Franciscus Maria Rini Ordinis Minorum Regularis Observantiae Seraphici Patris sancti Francisci Dei et Sanctae Sedis Apostolicae gratia Episcopus Agrigentinus Regiusque consiliarius.
Dilectis Nobis in Christo filiis Magistris Juratis terrae Raffadalis huius nostrae Agrigentinae dioecesis salutem.
Oblata nuper Nobis ex parte vestra humiliter petitio continebat quod prae ceteris beneficiis de praeterito hucusque tempus diu acceptis a Deipara Maria Virgine sub nomine Salutis Infirmorum oppidi praedicti Patrona et Protectrix, illud crebre noviter se obtulit oppidum huiusmodi reddidisse immune et incolumen a semper memorabilibus et ingentibus damnis aedificiorum et populorum fere partis huius Insulae et Siciliae regni ex causa terraemotus in die 11 Januarii instantis anni, et ob id idem per illustrissimum dominum Don Dominicum Montaperto marchionem terrae Montis Aperti praedicti, domino Don Francisco Montaperto et Uberti Principe praedictae terrae Raffadalis eius patre, Gubernatorem Generalem Statuum illius per reverendum Archipresbyterum et Clerum ac per Vos in nomine Populi fuerunt statuta (praevio tamen decreto nostro) in gratiarum actionem propter tam eximii beneficii et pro maioris obsequii augumento erga praedictam Deiparam Mariam Virginem singulis annis in perpetuum qualibet die 11 Januari incipiendo ab anno secundae Indictionis venturae festum sollemne celebrare, vacatione populi praedicti a servilibus et in ceremoniarum assistentia in vesperis et Missa celebranda supradicta die, ut est videre ex publico documento per acta notarii Salvi Romano predicti oppidi sub die prima marti proximi elapsi ratificato per praefatum illustrissimum Principem septima eiusdem mensis in actis notarii Antonii Abramo Panormi ad quem sit relatio; Nobis enixe rogastis ut predicta confirmando licentiam desuper necessariam vobis impertiri dignaremur.
Nos vero tam pium opus cordi habentes, et prae ceteris maiora obsequia erga Deiparam Virginem Mariam cupientes presentes Bullas expediri mandavimus, quarum visa intuita praemissorum acceptantes et laudantes disposita et contenta in praecibus predictis facultatem damus et tribuimus posse perpetuis futuris temporibus ad maiorem Omnipotentis Dei eiusque sanctissimae Matris titulo Salutis Infirmorum gloriam et honorem in predicto oppido Raffadalis singulos annos qualibet die undecima Januarii festum solemne celebrari vacantibus populis a servilibus omnibusque aliis servatis secundum tenorem presentis populi instrumenti.
Mandamus praeterea archipresbytero dicto oppidi praedicti presenti et pro tempore existenti quod ita exsequatur sub poenis arbitrio nostro nostrorumque successorum infligendis. In quorum omnium.
Datum Agrigenti, die 18 aprilis 1693. IlI. Del Carretto Vincentius Calafato, magister notarius
+ Fr. Franciscus Maria Episcopus Agrigentinus