videantur, et ipsi habeant catholicum nomen: sed in fine prosecutionis suae rursus de persona petitoris ut sibi responderetur, postulaverunt. Hic Catholici ad utrumque breviter responderunt; et quia de personis iam primo et secundo iudicio quaestio fuerit terminata; et quia Ecclesiae toto orbe diffusae cui testimonium perhibet Scriptura divina, ipsi, non Donatistae, communicant, unde catholici merito et sunt et vocantur. Donatistae autem responderunt, non catholicum nomen ex universitate gentium, sed ex plenitudine Sacramentorum institutum: et petiverunt ut probarent Catholici sibi communicare omnes gentes. Quod Catholici cum gratissime acciperent, et peterent ut hoc probare permitterentur; rursus illi de mandato illo, quod legatis iniunctum, edi sibi petiverant, quaestionem refricare coeperunt, et a causa Ecclesiae, quae iam in medium discutienda pervenerat, iterum resilire, modo mandatum supra dictum petendo, modo de petitoris persona ut constaret instando, modo ut de his ipsis quae petierant iudicaret Cognitor, exigendo; de quibus iam toties fuerat interlocutus, et eos illa frustra petere pronuntiaverat.
Prosecutio Donatistarum unde superius, id est de legatorum discutienda persona.
4. 4. Sed Cognitor, quamquam viderentur non recte petere edi sibi mandatum quod legatis iniunctum est; quia, id quod sufficiebat ad causam, Collationem petitam concessamque, constabat; non ei tamen videbatur, iniuste illos petere ut petitoris persona constaret. Catholici autem videntes, quod iam sibi fuerat antea nuntiatum (et hoc eorum intentione satis intellegebant), non ob aliud Donatistas personas quaerere petitorum, nisi ut liceret eis personarum discussione longissimas temporum et dilationum moras ingerere; quoniam vehementer nolebant ut perveniretur ad causam, in qua se nihil habere quod dicerent, sicut res ipsa vel sero postea patefecit, plenissime sciebant: hoc ergo videntes Catholici, noluerunt personam suscipere petitorum, asserentes non se obicere crimina, sed obiecta defendere; quae cum defendissent, et falsa esse demonstrassent, consequenter eos apparere qui sint, et quanta iniquitate se ab unitate diviserint. Hic Donatistae asserebant, quocumque modo etiam de ipsis criminibus quae vellent diluere, ultro Catholici cogerent sibi adversarios respondere, petitorum eos habere personam. Sed Catholici respondebant, ad hoc se petisse Collationem, non ubi obicerent diluenda, sed ubi obiecta diluerent: quoniam et mandatum Donatistarum adversus traditores et persecutores factum erat; et verba Primiani, quando prius a Catholicis de Collatione conventus est, crimen eis eum obicere testabantur, ubi dixerat: Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum: et quamvis tunc conferre noluisset, postea tamen in iudicio praefectorum se audiri et discuti velle dixerat. Quem eorum de Collatione consensum tenentes Catholici, hoc ut fieret ab Imperatore petiverant. Definitio Cognitoris de petita Collatione et de mandato legatorum.
4. 5.Tunc iussit eos Cognitor obiecta a se crimina iam probare, nec de petita Collatione personam petitoris ostendi, si etiam utrique petisse probarentur. Hic Donatistae identidem petere coeperunt, ut de persona pronuntiaret. Et pronuntiavit Cognitor, dicens, si Collationem pars utraque petivisset, eum esse petitorem qui crimina obiceret. Et exegerunt Donatistae, ut probaretur a Catholicis, utrum Collationem utrique petiverint. Ubi Cognitor cum dixisset: " Hoc Catholici probare debebunt "; ortus est iterum moratorius conflictus de catholico nomine et Donatistarum et Caecilianistarum. Deinde obtulerunt Catholici gesta habita in iudicio praefecturae, quibus probarent etiam Donatistas Collationem petisse. Quae cum iussisset Cognitor recitari; rursus illi ad praeterita redierunt, et de his ut pronuntiaret Cognitor flagitare coeperunt, de quibus toties pronuntiaverat, id est, de persona et de mandato legatorum, quod sibi ut ederetur toties superfluo postulaverant. Hoc autem agebant, quantum intellegebatur, timentes ne gesta praefectoria legerentur, ubi suam causam quibusdam inconsideratis et temerariis responsionibus vulneraverant. Diu itaque conflictatum est ab eis, et maxime cum ipso Cognitore; cum ipsi peterent edi sibi mandatum legatis iniunctum, aut pronuntiaret eos hoc superfluo petivisse: ille autem et pronuntiasse se diceret, et pronuntiaret hoc omnino ad praesens non pertinere iudicium, ubi declararetur imperialibus litteris quid petitum esset quidve concessum. Et tandem aliquando ad iussum eius coeperant gesta praefectoria recitari. Quorum gestorum cum dies et consules fuissent recitati, continuo rursus Donatistae interruperunt, et eadem illa praeterita poscere coeperunt. Sed cum Cognitor interloqueretur, debere gesta recitari, ut de petitoris persona constaret; illi contra ab initio coeperunt dicere, esse gesta priora, quae deberent potius recitari. Contra a Catholicis dictum est, ideo illos nolle ut gesta praefectoria legerentur, quod in eis prosecutiones proprias formidarent.
Vehementer Donatistas timere apparebat, ne gesta legerentur.
5. 6. Obtulerunt ergo Donatistae gesta proconsularia, et vicariae praefecturae, ubi Catholici petierant eos actis municipalibus conveniri, ut Collatione utrorumque facta error de medio tolleretur, longe antequam ipsam Collationem ab Imperatore petivissent: et his gestis Catholicos volebant ostendere, loco assistere petitorum, quia illic eos dixerant " haereticos, multa contra divinas leges humanasque committere ". Contra hoc Catholici dicebant, ideo se etiam tunc flagitasse Collationem, ut contra eorum crimina pro Ecclesia responderent. Itaque petiverunt saepius, ut si ea gesta recitanda essent, quae priora esse constaret; illa potius legerentur, ubi Donatistae primitus causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum per Anulinum proconsulem accusando miserunt: recitatisque gestis quae ipsi proferebant, non sunt recitata illa quae apud praefectos habita iam coeperant recitari. Et coepit esse conflictus, ut si propterea gesta quae Donatistae protulerant praelata sunt gestis quae a. Catholicis prolata fuerant, quia priora reperta sunt, ut ipsa potius recitarentur; saltem post ipsorum recitationem recitarentur etiam illa longe priora, ubi eos appareret in hac tota causa quae agebatur, primitus accusatores exstitisse per proconsulem apud Imperatorem. Ista ergo ne recitarentur, vehementer Donatistae obluctabantur, multis et multiplicibus prosecutionibus resistentes, sicut obluctati fuerant et extorserant ne illa praefectoria legerentur. In hac autem obluctatione saepe repetebant illud iam detritum, et tot interlocutionibus Cognitoris repulsum, de mandato legatorum sibi edendo. Repetebant etiam quaestionem, quae fuerat iam ante transacta: Utrum testimoniis Legis, an publicis gestis Catholici agere mallent. Et dicebant, ut si testimonia divinae Legis eligerent, facerent omnium legum publicarum gestorumque iacturam; si autem publicis legibus et gestis agere potius vellent, omitterent divina documenta. Et tamen si hoc eligerent Catholici, ut publicorum gestorum documentis potius agerent, dicebant se Donatistae nec hoc permissuros, ut ea quae a Catholicis offerebantur gesta legerentur; eo quod haberent validam temporis praescriptionem, illam scilicet, de qua eis fuerat sufficienter et a Catholicis, et ab ipso Cognitore responsum, quia ipsam causam lapsam et agi iam non posse dicebant, quia dies transierat quo menses quatuor complerentur. Vehementer enim eos timere apparebat, ne gesta legerentur, quibus doceretur a maioribus eorum Caecilianum apud Imperatorem primitus accusatum, et deinde iudiciis et ecclesiasticis et imperialibus absolutum atque purgatum: hoc est, ne ipsa causa omnino, propter quam ventum fuerat, ageretur, ubi se evidentissime superari posse sentiebant. Sic autem nolebant et timebant, ut hoc etiam confiteri cogerentur, dicentes quod sensim, id est, paulatim, inducerentur in causam, et ad causae interna deducerentur: quod utique optare deberent, si non de inanibus et moratoriis praescriptionibus, sed de ipsius causae veritate confiderent.
Sed aliquando evicit Cognitor tam longas obstinationes, et iussit recitari quae a Catholicis data sunt.
6. 7. Contra ergo Catholici cum vehementer conarentur, ut ad causam perveniretur, quo eos prorsus nolle pervenire cernebant, respondebant tamen iterum atque iterum eisdem ipsis quae illi toties iam transacta repetebant. Et quoniam duo erant quae in medium venerant, unum de editione mandati quod legatis iniunctum est, alterum utrum divinis testimoniis, an gestis publicis Catholici agere mallent; de mandati illius editione et Catholici responderunt, non ad eos, neque ad praesentem causam omnino pertinere; et ipse Cognitor, quod saepius pronuntiaverat, iterum pronuntiavit, legatorum personam et mandatum quod susceperunt omnino se non posse discutere, et ab eo quod sibi iniunctum est non debere discedere: quandoquidem satis apparebat imperialibus litteris, quibus iudex huic causae fuerat constitutus, Collationem ab Imperatore concessam. De illo autem altero, ubi quaerebant quid eligerent Catholici, utrum divina documenta, an gesta publica saepius Catholici responderunt, si Donatistae hominum crimina non obicerent, quae velut traditoribus obicere consueverunt, sed tantummodo id quaereretur, quae, vel ubi esset Ecclesia, nihil se acturos publicis gestis, sed Scripturarum divinarum tantummodo testimoniis; si autem in illa hominum accusatione et criminatione persisterent, quia et ipsi ista nisi talibus gestis demonstrare non possent, sine dubio et Catholicos huiusmodi crimina gestis publicis defensuros; aliter enim ista nec accusari poterant, nec defendi. Haec eis saepius et a Catholicis et ab ipso Cognitore repetita et inculcata sunt, multis et variis modis multarum prosecutionum illis ad eadem redeuntibus, et eadem repetentibus, ne ageretur causa, et ne gesta legerentur quae iam in manibus esse cernebant. Sed aliquando evicit Cognitor tam longas obstinationes, et iussit recitari quae a Catholicis data sunt; et coepit tandem agi causa, propter quam tot episcopi partis utriusque convenerant. Quod mirabiliter factum est, ut cum Donatistae propterea quaererent petitoris personam ne perveniretur ad causam, ipsa inquisitio petitoris subito in medium mitteret causam. Lecta est relatio Anulini proconsulis ad imperatorem Constantinum.
7. 8. Tertio ergo loco haec acta sunt. Lecta est relatio Anulini proconsulis ad imperatorem Constantinum: quam quaerentibus Donatistis unde prolata sit, Catholici responderunt in archivo proconsulis, si dubitarent, esse quaerendum. In qua relatione evidentissime continetur, ipsos primitus ad imperatorem Constantinum per memoratum proconsulem ea quae Caeciliano crimina obiciebant accusando misisse. Qua perlecta Donatistae quaerere coeperunt, quem sibi Catholici dicerent patrem. Quibus cum ab eis esset responsum secundum Evangelium, ubi scriptum est: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater vester Deus 1: etiam hoc audito nihilominus quaerere coeperunt, utrum eis Caecilianus pater esset, an mater. Cum iam dictum fuisset a Catholicis, nec patrem sibi eum esse nec matrem, sed fratrem, sive bonum, si bonus esset, sive malum, si malus esset, quia et malus propter Sacramenta communia frater esset: hinc aliquanto diutius conflixerunt, Donatistis eadem repetentibus, et Catholicis eadem respondentibus. Nam et hoc obiecerunt Donatistae, quomodo diceret Apostolus: Et si multos paedagogos habetis in Christo, sed non multos patres: in Christo enim Iesu per Evangelium ego vos genui 2. Et responsum est a Catholicis, hoc honorificentiae causa dictum propter evangelicum mysterium quod dispensabat Apostolus. Nam patrem ad fidem salutemque aeternam non esse nisi Deum. Neque enim posset contrarium Christo Apostolus loqui, ut cum ille diceret: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus enim pater vester Deus; contra Apostolus, tamquam resistens verbis Christi, patrem se diceret eorum, quibus annuntiaverat Evangelium: nisi esset utique distinguendum, quid divinae gratiae, quid humanae honorificentiae causa diceretur.
Ubi interrogant Donatistae quis vocatur qui ordinavit Augustinum.
7. 9. Quaesierunt etiam, quis ordinaverit Augustinum, nescio quas, sicut iactabatur, calumnias praeparantes. Ubi cum eis intrepide responderet, a Megalio se ordinatum, qui tunc fuerit primas episcoporum in Numidia Ecclesiae catholicae; et urgeret instanter, ut iam proferrent quae praeparaverunt, ut ibi etiam calumniosi demonstrarentur: illi intentionem in aliud detorserunt, redeuntes ad Caeciliani personam, quam dicebant catholici Ecclesiae non obesse, etiamsi vera eius crimina monstrarentur; et tamen etiam ipsa non posse vera monstrari. Lectae sunt litterae, quas Donatistae ab universo concilio suo se accepisse dicebant.
8. 10. Tunc itaque Donatistae protulerunt litteras, quas ab universo concilio suo se accepisse dicebant, quibus responderetur mandato Catholicorum, quod primo die actionis fuerat allegatum; et die sequenti antequam ad secundam actionem die tertio veniretur, data notoria Donatistae edi sibi poposcerant, ut instructi possent ad cognitionem venire. Et fortasse propter has litteras diligenter scribendas etiam ipsa secunda actione dilationem petiverunt, quae illis sex dierum concessa est. Quarto itaque loco haec acta sunt: lectae sunt supra dictae litterae Donatistarum, quibus conati sunt respondere mandato Catholicorum, quod gestis primae actionis insertum est. Cui mandato non eos potuisse respondere inveniet qui utraque legere et considerare voluerit: primum, quia testimonia ex Lege et Prophetis et Psalmis et apostolicis atque evangelicis Litteris deprompta, quibus ostenditur Ecclesia catholica per totum mundum diffundi, incipiens ab Ierusalem 3, unde in propinqua et longinqua crescendo etiam in Africam venit, et in alia loca et civitates per quas primitus dilatata est, in quibus multae Ecclesiae ad ipsam unicam pertinentes, apostolico labore fundatae sunt, quibus Donatistas non communicare manifestum est; non solum non pertractare, sed omnino nec attingere voluerunt; nec aliquod testimonium in tam prolixa epistola sua proferre ausi sunt de Scripturis sanctis, quo assererent Ecclesiam partis Donati esse praedictam et praenuntiatam: sicut tam multa Catholici protulerunt pro Ecclesia cui communicant, quae incipiens ab Ierusalem toto orbe diffunditur. Has ergo partes testimoniorum tantorum cum omnino non attigissent, sed tamquam in illo mandato Catholicorum, cui respondere videbantur, dicta non fuerint, praeterissent; illud ostendere tentaverunt prolatis multis testimoniis divinarum Scripturarum, quod Ecclesia Dei non cum malorum hominum commixtione futura praedicta sit. Et tamen postea cum ad evangelicam similitudinem venissent, quam Catholici in mandato suo posuerant de retibus in mare missis, quibus congregari dixit Dominus omnia genera piscium, et bonos a malis in litore 4, hoc est in fine saeculi separari: etiam ipsi fassi sunt, in Ecclesia esse permixtos saltem occultos malos. Zizania vero inter triticum non in Ecclesia, sed in ipso mundo permixta dixerunt; quoniam Dominus ait: Ager est hic mundus 5. De area sane, cui paleam Catholici dixerant usque ad tempus ventilationis admixtam, tamquam omnino in Evangelio nihil tale scriptum sit, exponere similitudinem istam ne conati quidem sunt; sed quasi hoc a se ipsis Catholici dixerint, eam tantummodo reprehenderunt, velut ex testimonio Ieremiae prophetae, qui ait: Quid paleis ad triticum? 6, non attendentes unde hoc ille dixisset. Non enim aiebat de Ecclesia, sed de divinis Prophetarum visionibus et humanis somniis, ne ullo modo compararentur. Illam quoque similitudinem de ovibus et haedis qui simul pascuntur, et in saeculi fine segregabuntur 7, quam inter alias Catholici ex Evangelio posuerant, omnino attingere noluerunt. Neque enim poterant illic dicere, etiam haedos a pastoribus in communibus pascuis ignorari, sicut dixerant inter retia pisces malos in mari a piscatoribus non videri.
Ubi Catholici ostendunt toleratos a bonis in Ecclesia malos, nec bonos malorum contagione pollutos.
8. 11. Item cum Catholici in mandato suo volentes ostendere toleratos a bonis in Ecclesia malos, nec bonos malorum contagione pollutos, commemorassent exempla Prophetarum et ipsius Domini Christi et Apostolorum, et post haec etiam bonorum episcoporum, et iudicium ipsorum quoque Donatistarum qui quosdam suorum in Maximiani schismate positos negaverunt Maximiani contagione pollutos: illi in suis litteris ad haec respondere conati de Prophetis et de Domino Christo et Apostolis quodcumque dixerunt; de episcopis autem et Maximianistis siluerunt. In episcopis enim premebantur auctoritate Cypriani, cuius verba ex epistola eius prolata Catholici in suo mandato posuerunt; quibus manifestissime ostendebatur, et praecepisse ut pro unitate in Ecclesia mali tolerarentur, nec propter ipsos Ecclesia relinqueretur 8; et quosdam collegas suos etiam ipsum, a quorum malis moribus longe abhorrebat, et de quorum factis pessimis non tacebat, in Ecclesia tolerasse 9. Huius ergo auctoritate oppressi Donatistae, cum de Prophetis et Domino Christo et Apostolis aliquid dixissent, ad hoc tamen, non tolerandos in Ecclesia permixtos malos, de episcopis omnino nihil dicere voluerunt. Et tamen etiam de Iuda traditore, et de his quos Paulus toleravit per invidiam Christum annuntiantes, ipse Cyprianus sic intellexit, sic scripsit, quemadmodum ea Catholici in suo mandato posuerunt: quod et Dominus Iudam ad exemplum malorum in Ecclesia tolerandorum pertulerit 10; et Paulus eos de quibus talia dixit, non extra, sed intra Ecclesiam sustinuerit 11. De Maximianistis autem quid responderent, cum adhuc homines viverent, de quibus possent apertissime facillimeque convinci? Proinde ad illud quod in mandato suo Catholici dixerant, eosdem Maximianistas a Donatistis per iudicia publica basilicis pulsos, utcumque respondere conati sunt, non se criminaliter accusasse, aut ad communionem suam invitum aliquem coegisse, sed res suas vel suorum civiliter repetisse: obliti quod Primianus aliquando dicendum apud Acta mandavit: " Illi auferunt aliena, nos intermittimus ablata " 12. Ad illa vero quae de Maximianistis in Catholicorum mandato dicta sunt, quod a se damnatos in integro honore susceperint, quod Maximiani socios ab illo pollutos esse negaverint, quod Baptismum ab eis in schismate datum approbare potius quam rescindere atque iterare maluerint; nec leviter respondere tentaverunt: sed illa omnia miro quodam silentio, tamquam dicta non fuerint, transierunt. Non destruenda veritas in destruenda iniquitate.
8. 12. De ipso etiam Baptismo quod in illo mandato a Catholicis dictum est Apostolum de quibusdam dixisse: Veritatem in iniquitate detinent 13, ut ostenderetur fieri posse, ut non destruenda veritas in destruenda iniquitate teneatur; aut non intellexerunt, aut id quod ipsi intellexerant, ne ab aliis intellegeretur, verbis suis obscurare voluerunt, dicentes, hoc Apostolum de Gentilium errore dixisse: quasi ad rem pertineat de quorum errore dixerit, cum tamen ostenderit posse veritatem in iniquitate detineri; ut haec duo cum in uno homine inventa fuerint, et approbetur veritas et iniquitas corrigatur: sicut Catholica facit, cum agnoscit in Donatistis, et amplectitur Sacramenti veritatem, detestatur autem in eis et corrigit haereticam iniquitatem. Et illud quod a Catholicis in mandato dictum est, non ideo destruendum Baptismum Christi, quia eum etiam haeretici tradunt; sicut non ideo negandus est Christus, quia eum etiam daemones confitentur: similiter aut non intellexerunt, aut obscurare voluerunt, dicentes Catholicos contra martyres locutos, non tamen exprimentes quos martyres dicerent. Dicentes etiam eos daemoniis velle communicare: quasi haereticis communicetur, quando eorum anathematizatur iniquitas, quamvis in eorum consecratione inventus Baptismus non destruatur; sicut anathematizatur iniquitas daemonum, quamvis in eorum confessione auditum nomen Domini non negetur.
Donatistae, pro eorum sceleribus, per leges publicas disciplinasque patiuntur. 8. 13. De persecutionibus etiam quas perpeti se queruntur, multa in suis litteris posuerunt: nec tamen respondere ausi sunt ad illud quod in mandato Catholicorum dictum est, quod ipsi primitus apud Constantinum imperatorem accusaverunt Caecilianum; qui de imperatorum legibus conqueruntur, <in> invidiam Catholicorum exaggerantes, sive mortes, quas eorum Circumcelliones sibimetipsis inferunt, sive omnia quae non pro communione Donati, sed pro sceleribus quibus violenter saeviunt, nefarieque vivunt, per leges publicas disciplinasque patiuntur: sicut etiam de oppido Bagaitano commemorasse ausi sunt; ubi manifestatum est quanta mala commiserint, et quam minora perpessi sunt. Donatistae ignoratis peccatis alienis neminem maculari posse faterentur.
8. 14. Ad illud quoque in Catholicorum mandato, quod dictum est de purgatione et absolutione Caeciliani et Felicis Aptugnensis, de quorum criminibus apud imperitos solebant Catholicis magnam invidiam concitare; cum illic tota causa propter quam venerant, versaretur, nihil omnino respondere in tam prolixis litteris voluerunt: quia et in eo quod dicebant, et divinis testimoniis velut astruebant, non esse malos in Ecclesia tolerandos, sed ab eis recedendum propter contagium peccatorum; ita se dicere demonstrabant, ut tamen ignoratis peccatis alienis neminem maculari posse faterentur. Hoc enim et de malis piscibus dixerant, quod sicut illos latentes in fluctibus, quamvis iam intra retia, non vident piscatores; sic latentes malos in Ecclesia nesciunt sacerdotes, et ab eis ideo minime polluuntur. Nec tamen vel leviter vel tenuiter in tam prolixis et tanta dilatione accepta conscriptis litteris probare conati sunt, quod maxime in mandato Catholicorum commemoratum est, ut probarent non solum vera esse crimina Caeciliani (nam hoc parum est); sed etiam Ecclesiae, quae per omnes gentes usque ad terrae terminos dilatatur, ea probari et innotescere potuisse, ut consequenter saltem secundum ipsos posset cognitorum peccatorum contagione maculari.
Donatistae aream in Scripturis esse nominatam negant.
9. 15. Cum itaque litterae Donatistarum recitatae fuissent, voluit Cognitor, ut etiam quae Catholici recitanda dederant legerentur. Sed Donatistae ad ea quae scripserant ut responderetur, flagitare coeperunt. Quod et Catholici magis volebant, ne illae litterae sic manerent, quasi eis non potuerit responderi. Incipientibus ergo Catholicis respondere, Donatistae interrumpere et obstrepere coeperunt, ne perpetuus respondentis sermo decurreret, sicut eorum litterae nullo interpellante fuerant recitatae. Volentibus ergo Catholicis divina testimonia quae ipsi posuerant, et ea quae illi commemoraverant, ostendere quemadmodum essent accipienda, ne inter se deprehenderentur esse contraria, cum essent utraque divina, et utique consona, non dissona, esse deberent, primitus de areae similitudine coeperunt dicere. Tunc Donatistae interrumpentes, dixerunt quod de area non legeretur in Evangelio scriptum 14. Cumque expressius a Catholicis locus Evangelii commemoraretur; rursus interrumpendo dixerunt, occultos malos dictos esse paleam postea ventilandam. Inde inter strepitus et interruptiones eorum, de zizaniis et tritico dis-sensio nata est, propter mundi nomen, quo Donatistae nolebant intellegi Ecclesiam, quia scriptum est: Ager est hic mundus 15. Et multa testimonia protulerunt, quibus sancta Scriptura mundum non nisi malos commemorasset; sicuti est: Qui dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo 16; et cetera talia: ut quasi ex hoc ostenderent, mundi nomine Ecclesiam significari minime potuisse. Contra Catholici alia testimonia proferebant, quibus in bono mundi nomen esse positum ostenderetur; sicuti est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi 17: et cetera huiusmodi, ubi ostenderetur Ecclesia, quoniam ipsa utique per Christum reconciliatur Deo. Et haec agebantur, Catholicis sermonem suum prosequendo perpetuare conantibus, illis autem ne id fieret perstrepentibus; cum suam responsionem non reservarent, sicut Catholici fecerant, cum eorum epistola legeretur; sed crebras contradictiones interponendo, ne Catholicorum prosecutio imperturbata procurreret, impedirent. Ubi Catholici postulant ut admoneantur Donatistae praestare patientiam.
9. 16.Flagitantibus itaque patientiam eorum Catholicis, et per multas Cognitoris interlocutiones vix impetrantibus responderunt litteris eorum, ostendentes multis sanctarum Scripturarum testimoniis et exemplis, malos in Ecclesia sic nunc esse permixtos, ut quamvis debeat vigilare ecclesiastica disciplina, ad eos non solum verbis, sed etiam excommunicationibus et degradationibus corripiendos, tamen non solum in ea latentes nesciantur, sed plerumque propter pacem unitatis etiam cogniti tolerentur: sic ostendentes divina testimonia consonare, ut et illa quibus commendaretur Ecclesia cum malorum commixtione, hoc tempus eius significarent, qualis est in praesenti saeculo; et illa testimonia quibus commendatur non habere commixtos malos, illud eius tempus significarent, qualis venturo saeculo in aeternum futura est. Sicut nunc mortalis est, id est, ex mortalibus hominibus constat; tunc autem immortalis erit, quando in ea nemo morietur: sicut ipse Christus isto tempore fuit pro illa mortalis, post resurrectionem autem iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur 18; quod etiam Ecclesiae suae in fine saeculi praestiturus est. Haec duo tempora Ecclesiae, quae nunc est, et qualis tunc erit, significata esse etiam duabus piscationibus: una ante resurrectionem Christi, quando mitti iussit retia, nec sinistram nec dexteram nominans partem 19; ut nec solos malos, nec solos bonos, sed commixtos bonis malos intra retia suorum Sacramentorum futuros doceret: post resurrectionem autem, quando iussit retia mitti in dexteram partem 20; ut post resurrectionem nostram bonos solos in Ecclesia futuros intellegeremus, ubi ulterius haereses et schismata non erunt, quibus modo retia disrumpuntur. Nam et Evangelium non tacuit in prima piscatione commemorare retia esse disrupta: et in novissima dictum est: Et cum tam magni essent pisces, retia non sunt disrupta 21. De tali Ecclesia dictum esse, quod per illam non erit transiturus incircumcisus et immundus 22. Ad immundos enim pertinere schismaticas separationes, quae tunc non erunt, quia retia non sunt disrupta. Hoc etiam significasse, quod corvus avis immunda exierit de arca, et non redierit 23. Quae tamen arca exeunte corvo non utique omnibus immundis animalibus caruit, sed in ea fuerunt et munda et immunda usque ad diluvium 24, sicut in Ecclesia boni et mali usque ad saeculi finem. Sed sicut non de immundis, sed de mundis animalibus Noe obtulit sacrificium; ita non ii qui mali sunt in Ecclesia, sed ii qui boni sunt perveniunt ad Deum.
Peccata parentum etiam filios pertinere dicitur de iis filiis qui parentum iniquitates imitarentur
9. 17.De Prophetis etiam, quia dixerant Donatistae in litteris suis, non eos communicasse illis in quos mala tanta dixerunt; responderunt Catholici, quod unum templum fuerit quo universi utebantur, nec quemquam Prophetarum, qui tanta dixerunt in malos, constituisse sibi aliud templum, sacrificia, sacerdotes. Et quod Donatistae in litteris suis posuerant testimonia Scripturarum, quibus ostenderent ad peccata parentum etiam filios pertinere; cum hoc utique numquam recte intellectum sit, nisi de iis filiis qui parentum iniquitates imitarentur: responderunt Catholici, cum tanta in illum populum et <tam> acerba dicta sint divinis eloquiis, quae etiam ipsi in suis litteris commemoraverunt, ut quasi nullus illic remansisse videretur bonus; non solum ibi fuerunt iidem ipsi Prophetae sancti, verum etiam ex ipso populo exorti erant, quos ipse Dominus in suae carnis adventu laudabiles reperit, sicut fuerunt Zacharias et Elisabeth, et sicut Ioannes filius eorum, sicut Simeon senex et Anna vidua 25. Unde apparet quam impie, quam calumniose obicerentur Catholicis toto orbe diffusis crimina Caeciliani; cum Simeoni et Annae et ceteris talibus obici non possent crimina illius populi, in quo nati fuerant, sacramentis eiusdem populi consecrati, quae crimina eidem populo non humana opinio, sed sermo divinus obiecerat. Commemoratum est etiam testimonium propheticum, ubi signati sunt, ne cum malis perirent, qui gemebant facinora quae fiebant in medio eorum 26; nec tamen corporaliter separati sunt.
Separatio bonis hoc tempore ab impiis et malis fieri debeat corde et vitae morumque dissimilitudine.
9. 18.Deinde ubi commemoratum est qualis separatio bonis hoc tempore ab impiis et malis fieri debeat, ne communicetur peccatis alienis 27; corde videlicet et vitae morumque dissimilitudine: nec aliter intellegi debere quod scriptum est: Exite de medio eorum, recedite inde, et immundum ne tetigeritis 28; id est, discernimini aliter vivendo, et immunditiae non consenseritis. Ibi etiam opportunissimo loco responsum est Donatistis ad illud quod dixerant, cum eos peteret Cognitor ut sederent, scriptum sibi esse, ut cum talibus non sederent 29. Dictum est enim a Catholicis, cum eorum litteris responderent, non sic intellegendam esse separationem a malis hoc tempore, quemadmodum illi intellexerant, qui secum tamquam cum impiis non sederunt, quia scriptum est: Non sedi in concilio impiorum. Cum utique si impios putarent, nec illud quod in eodem psalmo consequenter prohibetur, facere debuerunt. Nam ibi sequitur: Et cum iniqua gerentibus non introibo 30. Cum ergo illi intrassent cum eis quos impios putarent, quare non etiam sederunt; ut in utroque non corporalem, sed spiritalem consessum et ingressum devitasse viderentur? Ibi commemorata est etiam causa Maximianistarum toties iam illis obiecta, ubi et se et illos quibus dilationem dederunt in Maximiani schismate positos, eiusdem in damnatione Primiani socios, tamen illius contagio dixerunt non esse pollutos: qui Caeciliani criminibus orbem christianum usque ad terminos terrae perisse contenderent.
Et in malo et in bono mundum Scripturarum testimoniis nominatum.
10. 19. Ad haec Donatistae, cum validissimis Scripturarum documentis et exemplo suo de Maximianistis respondere non possent, ad illud quod iam peractum fuerat redierunt, dicentes mundum non bene intellegi Ecclesiam, in qua simul et triticum et zizania iussa sunt crescere: cum Catholici et tot testimonia divina iam commemorassent, quibus ostenderetur mundus etiam in bona significatione positus, et in ea non nisi Ecclesia posse intellegi; et quomodolibet acciperetur mundus, quando utrumque semen per mundum cresceret, non debere propter zizania totius mundi triticum deseri. Cum ergo haec iam dicta fuissent, et quaestio ipsa iam terminata videretur, ad eam rursus summa inopia redierunt, eadem per eadem replicantes, quaerentes quomodo potuerit diabolus in Ecclesia seminare zizania. Deinde calumniantes, quod duas Ecclesias Catholici dixerint: unam quae nunc habet permixtos malos, aliam quae post resurrectionem eos non esset habitura, veluti non iidem futuri essent sancti cum Christo regnaturi, qui nunc pro eius nomine cum iuste vivunt tolerant malos.
Catholici malos in Ecclesia seminatos ostendunt, quod Donatistae fieri posse negant.
10. 20. Ad haec Catholici responderunt, etiam ipsos iam fuisse confessos esse in Ecclesia vel occultos malos: et vicissim quaesierunt quomodo eos in Ecclesia diabolus seminaverit; quod illi quasi fieri non posset, de zizaniis requirebant. Repetierunt etiam Catholici testimonium Cypriani, qui eamdem evangelicam similitudinem non aliter intellexit, quam ut in Ecclesia diceret esse zizania, nec latere, sed cerni 31. Contra quod testimonium illi omnino nihil ausi fuerant respondere; cum auctoritatem Cypriani tanti habeant, ut per illam conentur defendere quod male de iterando Baptismo sentiunt et faciunt. De duabus etiam Ecclesiis calumniam eorum Catholici refutarunt, identidem expressius ostendentes quid dixerint, id est, non eam Ecclesiam quae nunc habet permixtos malos alienam se dixisse a regno Dei, ubi non erunt mali commixti; sed eamdem ipsam unam et sanctam Ecclesiam nunc esse aliter, tunc autem aliter futuram; nunc habere malos mixtos; tunc non habituram: sicut nunc mortalem, quod ex mortalibus constaret hominibus; tunc autem immortalem, quod in ea nullus esset vel corpore moriturus: sicut non ideo duo Christi, quia prior mortuus postea non moriturus. Dictum est etiam de homine exteriore et interiore, quae cum sint diversa, non tamen dici duos homines: quanto minus dici duas Ecclesias, cum iidem ipsi qui nunc boni tolerant permixtos malos et resurrecturi moriuntur, tunc nec mixtos malos habituri sint, nec omnino morituri? De ipso quoque numero, quoniam Donatistae Scripturarum testimonio unam Ecclesiam commendaverunt, velut contra duas quas Catholicos affirmasse iactabant; responsum est a Catholicis, etiam multas Ecclesias in Scripturis inveniri dictas, et septem ad quas Ioannes scribit 32, quae tamen multae illius unicae membra esse intellegerentur: ut hinc appareret multo minus sibi debere obici duas, cum eamdem ipsam unam dixerint non talem nunc esse qualis in resurrectione futura esset, quandoquidem apostolicis Litteris non obiciantur multae, ex quibus ipsa una constaret. Ad haec Donatistae rursus eadem replicare non destiterunt, insuper adicientes et invidiose iactantes, quod Ecclesiam mortalem Catholici dixerint; et ideo negantes eam mortalem esse, quia Trinitas immortalis est, cuius gratia consecratur Ecclesia; et quia Christus ideo pro ea mortuus sit, ut eam faceret immortalem: quasi Catholici dixerint non eam fieri immortalem gratia Dei, et effuso pro ea sanguine Salvatoris; sed tempora esse discernenda dixerunt, praesens videlicet quo moriuntur omnes sancti, sicut mortuus est ipse Christus; et futurum, quo resurgent, et nullo morituro vivent cum illo qui iam resurrexit.
Ubi Donatistae Cognitori resistere coeperunt, et cogere ut iam de cognitis iudicaret.
11. 21. Haec inter eos cum agerentur, et quamvis manifesta atque dilucida Donatistis certantibus superflua replicarentur; promisit Cognitor de his se quae satis audisset extrema sententia iudicaturum, et iussit illud agi potius, unde exstiterit prima causa discidii. Tunc Donatistae urgere coeperunt, ut de his quae audisset primitus iudicaret. Quod cum etiam Catholici exigerent, et ille in eo quod dixerat permaneret, iuberetque illud agi potius, ut causa primi discidii monstraretur; petierunt Catholici, ut quae offerebant recitarentur. Quod cum fieri praecepisset, obnixius Donatistae resistere coeperunt, et cogere ut iam de cognitis iudicaret, eadem quae transacta fuerant repetentes; et addentes, quod omnino iudicare de illa causa non deberet, quam volebat agi recitatione eorum quae a Catholicis oblata fuerant recitanda: dicentes huius causae Christum iudicem esse debere; et invidiam facientes Catholicis, quod hominem petiverant iudicem; dicentes etiam solita de persecutionibus quas perpeti viderentur. Ad hoc Catholici responderunt, nec de homine iudice postulato eos debere facere invidiam, qui et de causa Maximianistarum iudicaverunt, nec eam Christo iudici servaverunt; et ipsam Caeciliani causam primitus ad hominem, hoc est, ad imperatorem Constantinum accusantes miserunt: nec de persecutionibus, quod aliquid ab imperatoribus pro Ecclesia Catholici peterent, cum eorum Circumcelliones ducibus clericis tam horrenda mala committerent. Ubi frustra responderunt, nihil hoc ad sacerdotes pertinere; cum clericis ducibus illi talia fecisse asserebantur. Maximianistae Donatistis fuerunt meliores, a quibus persecutionem passi sunt. 11. 22.Ibi etiam cum dictum esset, quod calce et aceto humanos oculos persecuti sint, in quo scelere diabolum crudelitate pervicerunt, qui hoc in sancti viri carne non fecit, quam in potestatem acceperat affligendam 33; hic Donatistae quaesierunt, utrum qui faciunt, filii essent diaboli, an qui patiuntur: quasi Catholici aliud quam passiones suas dixerint immanissimas a clericis et Circumcellionibus eorum. Verumtamen etiam hic non praetermiserunt Catholici, occasione oblata, eis Maximianistas obicere; et dixerunt secundum eorum sententiam meliores esse Maximianistas, quos apud tres vel eo amplius proconsules persecuti sunt. Illi enim si <persecutionem> passi sunt, isti fecerunt. Et urgebant Catholici, ut responderent, utrum ex ipsis quos damnaverunt et persecuti sunt, non susceperint Felicianum, et utrum non eum habeant in collegio suo. Ad quod illi obiectum sicut semper omnino obmutescentes, in aliud ierunt, obiciendo Catholicis, quod diabolum defendissent; quia dixerant cum sancti Iob oculis pepercisse, unde illum isti crudelitate vicissent. Et susceperunt accusare diabolum velut defensum a Catholicis, dicentes cum magis crudeliter in carne Iob oculis pepercisse, ut manerent ad spectaculum vulneris, quod universo corpori inflixerat. Quod multum mirum est, quare hoc pro magno dicere voluerint, nisi forte ut intellegerentur pie fecisse, qui oculos in hominibus persecuti sunt, ne cruciarentur videndo vulnera sua, quae ab eis per totum corpus acceperant.
Donatistarum fructus: schismata, rebaptizationes et violentiae.
11. 23.Sed cum iterum Donatistae persecutiones quas patiuntur exaggerantes, suorum quasdam mortes commemorarent in oppido Bagaiensi; responsum est a Catholicis, eos hoc passos esse dum eorum violentiae resisteretur, quam et iudici inferre conati sunt. In illo oppido commemoraverunt Catholici ab eis horrenda esse commissa, ita ut etiam basilica esset incensa, et in ignem missi codices sancti. Mortes autem illorum magis esse ex consuetudine quam habent, ut se ipsi praecipitent. Cumque his Donatistae respondentes exaggerarent identidem velut persecutiones quas paterentur, tamquam ex his fructibus suos adversarios malam esse arborem 34 iactitantes, et petentes identidem ut de agro et zizaniis et de una et immortali Ecclesia iudicaretur; contra autem Catholici fructus eorum commemorarent schismata et rebaptizationes, et quod ipsi primitus maiores suos apud Imperatorem accusassent, atque in huiusmodi mutuis obiectis diu conflictio versaretur: maluit Cognitor haec omnia cohibere, promittens de his iudicium posteriore sententia. Et recitari iussit quod a Catholicis oblatum iam legi coeperat et fuerat interruptum. Sic peracta est causa Ecclesiae, quam magnopere Catholici curaverant a Caeciliani causa distinguere; quoniam ei non posset cuiuslibet praeiudicari criminibus, quae contra omnes humanas criminationes tot testimonia divina meruisset. Ex hoc iam coepit agi etiam causa Caeciliani. Recitatio relationis criminum Caeciliani ad Constantinum imperatorem ab Anulino destinatae.
12. 24. Quinto ergo loco haec acta sunt. Recitatae sunt duae relationes Anulini proconsulis ad Constantinum imperatorem: una quae iam superius erat recitata 35, qua ostendit maiores Donatistarum, id est, de parte Maiorini, dedisse sibi chartas criminum Caeciliani, et postulasse Constantino mittendas, seque illas memorato imperatori misisse; altera autem qua ostendit ex eiusdem imperatoris iussione denos ex utraque parte, ad agendam causam, ut mitterent, eos se convenisse, atque illos promisisse facturos. Tum deinde lectae sunt etiam litterae supra dicti Imperatoris ad episcopos datae, ubi eis causam Caeciliani iniunxit audiendam. Atque inde ex ordine legi coepit etiam episcopale iudicium Miltiadis Romani episcopi et aliorum cum illo Gallorum et Italorum episcoporum, in eadem urbe Romae factum, cuius iudicii prima parte, id est, gestis primi diei recitatis, ubi accusatores Caeciliani qui missi fuerant, negaverunt se habere quod in eum dicerent; ubi etiam Donatus a Casis-Nigris in praesenti convictus est, adhuc diacono Caeciliano schisma fecisse Carthagine; de Carthaginis enim schismate exorta est adversus Ecclesiam catholicam pars Donati: ubi etiam promiserunt iidem adversarii Caeciliani alio die se repraesentaturos, quos causae necessarios subtraxisse arguebantur; et hoc mentiti, ulterius ad iudicium accedere noluerunt: hac ergo iudicii parte recitata, cum coepisset recitari quid alio die gestum sit; interruperunt Donatistae, et petere instantissime coeperunt, ut prius ea quae offerebant recitarentur, asserentes non esse ordinis, ut prius absolutio Caeciliani, quem nondum accusaverant, legeretur; et de hoc aliquanto diutius conflixerunt: cum Catholici dicerent, non debere interrumpi quod legi iam coeperat, donec eiusdem iudicii omnia gesta terminarentur; illi autem e diverso assererent, ea quae interrumpebantur, nec incipi debuisse ut legerentur, quoniam non competeret prius defendi hominem quam accusari. Ad hoc Catholici respondebant, cum causa schismatis a Cognitore quaereretur, petisse <se> ut illa legerentur, quae oblata fuerant ad legendum, cum ageretur de persona petitoris. Duas itaque ob res illa voluisse recitari; ut appareret eos primitus in hac causa hominem iudicem postulasse, qui faciebant Catholicis invidiam, quod in hac Collatione homo cognitor residebat; et ut petitoris persona constaret: et quoniam legi coepta fuerant, non debere interrumpi, sed usque ad finem recitando perduci. Inter haec Cognitor, cum hoc primo voluisset, quod a Catholicis petebatur, ut ea quae recitari coeperant finirentur; postea tamen ei Donatistae extorserunt, ut ea quae ipsi offerebant dilatis illis legi permitterentur.
Quid Mensurius Carthaginiensis ecclesiae episcopus unitatis tempore in persecutione effecerit.
13. 25. Tunc Donatistae aliquantum praelocuti sunt, quod Mensurius qui fuerat ante Caecilianum Ecclesiae Carthaginiensis episcopus, tempore persecutionis tradiderit persecutoribus sanctas Scripturas. Et hoc ut probarent, legerunt eius epistolam ad Secundum Tigisitanum datam, qui tunc habebat primatum episcoporum Numidiae. In qua epistola videbatur Mensurius velut de suo crimine confiteri: qui tamen non scripserat se sanctos codices tradidisse, sed potius ne a persecutoribus invenirentur abstulisse atque servasse; dimisisse autem in basilica Novarum quaecumque reproba scripta haereticorum, quae cum invenissent persecutores et abstulissent, nihil ab illo amplius postulasse. Verumtamen quosdam Carthaginiensis ordinis viros postea suggessisse proconsuli, quod illusi fuerant qui missi erant ad Christianorum Scripturas auferendas et incendendas, quia non invenerant nisi nescio qua ad eos non pertinentia; ipsas autem in domo episcopi custodiri, unde deberent proferri et incendi: proconsulem vero ad hoc eis consentire noluisse. In eisdem etiam litteris lectum est, eos qui se offerrent persecutionibus non comprehensi, et ultro dicerent se habere Scripturas, quas non traderent, a quibus hoc nemo quaesierat, displicuisse Mensurio, et ab eis honorandis eum prohibuisse Christianos. Quidam etiam in eadem epistola facinorosi arguebantur et fisci debitores, qui occasione persecutionis vel carere vellent onerosa multis debitis vita, vel purgare se putarent, et quasi abluere facinora sua, vel certe adquirere pecuniam, et in custodia deliciis perfrui de obsequio Christianorum. Crimen tamen Donatistae non ingerebant Mensurio, nisi de codicibus traditis: mentitum eum quippe dicebant, quod illi non fuerint codices sancti, et peccatum suum tegere voluisse; quamvis et ipsam fictionem criminarentur. Recitarunt etiam rescripta Secundi Tigisitani ad eumdem Mensurium pacifice data, ubi et ipse narravit, in Numidia persecutores quae egerint: et qui comprehensi et Scripturas sanctas tradere nolentes, et multa mala passi et gravissimis suppliciis excruciati et occisi sunt: eosque honorandos pro martyrii sui merito commendavit, laudans eos non tradidisse Scripturas sanctas, illius mulieris exemplo, quae duos exploratores in Iericho, in quibus figurarentur duo Testamenta, Vetus et Novum, tradere persecutoribus noluit 36. Quod quidem exemplum si sub hac figura est intellegendum, Mensurium potius adiuvabat. In suis enim litteris Mensurius reprehendebat eos qui Scripturas sanctas, quamvis eas non traderent se tamen habere faterentur; quod mulier illa non fecit. Neque enim eos exploratores qui quaerebantur, apud se esse confessa est, sed negavit. Scripsit etiam Secundus, et ad se ipsum missos a curatore et ordine centurionem et beneficiarium, qui peterent divinos codices exurendos, eisque respondisse: " Christianus sum et episcopus, non traditor ". Et cum ab eo vellent aliqua ecbola, aut quodcumque accipere; neque hoc eis dedisse, exemplo Eleazari Macchabaei, qui nec fingere voluit suillam carnem se manducare, ne aliis praeberet praevaricationis exemplum 37. Hae litterae Mensurii et Secundi donec legendo terminarentur, Catholici patienter audierunt; quamvis testati fuerint eas esse familiares, nec ad causam Ecclesiae pertinere.
Catholicorum patientia erga Donatistarum contestationes.
14. 26. Cognitor ergo commonens Donatistas, ut patientiae vicem redderent, iussit perlegi quae oblata a Catholicis iam ex parte fuerant recitata. Hic Donatistae poposcerunt, ut prius etiam legeretur quod de causa Caeciliani offerebant. Hoc quoque sine ulla difficultate Catholicis permittentibus, et commendantibus quam patienter hoc permitterent, ut hoc eis et illi rependerent; iussit quod offerebatur Cognitor recitari. Et recitatum est a Donatistis concilium ferme septuaginta episcoporum contra Caecilianum apud Carthaginem factum, ubi eum absentem damnaverunt, quod ad eos venire noluerit; tamquam a traditoribus ordinatus, et quia cum esset diaconus, victum afferri martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur. Nominati sunt etiam quidam collegae Caeciliani qui traditores asserebantur publicis gestis, quae tamen gesta non legebantur. Inter hos autem maxime Felix Aptugnensis acerbius accusatus est, ita ut " fons malorum omnium " diceretur. Deinde sententiae a singulis dictae sunt, primitus a Secundo Tigisitano, qui eorum princeps fuit; deinde a ceteris: quibus expresserunt se Caeciliano et collegis eius non communicare. Hoc itaque concilio recitato Catholici responderunt, illas litteras Mensurii et Secundi ad invicem datas, satis demonstrasse pacatos; nihil postea criminis de facto Mensurii vel accusatum vel iudicatum: concilium vero quod contra Caecilianum factum legerant, non quidem habere consulem et diem, sed hinc se nullum crimen obicere, quod magis negligentiae quam fraudis esse potuerit. Concilium sub Secundo Tigisitano habitum in civitate Cirtensi.
15. 27. Sed obtulerunt iidem Catholici aliud concilium sub eodem <Secundo> Tigisitano habitum in civitate Cirtensi, cuius consul et dies cum legeretur, Donatistae dixerunt, nec consulem, nec diem talia solere habere decreta. Hic Catholici responderunt, illo-rum esse istum forsitan morem, qui concilia sua nollent in aliqua falsitate convinci; Catholicorum autem concilia consules et dies semper habuisse. Deinde coepit identidem concilium, quod Catholici attulerant, recitari, ubi Secundus quosdam de quorum traditione audierat, et singillatim interrogabat, et eos confessos a consessu removebat. Quod eo modo recitabatur, ut cum ex Cirtensi concilio lecta esset confessio traditoris, legeretur etiam de concilio Carthaginensi nomen eius velut traditores in Caeciliani causa damnantis. Deinde ventum est ad ipsius Secundi Tigisitani a Purpurio Limatensi crimen obiectum; cui Purpurio idem Secundus occisos ab eo in carcere Milei filios sororis eius obiecerat: ubi ille vicissim ei crimen traditionis obiecit, dicens detentum eum fuisse a curatore et ordine ut Scripturas daret, nec eum potuisse dimitti nisi aliquid tradidisset. Hoc autem quod ei obiecit Purpurius, detentum eum fuisse a curatore et ordine ut Scripturas daret, idem Secundus in litteris quas Mensurio rescripserat, pene confessus est, ubi ait missum ad se fuisse a curatore et ordine centurionem et beneficiarium, et a se Scripturas petitas, vel quaelibet ecbola; quae quidem se non tradidisse dixit: sed cum ipse illic commemoraverit tot martyres, qui cum tradere noluissent, excruciati et occisi sunt; quomodo ipse detentus et convictus et nolens aliquid tradere, nihil pati et dimitti potuerit, nec Mensurio scripsit, nec Purpurio respondit. Non enim centurioni et beneficiario dixit se Scripturas non habere, sed respondit se omnino non tradere. Quod illi auditum quomodo illo dimisso renuntiare potuerint sine suo exitio, non apparet; praesertim quia idem Secundus non quoslibet infimos, sed etiam patresfamilias, cum hoc idem persecutoribus respondissent, crudelissimis mortibus dixit occisos. Sed de hac re Catholici nullum Secundo crimen obiecerunt: sed tantummodo quod ei Purpurius obiecit, et propter quod pacem, ne schisma fieret, omnia illa Deo dimittens, cum traditoribus fecit, recitari voluerunt, ut quales homines in absentem Caecilianum sententias dixerint, appareret.
Prosecutio Catholicorum asserens quid de Ceciliano gestum sit quidve sentiendum.
16. 28. Hoc autem recitato, petierunt Catholici, ut etiam illa quae dilata fuerant, legerentur, <inde asserentes posse monstrari quid de Ceciliano gestum sit quidve sentiendum> de concilio Carthaginensi, in quo lectum fuerat absentem Caecilianum a multis episcopis fuisse damnatum. <Contra Donatistae catholicos urgebant ut verum esse faterentur> illud concilium, quia Catholici recitaverant relationes Anulini proconsulis, quibus appareret chartas criminum Caeciliani Constantino imperatori esse transmissas: quod utique agentes confirmaverunt a maioribus suis Caecilianum apud Imperatorem accusatum. Responsum est autem a Catholicis, illud Carthaginense concilium sic non praeiudicare absenti Caeciliano, quemadmodum non praeiudicavit absenti Primiano concilium eorum, a quibus in Maximiani causa damnatus est; quoniam magis tenuit pars Donati, quod actum est postea pro Primiano, quam illius concilii auctoritatem quo fuerat ante damnatus: sic ergo et in Caeciliani causa debere attendi quod postea gestum est. Hic Donatistae de Maximiani causa coarctati dixerunt, " nec causam causae, nec personam praeiudicare personae ". Quam sententiam in ore habere solent omnes Catholici, cum Donatistae aliorum crimina aliis obicientes suam separationem defenderent, et orbem christianum nescio quibus Afrorum criminibus accusarent. Nam et ista Collatione totum quod egerant Catholici, ut Ecclesiae causam a causa Caeciliani distinguerent asserentes in Ecclesia permixtos malos non obesse bonis, nec eos suis maculare peccatis, hoc utique egerant, ut nec causa causae praeiudicaret, nec persona personae. Quod ab adversariis dum aliud ageretur, voce apertissima confirmatum est. Sed Cognitor cum quaesisset quid de Carthaginensi concilio Catholici responderent; iterum responderunt non esse contemnendam similitudinem causae Primiani, quia et Dominus Christus Iudaeos de factis eorum convincens perducebat ad verum.38.
Aliud habet Ecclesiae catholicae consuetudo in episcopi ordinatione, ut non Numidiae.
16. 29. Deinde Donatistae longa prosecutione agebant, ut ex illius auctoritate Carthaginensis concilii confirmaretur Caeciliani damnatio, quod ad tot sacerdotes venire noluerit; quasi non et Primianus ad eos a quibus damnatus est, cum eorum factionem cognosceret, simili voluntate non venerit; et quod non exspectaverit Caecilianus, ut princeps a principe ordinaretur; cum aliud habeat Ecclesiae catholicae consuetudo, ut non Numidiae, sed propinquiores episcopi episcopum Ecclesiae Carthaginis ordinent: sicut nec Romanae Ecclesiae <episcopum> ordinat aliquis episcopus metropolitanus, sed de proximo Ostiensis episcopus. Hoc autem dicentes de sua consuetudine, quam nescio quando instituerunt, Ecclesiae catholicae praeiudicare conabantur: quae consuetudo si antiqua esset, hoc ipsum obiecissent Caeciliano, quando eum absentem damnaverunt. Dixerunt etiam scripsisse Optatum, quod Caecilianus dixerit: " Si traditores sunt qui me ordinaverunt, ipsi veniant, et ordinent me ".39. Quod quidem si dictum est, ideo dici potuit ad illos irridendos, quibus hoc mandasse perhibetur, quoniam certus erat ordinatores suos non esse traditores. Non enim ait quia traditores sunt; sed, " si traditores sunt ": ut innocentia eorum probanda restaret, ubi probari recte potuisset. Catholicorum prosecutio, qua destruitur Donatistarum utroque modo concilium.
16. 30.Ad haec, et si qua alia prolixa prosecutione dixerunt, breviter responderunt Catholici, non sufficere ad causam Caeciliani Carthaginense concilium, ipsos etiam iudicasse, qui eam ad Imperatorem accusando miserunt; et sic demonstrarunt hoc potius esse spectandum quod, quo res pervenerit usque ad Imperatoris sententiam, cui eamdem causam mittendam duxerunt. Hoc enim Catholici instabant, ut omnibus morarum umbraculis amputatis, illa potius legerentur, quibus lectis olim causa finita, et Caeciliani innocentia manifestata luce clarius appareret. Quae Donatistae ut legerentur, omnino nolentes, quidlibet aliud interponendo impediebant. Nam cum Cognitor quaesisset, utrum prius esset factum Carthaginense concilium, et postea missa fuerit ad Imperatorem causa Caeciliani; dixerunt Catholici, quoniam consulem et diem illud concilium non haberet, ad utrumque se respondere: quia si prius causa ad Imperatorem missa est, quo exitu terminata sit spectari oportere; si autem postea, nihilominus non istorum, sed illius iudicium esse quaerendum, quo eam post iudicium suum mittendam putarunt. Sed cum multa Donatistae insererent de consule et die, cur in suorum maiorum concilio non legeretur, ne hinc falsitatis arguerentur, et assererent hanc esse ecclesiasticam consuetudinem, ne dies et consules decretis episcoporum conscriberentur, legi volentes etiam concilium Cypriani, ut hoc probarent, quia nihil aliud nisi morae quaerebantur (neque enim Catholici in eo causam suam constituerant, quando ad utrumque responderant, sive prius, sive posterius esset illud concilium, quod contra Caecilianum apud Carthaginem fecerant); iussit Cognitor, Catholicis instantibus, ut ista potius quae dilata fuerant, legerentur.
Ubi Donatistae illud Cirtense concilium falsum esse dicunt.
17. 31. Tunc Donatistae aliam quaestionem interposuerunt morarum plenissimam, sed revera in qua pro se laborare voluerunt, si possent ostendere quod volebant: illud scilicet Cirtense concilium falsum esse, ubi lectae fuerant confessiones traditorum invicem sibi ignoscentium ne schisma fieret; quia ipsi legebantur inter ceteros contra Caecilianum absentem sententias protulisse. Hoc ergo falsum demonstrare conantes, multa dixerunt; sed alia levia esse ipsi iudicantes, duo quaedam in ea quaestione multum commendaverunt, et in eis multum immorati sunt: unum, quia contra ecclesiasticam consuetudinem ipsum Cirtense concilium diem et consulem haberet; alterum autem, quod persecutionis tempore non posset concilium congregari. Exigebant ergo Donatistae a Catholicis, ut vel alia concilia proferrent antiqua episcoporum, ubi ostenderent consules et dies etiam conscriptos, vel de ipsis sanctis Scripturis tale aliquid recitarent. Ubi Catholici cum viderent de re inanissima moras mirabiles et inexplicabiles interponi; (quis enim eos hinc falsitatem crederet obiecturos, ubi ad maiorem diligentiam temporum attestatio praenotata legeretur, nisi forte per hanc esset aliquando necessaria indagatio veritatis? quis ergo eos crederet hoc obiecturos, ut praepararet antiqua concilia, quibus hanc consuetudinem demonstraret? aut quis tunc iret et vetusta ecclesiastica archiva revolveret?) cum hoc viderent Catholici, et in Miltiadis concilio diem et consulem demonstrabant, et de ipsis sanctis Scripturis commemoraverunt Prophetas indicia antiquissimorum temporum suis litteris praenotasse, quo anno cuius regis quoto mense anni, quoto die mensis factum esset super eos verbum. Cognitor autem illud de die et consule obiectum contemnendum et removendum existimans, iussit gesta apud Miltiadem habita cetera recitari: et recitata sunt. Quibus apparuit omnium qui tunc consederant episcoporum sententiis et ipsius Miltiadis, Caecilianum absolutum atque purgatum: Donatum vero damnatum, qui praesens in prima fuerat actione convictus; ille scilicet Donatus a Casis-Nigris, quem praesentem fuisse tunc constitit. Ipsum Cirtense concilium diem et consulem habet.
17. 32.Sed hoc recitato, cum quaereretur a Donatistis quid responderent ad illud Cirtense concilium, eo redierunt ut conarentur falsum esse monstrare. Tunc dixerunt tempore persecutionis congregari non potuisse concilium. Quod Cognitor non contempsit, et validum existimans, a Catholicis responsionem poposcit; atque inter haec quaesivit, unde probaretur tempus fuisse persecutionis. Tunc Donatistae protulerunt martyrum gesta, ubi auditi et pro confessione passi sunt. Iussit etiam Cognitor computare Officium, et renuntiare, consideratis utrisque consulibus et diebus, et qui de concilio Cirtensi, et qui de gestis martyrum legebantur: quia dictum fuerat a Catholicis, post illorum martyrum passionem, unde persecutionis tempus probabatur, prope annum consecutum fuisse usque ad consulem et diem concilii Cirtensis. Responsio autem computantis Officii mensem interfuisse suggesserat. Voluerunt ergo Catholici de tabulis tolli quod dixerant, ut hoc solum gesta retinerent quod Officium responderat; hoc enim verius esse crediderant. Sed Donatistae, quod a Catholicis dictum erat, noluerunt de tabulis tolli: unde Catholici non contenderunt, ut eorum in hoc calumniosus animus appareret. Porro autem illud erat verius quod Catholici dixerant; Officium autem in computando errans falsum renuntiaverat, quod postea conscripta et diligentius considerata gesta docuerunt, sicut potest probare, quem libuerit legere, et non piguerit computare. Nam gesta martyrum quibus ostendebatur tempus persecutionis, consulibus facta sunt Diocletiano novies, et Maximiano octies, pridie idus februarias; gesta autem episcopalia decreti Cirtensis post eorumdem consulatum, tertio nonas martias: ac per hoc tredecim menses interesse inveniuntur, plures utique quam undecim, quos prius Catholici minus diligenter computando responderant: sed Officium ut falleretur et mensem interesse responderet, eumdem consulatum putavit, post consulatum autem non advertit, ubi annus iam alius agebatur. Proinde Catholici tamquam ex vera Officii responsione cogebantur ostendere tempore persecutionis illos undecim vel duodecim episcopos in domum privatam convenire potuisse, Donatistis instantibus, ut hoc ex aliis conciliis ostenderent, si aliquo tempore persecutionis facta episcoporum concilia reperire potuissent. Quod Catholici quoniam tunc inquirere et ad horam veteres chartas in archivis ecclesiasticis discutere non poterant, respondebant multo facilius duodecim homines in domum convenire potuisse eo tempore, quo etiam congregationes plebium fieri solebant, quamvis persecutione fervente, sicut ipsis gestis martyrum monstrabatur, qui confitebantur in passionibus suis se collectam et Dominicum egisse. Hoc autem Catholici dixerant, antequam supputaret et responderet Officium. Dictum est etiam a Catholicis, episcopalia gesta illa Cirtensia, quae diligentia maiorum usque ad haec tempora servari et inveniri potuerint, sic habenda quemadmodum illae epistolae Mensurii et Secundi, quas Donatistae recitaverunt. Concilium quippe Carthaginense, ubi absentem Caecilianum septuaginta damnaverunt, commemoratum est etiam <in iudicio> a Miltiade habito, ubi Caecilianus est absolutus. Litterae vero illae Mensurii et Secundi nusquam alibi commemoratae dicebantur, unde nullo alio testimonio veritas earum asserebatur, nec tamen ideo dicebant Catholici falsas esse. Dictum est etiam hoc a Catholicis, ut probarent Donatistae si possent, tempore persecutionis sic ad se invicem scripsisse episcopos, quemadmodum Mensurium et Secundum scripsisse proferebant. Quod non ideo dicebant Catholici, ut hinc illas Mensurii et Secundi litteras falsas esse monstrarent, quae seu verae seu falsae essent, causae nihil officerent; sed ut hinc intellegerent Donatistae, quam vana tergiversatione Catholicos cogerent alia proferre concilia persecutionis tempore congregata: quia, si eis simili obstinatione diceretur: " Proferte et vos alias epistolas persecutionis tempore sic scriptas et missas, quae si aliquo modo deprehenderentur, et codices occultati exigi possent, et ordo et curator et centurio et beneficiarius ad discrimen capitis pervenirent, qui Secundum tradere nolentem impunitum dimisisse prodebantur "; nullo modo ad horam reperirent alias epistolas tempore persecutionis ab episcopis ad episcopos in tam longinqua terrarum similiter datas. Conflictatio inter Donatistas et Cathilicos: si potest tempore persecutionis concilium congregari ad episcopum ordinandum.
17. 33.Cum ergo hinc diuturna conflictatio fieret, saepe repetentibus Donatistis non potuisse tempore persecutionis concilium congregari ad episcopum ordinandum, quia in apostasia erat mundus, nec erant quibus ordinaretur, et cetera talia: Catholicis autem respondentibus, quod et episcopi facile congregarentur tam pauci, ut nec concilium dici debeat; quando plebes congregabantur, sicut gesta martyrum testarentur; et erant sine dubio quibus ordinarentur episcopi, ipsae utique plebes quas tunc solitas congregari gesta martyrum loquebantur: haec cum assidue multis et variis modis dicerentur, et responderentur: nam et domum privatam Christianis congregandis praestitam constitit tempore persecutionis, sicut in quibusdam gestis martyrum legebatur; quia Donatistae dixerunt fieri non potuisse ut illo tempore domum suam quisquam praeberet: et commemoratum est usque adeo non esse incredibile, quod in privatam domum pauci illi episcopi persecutionis tempore convenerunt, ut fervente persecutione etiam in carcere doceantur baptizati martyres, et illic a Christianis celebrata Sacramenta, ubi Christiani propter eadem Sacramenta tenebantur inclusi. 18. 33. Inter haec ergo tandem aliquando, saepe etiam Cognitor interlocutus, fieri potuisse illum conventum ab episcopis, quando et plebes congregatae probabantur; compulit Donatistas, ut contra concilium iudiciumque Miltiadis, quo Caecilianus purgatus atque absolutus legebatur, si haberent aliquid dicerent, quoniam illic potius quam in illo Cirtensi concilio causa consisteret.
Donatistae ipsum Miltiadem coeperunt crimine traditionis arguere.
18. 34. Tunc Donatistae ipsum Miltiadem coeperunt crimine traditionis arguere, et dicere maiores suos propterea illius iudicium refugisse, quod traditor fuisset: quasi non etiam iudicio eius assisterent, ubi responderant se in Caecilianum non habere quod dicerent. Sed tamen facto iudice intento, utrum de traditionis crimine Miltiadis aliquod iudicium, vel publicum, vel ecclesiasticum proferretur, ipsisque Catholicis id ut probaretur exspectantibus et exigentibus, legerunt Donatistae gesta quaedam prolixissima apud praefectum, ubi nec praefectus ipse cuiusmodi esset apparebat, nec locus legebatur, ubi haec agebantur. Sed gesta ipsa multos multa ecclesiastica tradentes longissima recitatione sonuerunt, ubi nomen Miltiadis omnino non sonuit. Quibus peractis cum Cognitor miraretur aliud promissum et aliud recitatum, illi adhuc eius patientiam deposcentes, gesta alia recitarunt, in quibus legebatur Miltiades misisse diaconos cum litteris Maxentii Imperatoris et litteris praefecti praetorio ad praefectum urbis, ut ea reciperent quae tempore persecutionis ablata memoratus imperator Christianis iusserat reddi. Et cum his quoque gestis nullum Miltiadis crimen et Cognitori et Catholicis defensoribus appareret, dixerunt Donatistae, Stratonem diaconum, quem cum aliis Miltiades ad recipienda loca ecclesiastica miserat, superioribus gestis recitatum esse traditorem; et ideo volebant etiam Miltiadem crimine traditionis aspergere, quod diacono illo non degradato uteretur. In prosecutione autem sua dixerunt Miltiadem tertium episcopum fuisse ab illo, qui tunc erat cum traditio illa facta esset. Hic Cognitor requisivit, utrum saltem in illis traditionis gestis esset expressum, quod Straton diaconus fuerit. Et recitatum est eum " hortatorem vanissimae superstitionis " appellatum: quod non solum ipse, sed etiam ceteri qui tradebant, appellabantur. Sed Donatistae responderunt, a Gentilibus persecutoribus in contumeliam religionis et diaconos et presbyteros ita vocitatos.
Non abhorret a consuetudine ut duo uno nomine censeantur.
18. 35.Ergo Catholici responderunt, cum mirum non esset, essetque in rebus humanis usitatissimum, ut non duo tantum, verum etiam plures homines uno nomine vocarentur; fieri quidem potuisse ut ille traditor Straton presbyter fuerit, iste autem alius Straton diaconus: quoniam Donatistae dixerant et diaconos et presbyteros hortatores vanissimae superstitionis a Gentilibus appellari: quamquam omnes clericos isto contumelioso nomine Gentiles appellare potuerint, et multo esset incertius cuius gradus clericus ille traditor fuerit: verumtamen etiamsi eum diaconum fuisse posset ostendi, neque hoc esse incredibile aut mirum, cum ante parvum tempus in ipsa urbe Roma duo Petri diaconi fuerint. Illud quoque additum est a Catholicis, quia etsi demonstraretur, quod omnino non demonstrabatur, eumdem Stratonem diaconum tradidisse, quem postea Miltiades ad recipienda loca ecclesiastica cum aliis diaconis misit, non continuo Miltiadem isto crimine aspergi, quem potuit persecutio longe facere absentem, ut hoc omnino nesciret, eumque innocentem putaret, quem nemo reum accusando monstraret. Contra haec frustra Donatistae eadem per eadem diutissime clamaverunt. Falsum erat quod Donatistae dixerant, convenire personas, loca, regiones. 18. 36.Post Collationem sane etiam de Cassiano Miltiadi calumniati sunt, quia etiam hoc nomen et in diaconis invenitur, quos ad praefectum misit Miltiades, et in illis gestis ubi facta traditio recitata est. Quod si in Collatione dicerent, facile potuit a Catholicis responderi, in tanta turba Romanorum clericorum nihil mirum fuisse si duo vel plures, non solum Stratones, sed etiam Cassiani reperirentur; cum in duodecim Apostolis, non solum duo Iudae, sed etiam duo Iacobi legerentur: nisi forte ipsis licuisset Casensem a Donato Carthaginensi distinguere, cum timerent ne maior auctor ipsorum Donatus Carthaginensis damnatus in Miltiadis iudicio putaretur; et Catholicis non liceret in tanta multitudine clericorum Romanorum habere plures similibus nominibus appellatos. Falsum enim erat quod Donatistae dixerant, convenire personas, convenire loca, convenire regiones: quando nec loca, nec regiones, nec ipsae expressae personarum dignitates de utrisque gestis, sed sola nominum convenientia legebatur, quam in diversis personis generis humani consuetudo frequentare non cessat.
Caeciliani innocentiam imperiale rescriptum et Arelatensis consessio declarant.
19. 37. Spernens itaque Cognitor incertissimas suspiciones, iussit aliquid manifestum contra illa gesta proferri, aut certe Constantini iudicium, cuius mentio iam facta fuerat, recitari. Et recitatum est iudicium Constantini, quemadmodum se inter partes causam Caeciliani cognovisse, ad Eumalium vicarium Africae scripsisset, quo remotis omnibus arbitris Caecilianum innocentem, illos calumniosissimos cognovisse testatus est; commemorans etiam in Arelatensi oppido pro Caeciliano factum episcopale iudicium, cui iudicio iam plurimi ex dissensione consenserant, reliquis adhuc resilientibus et discordantibus: unde ipse de re tota inter partes coactus est iudicare. Post harum imperialium litterarum recitationem, quaesivit Cognitor a Donatistis quid contra dicerent. Ibi Donatistae rursus ad Miltiadis calumniosam criminationem redire conati sunt: unde cum essent Cognitoris interlocutione depulsi, et ab eis esset flagitatum, ut contra iudicium Miltiadis, vel imperialem sententiam, si haberent aliquid, recitarent; responderunt, etiam imperatorias aures pravis suggestionibus inflatas. Ibi eis Cognitor respondit, quod attentissime adverterat, inter partes fuisse iudicatum. At illi exigere coeperunt, ut hoc legeretur, utrum inter partes iudicaverit Imperator. Quod cum fuisset Cognitore iubente recitatum, nihil invenientes quod dicerent, coeperunt de consule memoratis imperialibus litteris calumniari; quod sine consule fuerant recitatae. Hinc exorto conflictu, cum Donatistae invidiose dicerent episcopale concilium cum consule fuisse recitatum, et Imperatoris litteras consulem non habere; et Catholici responderent, non ibi causam consistere: Cognitor etiam interlocutus est evidentissimis legibus definitum, imperialia constituta, etiamsi consules non legerentur, in dubium non <posse> vocari. Deinde Catholici urgebant, ut aperte dicerent falsum esse quod lectum est; posse enim archiva conquiri.
Ubi postulant Donatistae ut, quod sibi servatum fuerat, de Optato proferant lectionem.
20. 38. Sed hinc repulsi, velut aliquid validissimum prolaturi, petierunt Optatum legi, quod et ante petiverant; unde se probaturos dicebant Caecilianum ab Imperatore damnatum: et promissum eis fuerat, sed dilatum. Prius ergo volebat Cognitor ut exprimerent, utrum litteras imperatorias arguere falsitatis auderent. Quod quidem illi minime audebant, tamen nihilominus consulem deesse invi-diosissime causabantur: Optatum vero legi multo instantius flagitabant. Haec cum diutius agerentur, in alia charta illarum imperialium litterarum inventus est consul. Quod cum esset suggestum, Donatistae dixerunt: " Certe consulem habere non debuit ": quasi hoc aliquando dictum esset, quod habere non debuerit; ac non etiam si consul defuisset, non impediri imperialis constituti veritatem. Quod cum eis Cognitor identidem respondisset, recitatus est et Optatus. Recitantibus Donatistis ubi ait: " Eodem tempore idem Donatus petiit ut ei reverti licuisset et ad Carthaginem accedere; tunc a Philumeno suffragatore eius Imperatori suggestum est, ut bono pacis Caecilianus Brixiae teneretur; et factum est " 40. In quibus verbis Optati, cum omnino nulla Caeciliani damnatio, sicut illi demonstraturos se esse promiserant, reperiri potuisset; iussit Cognitor totam paginam recitari, ut de superioribus et inferioribus verbis voluntas eius qui scripserat, nosceretur. Et ex officio recitatum est: "Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus " 41. Quod cum recitaretur, Donatistae dixerunt, hoc se non petisse recitari, stomachantes adversus eos qui risum tenere non potuerant, cum audissent quam apertam contra semetipsos paginam protulissent. Deinde, cum illis verbis quae ipsi recitaverant, extenuasse dicerent Optatum damnationem Caeciliani, et exprimere noluisse; flagitatum est ab eis, ut aliunde manifestum legerent, quod ab illo dicerent extenuatum. Quod cum minime potuissent, etiam inde post aliquantas morarum inanium perplexitates, cum et de Donati nomine contendissent quod non Carthaginensis, sed Casensis Donatus in iudicio Miltiadis adversus Caecilianum adstitisset, quod et Catholici concedebant, aliquando transitum est.
Donatistae falsum dixerunt de damnatione Caeciliani apud Brixiam. 21. 39. Deinde quia Constantini litteris, quibus eum inter partes cognovisse, et pro Caeciliano contra illos iudicasse constabat, Cognitor eos si quid haberent, respondere cogebat: petiverunt suum libellum esse recitandum, quem dicebant datum Constantino a maioribus suis. In quo libello satis aperteque monstrarunt, quam falsum dixerint de damnatione Caeciliani apud Brixiam: idem quippe libellus ostendit quemadmodum contra eos senserit Constantinus. Nam ibi dicunt, nullo modo se communicaturos " antistiti ipsius nebuloni", paratosque esse perpeti quidquid eis facere voluisset. Quem Constantini antistitem nebulonem utique Caecilianum intellegi volebant. Quomodo ergo eum Constantini antistitem dicebant, cui se contra Constantinum loquentes non communicare confirmabant, si eum apud Constantinum superaverant, ita ut ab illo Brixiae scirent esse damnatum? Ubi recitatur epistula Constantini ad vicarium Verinum destinata.
22. 40. Cum ergo Catholici dixissent, hoc eos contra se ipsos recitasse, hoc idem ipse etiam Cognitor esset interlocutus; addiderunt etiam illi suae falsitati convincendae magnum aliud firmamentum, recitantes ipsius Constantini litteras scribentis ad Verinum vicarium, ut libero eos dimittat arbitrio, se iussisse insinuans ut de exsilio remearent. In quibus litteris Constantinus sic eos detestatur, ut nihil illa indulgentia possit deformius inveniri. Quos utique non ita culpasset, sed magis laudasset, si ab eis Caecilianus apud illum victus ab eoque damnatus Brixiae relegaretur. Ac per hoc ista contra se ipsos proferentes atque recitantes, et a Caeciliano se superatos memorati imperatoris iudicio manifestissime monstraverunt; et suam falsitatem, qua eum dicebant esse damnatum, apertissime convicerunt: et qui Catholicos persecutionem facere, se autem pati gloriabantur, Caecilianum tamen per suas accusationes ab Imperatore damnatum etiam falso gloriari voluerunt. His itaque recitatis, cum Catholici dicerent, et Cognitorem breviter admonerent, quod etiam ipse cernebat, pro se illa, hoc est, pro innocentia Caeciliani contra illos fuisse recitata, et hoc idem etiam ipse fuisset interlocutus; Donatistae responderunt dicentes: " De libero arbitrio nihil dicit potestas tua ": hoc enim putantes secundum Constantini litteras sibi posse a praesente Cognitore concedi, eas etiam contra se pro Caeciliani causa recitandas existimaverunt. Hic cum eis Cognitor respondisset, aliud sibi esse a praesentis temporis Imperatore praeceptum, ierunt in aliud quod contra se identidem multo mirabilius protulerunt.
A proconsule Aeliano Felix Abtugnensis ordinator Caeciliani a crimine traditionis fuit absolutus.
23. 41. Recitaverunt enim alias litteras eiusdem Constantini Imperatoris ad Probianum proconsulem datas, quae quidem consules non habebant; sed nihil quasi de obiectione mutua Catholici agere voluerunt: quamvis et hinc se ipsos Donatistae convincerent, quam calumniose Catholicis id obiecerint; quod prior chartula ex qua recitatum est iudicium Constantini, quo absolutus est Caecilianus, consules non haberet, qui tamen mox in alia chartula inventi sunt. Istae itaque litterae ad Probianum proconsulem datae, continent Imperatoris iussionem, qua praecepit ut ad se Ingentius mitteretur, cuius confessione in proconsulis Aeliani iudicio Felix Aptugnensis ordinator Caeciliani a crimine traditionis fuerat absolutus. Hoc autem imperiale praeceptum ideo Donatistae se recitare dicebant, ut quasi ostenderent Caeciliani causam adhuc fuisse suspensam, etiam post illud iudicium quo se Constantinus inter partes omnia terminasse iam scripserat: cum et in ipsis litteris, quas ad Probianum proconsulem datas recitaverunt, quibus quasi ostenderent adhuc pendere iudicium, quoniam ad se mitti iusserat Imperator Ingentium, tanta contra se legerint, ut omnino mirum sit quibus illa oculis aspicere, vel quo ore pronuntiare potuerint. Ibi enim Constantinus dixit, ab Aeliano proconsule audientiam praestitam competentem, Felicemque innocentem ab exustione codicum divinorum constitisse; illos autem esse in praesentiarum confutandos, qui diurnis diebus eum interpellare non quiescerent; ut eis liquido appareret, frustra eos Caeciliano invidiam comparare, et adversus eum violenter insurgere voluisse. Hic ergo per illas litteras, non solum Caecilianum, sed etiam Felicem purgatum, seque innocentium persecutores apud Imperatorem exstitisse docuerunt.
Ipsa gesta proconsularia, quibus absolutus est Felix.
24. 42. Hac autem accepta opportunitate Catholici recitandam protulerunt et ipsius Aeliani tunc proconsulis relationem, de hac re ad Constantinum datam, ubi se causam Felicis audisse et finisse commemorat; et ipsa gesta proconsularia, quibus absolutus est Felix, et omnium necessariarum personarum testimonio a traditionis crimine innocens comprobatus. Quibus recitatis quid contradici posset, Cognitor inquisivit. Tunc Donatistae, quod et ante dicere coeperant, identidem repetierunt, quaerentes utrum ex praecepto Imperatoris directus ad comitatum fuisset Ingentius, et quid postea gestum esset, ut ostenderetur, a Catholicis exigentes: et gesta proconsularia, quibus possent verbis, refellere conantes, quibus absolutus est Felix; obicientes gratiam iudicis, vel suppositas fuisse personas, et cetera quae solent homines contra gesta quibus vincuntur, suspiciosa querimonia iactitare. Dicebant etiam, non recte Felicem absentem fuisse absolutum. Ad ista responsum est a Catholicis, omnia quae lecta sunt, ad absolutionem Caeciliani et Felicis apertissime pertinere; si quid autem Donatistae arbitrarentur misso ad comitatum Ingentio pro se fuisse iudicatum, et mutatum esse iudicium, quo Constantinus inter partes cognoscens purgato Caeciliano illos calumniosissimos iudicaverat, ipsos debere proferre. Quando autem hoc Catholici dicebant, in illa temporis brevitate non poterant considerari consules: quorum ordinem in ipsis gestis qui voluerit considerans, inveniet posterius ab imperatore Constantino absolutum esse Caecilianum, quam Felicis causam ab Aeliano proconsule discussam atque purgatam; post aliquot etiam annos Constantinum scripsisse ad Verinum vicarium, quas litteras ipsi recitaverunt, ubi sibi asserebant liberum arbitrium ab illo imperatore concessum, in quibus litteris eos tamquam pessimos et christianae pacis inimicos ostendit. Quod utique non fecisset, si aliquid pro illis contra Caecilianum iudicasset, cum ad comitatum missus esset Ingentius. Cognitor ergo interlocutus est, non posse gesta, quae tanta roboravit antiquitas, removeri, nisi aliis posterioribus gestis e contrario recitatis. Dictum est etiam a Catholicis, magis ad declarandam Felicis innocentiam profuisse quod absens fuerat absolutus, quia gratiae suspicio, si praesens esset, potius oriretur.
Sententia recitata, quae totum complexa negotium, quod observari oporteat, pro catholicae unitate decernit.
25. 43. Urgere deinde Cognitor coepit, ut si qua posteriora gesta Donatistae haberent contra absolutionem Caeciliani vel Felicis, iam iamque proferrent. Hic illi ad ea quae iam toties dixerant et Catholicis toties ad omnia respondentibus transacta iam fuerant, rursus quasi a capite redire et ea replicare conati sunt. Ubi cum interlocutus esset Cognitor, admonens ut eos iam pigeret eadem repetere, quae peracta et transacta iam fuerant, et identidem proferre compelleret si quid recitandum haberent adversus Caeciliani et Felicis sic evidentissimas absolutiones: et illi nihil omnino adversus illa proferentes, eadem repetere non cessarent, ut de illis quae dixerant iudicaretur: et contra Cognitor illud potius flagitaret, ut legerent si haberent quod legi posset adversus imperiale et proconsulare iudicium, ut posset de omnibus pronuntiari, quoniam legibus prohibetur semiplenam proferre sententiam: instarent etiam Catholici, ut rebus omnibus Cognitori manifestatis, et Donatistis quid respondeant non invenientibus, eadem repetentibus, tandem aliquando causa finiretur. In ultimo Cognitor dixit: " Si contra nihil est quod legatis, exire dignamini, ut possit plena de omnibus scribi sententia ". Et utrisque exeuntibus, sententiam scripsit quam rursus intromissis partibus recitavit, qua complexus est omnia quae de prolixa trium dierum actione potuit recordari. In quibus quaedam non eo ordine quo gesta sunt commemoravit, omnia tamen veraciter posuit, confutatos a Catholicis Donatistas omnium documentorum manifestatione pronuntians.
1 - Mt 23, 9
2 - 1 Cor 4, 15.
3 - Cf. Lc 24, 47.
4 - Cf. Mt 13, 47-50.
5 - Mt 13, 38.
6 - Ier 23, 28.
7 - Cf. Mt 25, 32-33.
8 - Cf. CYPR., Ep. 54, 3: CSEL 3-2, pp. 622-623.
9 - Cf. CYPR., Serm. de lapsis, 6.
10 - Cf. Io 6, 71-72.
11 - Phil 1, 15-18.
12 - Cf. AUG., Contra Cresc., 4, 47, 57.
13 - Rom 1, 18.
14 - Cf. Mt 3, 12; Lc 3, 17.
15 - Mt 13, 38.
16 - 1 Io 2, 15.
17 - 2 Cor 5, 19.
18 - Rom 6, 9.
19 - Cf. Lc 5, 4-10.
20 - Cf. Io 21, 6-11.
21 - Io 21, 11.
22 - Cf. Isa 52, 1.
23 - Cf. Gen 8, 6.
24 - Cf. Gen 7, 2.
25 - Cf. Lc 1-2.
26 - Cf. Ez 9, 4.
27 - 1 Tim 5, 22.
28 - Isa 52, 11.
29 - Cf. supra, Collationis die 2, cap. 1.
30 - Ps 25, 4.
31 - Cf. CYPR., Ep. 54, 3.
32 - Cf. Apoc 1, 4.
33 - Cf. Iob 2.
34 - Cf. Mt 7, 16-20.
35 - Cf. supra, n. 8.
36 - Cf. Ios 2.
37 - Cf. 2 Mach 6, 21-28.
38 - Cf. Mt 15, 1-9; Mc 7, 1-13; Lc 11, 37-44.
39 - Cf. OPTAT. 1, 19.
40 - Cf. OPTAT. 1, 26.
41 - Cf. OPTAT. 1, 24.