CAII SOLLII APOLLINARIS SIDONII EP[ISTO]LAR[RUM] LIB[ER] P[RIM]US INCIPIT
[EPISTOLA I]
SIDONIUS CONSTANCIO SUO SALUTEM
Diu praecipis domine major summa suadendi auctoritate sicuti es in his quae deliberabuntur consiliosissimus ut si quae litterae paulo politiores varia occasione fluxerunt prout eas causa persona tempus elicuit omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam Quinti Symmachi rotunditatem Gaii Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptiosis insecuturus. Nam de Marco Tullio silere me in stylo epistolari melius puto quem nec Julius Titianus sub nominibus illustrium feminarum digna similitudine expressit. Propter quot illum caeteri quique Frontonianorum ut pote consectaneum aemulati cur veternorum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt. Quibus omnibus ego immane dictu est quantum semper judicio meo cesserim quantumque servandam singulis pronuntiaverim temporum suorum meritorumque praerogativam. Sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas li enim parvum est sed defaecandas ut aiunt limandasque commisi sciens te immodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum. Quamobrem nos nunc haesitabundos in li deinceps famae pelagus impellis. Porro romae die ... autem super hujusmodi opusculo tutius conticueramus contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione mihi jampridem in portu judicii publici post lividorum latratuum scyllas enavigatas sufficientis gloriae anchora sedet. Sed si & hisce deliramentis genuinum molarem invidia non fixerit actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturentia sermocinationibus multiplicabuntur. Vale.
[EPISTOLA II]
SIDONIUS AGRICOLE SUO SALUTEM
Saepe postulavisti ut quia Theodorici regis Gothorum commendat populis fama civilitatem litteris tibi formae suae quantitas vitae qualitas significaretur. Pareo libens in quantum epistolaris pagina sinit laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem. Igitur vir est & illis dignus agnosci qui eum minus familiariter intuentur ita personam suam Deus arbiter & ratio naturae consummatae felicitatis dote sociata cumulaverunt. Mores autem hujuscemodi ut laudibus eorum nihil ne regni quidem defraudet invidia. Si forma quaeratur corpore exacto longissimis brevior procerior eminentiorque mediocribus. Capitis apex rotundus in quo paululum a planitie frontis in verticem caesaries refuga crispatur. Cervix non sedet nervis. Geminos orbes hispidus superciliorum coronat arcus. Si vero cilia flectantur, ad malas medias palpebrarum margo prope pervenit. Aurium legulae, sicut mos gentis est, crinium superjacentium flagellis operiuntur. Nasus venustissime incurvus. Labra subtilia, nec dilatatis oris angulis ampliata. Pilis infra narium antra fruticantibus cotidiana succisio. Barba concavis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genas adusque forpicibus evellit. Menti, gutturis, colli, non obesi, sed succulenti, lactea cutis, quae propius inspecta juvenili rubore suffunditur. Namque hunc illi crebro colorem non ira, aliquantum ... sed verecundia facit. Teretes humeri, validi lacerti, dura brachia, patulae manus; recedente alvo pectus accedens. Aream dorsi humilior inter excrementa spina discriminat. Tuberosum est utrumque prominentibus latus. In succinctis regnat vigor ilibus. Corneum femur, internodia poplitum bene mascula. Maximus in minime rugosis genibus honor. Crura suris fulta turgentibus, & qui magna sustentat membra, pes modicus. Si actionem diurnam, quae est forinsecus exposita, perquiras : antelucanos sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit, grandi sedulitate veneratur : quanquam, si sermo , possis animo animadvertere quod servet istam pro consuetudine potius, quam pro ratione reverentiam. Reliquum mane regni administrandi sibi deputat. Circumsistit sellam comes armiger, pellitorum turba satellitum ne absit, admittitur; ne obstrepat, eliminatur, sicque pro foribus immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis. Inter haec, intromissis gentium legationibus, audit plurima, pauca respondet. Si quid tractabitur, differt ; si quid expedietur, accelerat. Hora est secunda : surgit e solio, aut thesauris inspiciendis vacaturus, aut stabulis. Si venatione nuntiata procedit, arcum lateri innectere citra gravitatem regiam judicat: quem tamen, si cominus avem feramque aut vianti monstres, aut venanti, manui post tergum reflexae puer inserit, nervo lorove fluitantibus: quem sicut puerile computat gestare thecatum, ita muliebre accipere iam tensum. Igitur modo e regione capitibus intendit, modo ad pendulum, nodi parte conversa, languentem cordae laqueum vagantis digito superlabente prosequitur: et mox spicula capit, implet, expellit; quidve cupias percuti, prior admonet. Eligis quid faciat, quod elegeris ferit: et, si ab alterutro errandum est, rarius fallitur ictus, quam obtutus. Si in convivium venitur, quod quidem diebus profestis simile privato est non ibi impolitam congeriem liventis argenti mensis cedentibus suspiriosus minister imponit. Maximum tunc pondus in verbis est, ... quippe cum illic aut nulla narrantur, aut seria. Toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur suppellex, modo byssina. Cibi arte, non pretio placent: fercula nitore, non . Scyphorum paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis, quam recuset ebrietas. Quid multis? Videas ibi elegantiam Graecam, abundantiam Gallicanam, celeritatem Italam, publicam pompam, privatam diligentiam, regiam disciplinam. De luxu autem illo sabbatario narrationi meae supersedendum est, qui nec latentes potest latere personas. Ad coepta redeatur. Dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus. Quibus horis viro tabula cordi est, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, volvit argute, mittit instanter, joculanter compellat, patienter exspectat. In bonis jactibus tacet, in malis ridet, in neutris irascitur, in utrisque philosophatur. Secundas fastidit vel timere, vel facere, quarum opportunitates spernit oblatas, transit oppositas. Sine motu evaditur, sine colludio evadit. Putes illum et in calculis arma tractare. Sola est illi cura vincendi. Cum ludendum est, regiam sequestrat tantisper severitatem, hortatur ad ludum, libertatem, communionemque. Dicam quod sentio: timet timeri. Denique oblectatur commotione superati, et tunc demum credit sibi non cessisse collegam, cum fidem fecerit victoriae suae bilis aliena. Quodque mirere, saepe illa laetitia, minimis occasionibus veniens, ingentium negotiorum merita fortunat. Tunc petitionibus diu ante per patrociniorum naufragia jactatis, absolutionis subitae portus aperitur. Tunc etiam ego aliquid obsecraturus feliciter vincor, quando mihi ad hoc tabula petit, ut causa salvetur. Circa nonam recrudescit moles illa regnandi. Redeunt pulsantes, redeunt submoventes, ubique litigiosus fremit ambitus: qui tractus in vesperam, coena regia interpellante rarescit, et per aulicos deinceps pro patronorum varietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus. Sane intromittuntur, quanquam raro, inter coenandum mimici sales, ita ut nullus conviva mordacis linguae felle feriatur. Sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant, nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat. Nullus ibi lyristes, choraules, mesochorus, tympanistria, psaltria canit: rege solum illis fidibus delinito, quibus non minus mulcet virtus animum quam cantus auditum. Cum surrexerit, inchoat nocturnas aulica gaza custodias, armati regiae domus aditibus assistunt, quibus horae primi soporis vigilabuntur. Sed jam quid meas istud ad partes, qui tibi indicanda non multa de regno, sed pauca de rege promisi? Simul et stylo finem fieri decet: quia et tu cognoscere viri non amplius quam studia personamque voluisti, et ego non historiam, sed epistolam efficere curavi.
VALE. SIDONIUS PHILIMACIO SUO SALUTEM
[EPISTOLA III]
Suetonii...
I nunc, et legibus me ambitus interrogatum senatu move, cur adipiscendae dignitati haereditariae curis pervigilibus incumbam: cui pater, socer, avus, proavus, praefecturis urbanis praetorianisque, magisteriis palatinis militaribusque micuerunt. Et ecce Gaudentius meus hactenus tantum Tribunitius, oscitantem nostrorum civium desidiam vicariano apice transcendit. Mussitat quidem juvenum nostrorum calcata generositas: sed qui transit derogantes, in hoc solum movetur, ut gaudeat. Igitur venerantur hucusque contemptum, ac subitae stupentes dona fortunae, quem consessu despiciebant, sede suspiciunt. Ille obiter stertentum oblatratorum aures rauci voce praeconis everberat: