Lectori Candido S. P. D. Sigebertus Havercampus.
Semper Africa novi aliquid. Illa, solitudine horrida, ferarum altrix, scholas bestiarum, Romanorumque olim munera, mille, diversa horroris specie roborisque amplitudine, ditavit animalibus. Illa in sanctissima Martyrum corpora, spectante laeta Romuli plebe, spectatoribus non dissimilia Lybica immisit monstra. Fuit eadem Africa, quae non vulpes solum, doli plenum genus, triste malum uvis, protuberantivus primum in Ecclesia Christiana vitibus, procreavit; sed et metuendos dentibus apros, vineta ipsa effodientes, horre idum rugientes leones, immitesque ursos subministrat. At vero sicut ad temperandam Urbis Aeternae, quo falso nomine sibi blandiebatur Roma, laetitiam, Afri praesertim efflagitabantur venatores, qui, viribus valentes, frustrandisque bestiarum morsibus artifices, impetum earum eluderent, ipsasque conficerent; sic etiam satis magnum aeterna vere Dei veri Civitas contra Valentinianos, Gnosticos, Arianos, similiaque Naturae portenta, genitum ex eadem sibi Africa vidit praesidium. Quid enim Augustini ego subtilitatem et eruditionem laudem? mellifluam Lactantii eloquentiam probem? Arnobii doctam curiositatem persequar? Undique in Cypriani scriptis relucentem pietatem, quam ipse sanguine suo signavit, suspiciam? Quid denique, qui uno etiam libello multum verae gloriae meruit, Minucii admirer rotundum et lenefluens eloquium! Unus instar omnium est Tertullianus, in quo multum sibi placet Augustinus; Omnis generis litterarum peritiam agnoscit Lactantius; Quem sequendum sibi proponit Arnobius; Magistrum, quoties libros ejus poscit, vocat Cyprianus; in suo denique Dialogo, qui velut contractum ex vasto Apologetici hujus pelago sinus est curvamen, tantum non transcribit Minutius. De quo quidem Tertulliano, quid Veteres et Recentes Auctores non sine laudum cumulo senserint, quamvis hic exscribere mihi non sit propositum, tamen non possum, quin pauca delibem. Et Veterum quidem perhonorifica testimonia hisce contraxit Vincentius Lirinensis, quinti seculi, cui illum Cangius, assignat, non infacundus scriptor. Hic, inquit, apud Latinos nostrorum omnium facile princeps judicandus. Quid enim hoc viro doctius? Quid in Divinis atque Humanis Rebus exercitatius? Nempe omnem Philosophiam et cunctas Philosophorum Sectas, auctores assertoresque Sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum et studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi et vehementi excelluit, uti nihil sibi pene ad expugnandum proposuerit, quod non aut acumine irruperit, aut pondere illiserit? Jam porro orationis suae laudes quis exequi valeat? Quae tanta, nescio qua, rationum densitate conserta est, ut ad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat: cujus quot pene verba, tot sententiae sunt, quot sensus, tot victoriae. Ex Recentioribus quidem, Illustris Nobilitatis Josepho Scaligero sublimius et perfectius in omni genere doctrinae et Scientiarum non novit Orbis eruditus. Vide itaque quantum sit a laudato laudari. Verba ejus sunt in Primis Scaligeranis pag. 96. «Tertullianus semper in manibus habendus accurateque legendus est, tum propter Linguae Romanae proprietatem, tum propter disciplinarum ac litterarum omnium cognitionem; Fuit enim doctor omniscius et argutus, qui illotis manibus tractandus non est, nec obiter legendus, ubique enim remoratur lectorem. Tertullianus certe excellentissimus auctor est in omnibus. «Exstant etiam doctissimi et accuratissimi Lipsii litterae, lib. IV. Ep. IX. ad Jacobum Pamelium, in hunc sensum. «Audio te, clarissime Pameli, in emendando Tertulliano esse. Major, an utilior a te res suscepta, nescio. Scriptorem plenum antiquae et reconditae doctrinae corrigere arduum; eumdem correctum dari, non solum vestra Theologorum interest, sed nostra omnium, qui litteras Graecas Romanasque tractamus. «Merito itaque nobili litterato, et diffusae eruditionis Barthio audit Pater Eruditionum, lib. Adversar. XIII. Cap. XVI. Apud quem lib. XIX. Cap. I. haec etiam legi possunt. «Scriptorum, quantum ad nos venit, eruditior nemo est, exque quo plura condiscere possis, quam Tertullianus, Nullus in eo apex est non cum cura positus, ut, quo pacto alii inopia, hic abundantia litterarum peccare nonnunquam videatur.» Quibus merito adjungendum Thomae Campanellae testimonium, viri cujus ingenii vehementiam et judicii acrimoniam saepe sum admiratus. Ille in Libello de Libris Propriis et Recta Ratione Studendi Cap. IX. Edit: Crenianae pag. 216. ubi virtutes et vitia Scriptorum quorumdam, qui Theologica tractarunt, enumeravit, ita in hoc Nostro Auctore finit. «Tertullianus denique ut Theologorum Magister, plus probat duobus verbis, quam caeteri mille argumentis: gravis, arduus, acer, efficax, brevis, concinnus: philosophicae grammaticae, non autem civilis cultor, et suo africanismo homines velut ad peregrinas merces alliciens. »
Quid igitur mirum, si tantus Auctor non tantum tam insignes laudatores, sed et omnium Gentium invenerit Commentatores. Cum Tertulliani enim nomine consecrata Aeternitati, ex omni statu et disciplina, manebunt nomina Rhenanorum, Pameliorum, Juniorum, De La Cerdarum, Heraldorum, Gothofredorum, Salmasiorum, Rigaltiorum. Ut jam taceam Zephyros, Barraeos, Gagnaeos, Latinios, Gelenios, Mercerios, Wouwerios, aliamque satis numerosam eruditorum turbam, qui hujus Auctoris studium publicis ingenii sui monumentis testatum posteris voluerunt. Et ex his quidem plurimi cuncta nobis Tertulliani Opera elucidationibus suis exornata dederunt. Inter quos primus Rhenanus, (cui et hunc et plurimos alios Auctores in lucem protractos grata debet posteritas) bis terve repetitis editionibus, Gelenium Barraeumque habuit secutores, Pamelium dehinc Juniumque, et egregiae doctrinae Ludovicum De La Cerda. Post quos, ut et quemdam Georgium Ambinatem, qui operosi sui Omniloquii trium voluminum hiatu nihil dignum praestitit, tantum non ex mortuis redivivum retraxit notae doctrinae vir Nicolaus Rigaltius. Cujus editiones saepissime Parisienses sub praelum revocarunt, Philippi Priorii auspiciis, sed ipsius Rigaltii inquinatiores multo, ut saepius a Nobis in hoc uno libello est ostensum. Per partes vero iverunt reliqui, vel Emendationes Notulasque ab Auctoris opere separatim editas reliquerunt. Quos inter eminet industria Desiderii Heraldi, qui in hunc Apologeticum, cui et Nobis animum et cogitationes primum applicare libuit, Commentarium variae eruditionis plenum, Digressionumque libros sane doctos condidit; sed et scriptum hoc jam olim Franciscus Zephyrus Paraphrasi quadam utcumque illustraverat, et Aldus Baptistae Egnatii secutus curam, ediderat separatim ad calcem Lactantii, Anno MDXV. et MDXXXV. Quem tamen praeoccupaverat Joannes Tacuinus, qui itidem Lactantio annexuerat illum Venetiis, anno MDIX.
Et tamen post tot tantosaue viros in publicum prodire sum ausus, non ut studium meum diligentiamque vinditarem, aut ex reprehensione florilegiisque aliorum, quod detestor et odi, mihi laudis corollam texerem, sed ut Theologus Theologo Tertulliano, Theologisque nostris meam qualemcumque navarem operam; Ut ad Auctoris, omnium elogio, Graecarum Romanarumque antiquitatum et disciplinarum peritissimi, intellectum subministrarem, si quid se mihi, dum illum forte sub manibus tero, in utriusque Linguae Scriptoribus, quod ad hoc ejus Scriptum faceret, obtulit; quorum quidem lectione et versatione non inficior me a teneris valde fuisse delectatum raptumque; Denique, ut illi, si quis alius, post tot medicos, corruptissimo adhuc et pessime affecto, medicinam aliquam facerem. Quod ultimum, cum haud ignotum mihi esset, quam sit difficile, in hoc praesertim Auctore, vel ex his Magni Scaligeri verbis in Scaligeranis pag. 47. «Beza aliquid fecerat in Tertullianum, sed bene fecit, quod non edidit: difficile est aliquid in illum Auctorem edere sine Mss. coepi circumspicere subsidii illud genus, quo certe eruditi carere non possunt, nec arceri debent. «Nec tamen mihi excurrendum putabam Augustam Taurinorum usque, ubi sexcentorum annorum aetatem referentem hujus Apologetici Codicem offendisse se testatur Mabillonius in Itinerario Italico, pag. 8. Consulant Membranas istas, quibus licet esse tam beatis. Nobis vero sese obtulit insignis Codex Membranaceus, in quo praeter hunc libellum plurima Tertulliani scripta continentur. Occupat ille secundum inter Mss. instructissimae bibliothecae Lugduno-Batarae locum, ibique, pag. 324. recensetur. Quem sicut valde veterem asserere non audemus, tamen ex optimo et vetustissimo esse derivatum, nobis conferentibus liquido constitisse, et cum Fuldensi aliisque optimis in multis convenire, asseveramus.
Non enim puto usquam terrarum aliquos exstare Codices hujus Apologetici, qui cum illo, qui quondam in Bibliotheca Fuldensi fuit, singularitate et praestantia comparari possit. Hujus Codicis Lectiones Variantes ad exemplar quod Michael Julianus (non vero ut Junius, qui illam editionem, quae hinc a nobis etiam accurate est recensita, non inspexit, scribit, Renatus Laurentius) Lutetiae Parisiorum Anno MDLXXX. Renato Laurentio Barraeo auctore edidit, adscripserat Franciscus Modius Brugensis, vir diligentissimus doctissimusque; quae cum postea in Gasparis Scioppii manus pervenissent, ab illo ad Junium sunt transmissae. Sed quum tota jam adornata esset ejus editio, ab illo ad calcem Tertullianarum suarum notarum fuit rejecta. Quod vero mihi maxime semper mirum est visum, nec De La Cerda, nec ipse Heraldus oculos in hanc tam nobilem Collationem conjecerunt, latuitque post illas Junii Notas, nulli fere nisi Gothofredo cognita. Donec acris vir doctrinae Nicolaus Rigaltius illis in emendatiore sua prioribus editione usus est, sed ita, ut quae ipsi placuerint, inde desumpserit, neque ullam reliquarum, quae satis multae erant, in Notis suis mentionem fecerit. Itaque et nobis satis foecundum ex illa ipsa Collatione reliquit Spicilegium, cujus Lectiones ubique fideliter, prout fide dignissimus excerpsit Modius, in Notis nostris repraesentavimus. Accessit insuper accurata Codicis Agobardini Collatio, non quidem illius, ex quo tantum non ex inferis excitata jam leguntur reliqua Tertulliani scripta, et in quo solo et unico, depravatissimi hinc hactenus duo ad Nationes libri inveniuntur; sed tamen notae satis bonae, nullisque hactenus, quod et de Codice Lugduno-Batavo dictum sit, editoribus Tertulliani inspecto. Diversos esse duos istos Codices Agobardinos tribus mihi argumentis persuadeo. Primo, quod Rigaltius, qui quamplurimos Tertulliani libros ex Ms. antiquissimo Agobardino ante octingentos, et quod excurrit, annos scripto, emendavit, singulisque libris praenotavit, ex quo libro et quot locis emendaverit, ante Apologetici libellum hujus Codicis non meminerit. Secundo, quod in accuratissima Agobardini istius antiquissimi Ms. Collatione, quam juxta Pamelianam Editionem sua manu instituit, Agobardi, ut ipse adscripsit, Anno 1625. Josias Mercerus, non vero Joannes Mercerius, ut impressum in Bibliotheca, pag. 71. nisi plane fallat me memoria, qui illo libro saepissime sum usus, Apologetici orae nullis notis conspersae sint. Visitur autem hodieque is liber in Bibliotheca Lugduno-Batava, p. 71. Tertio praecipue, quod Jacobus Gothofredus, Librorum Ad Nationes editor, qui ipse insignis hujus Thesauri, antequam Regis Gallorum Bibliothecae inferretur, fuit possessor, ubi in Praefatione librorum Ad Nationes diligenter catalogum contexit illorum Librorum, qui Codice isto comprehendantur, Apologeticum illis non annumeret. Haec vero Collatio alterius Agobardini Codicis, quam Nos jam damus itidem a Josiae Merceri, qui a Joanne Mercerio, qui Antecessor Biturencensis fuit, et Notas in Tertulliani librum de Pallio conscripsit, et multum ante vixit, distinguitur, diligentia pro fecta est. Testatur id manus Pauli Colomesii, qui haec orae Rigaltianae editionis alleverat. «In margine hujus voluminis habes Josiae Merceri Notas et Varias Lectiones e Codice Agobardino ab eodem erutas Descripsit Soudlejae, prope Windseram in Aedibus. Vossianis Paulus Colomesius, Anno MDCLXXXII.» Hujus libri mentionem injecerat mihi Franciscus Fabricius, Ss. Theologiae in Academia Lugduno-Batava Doctor et Professor celeberrimus, seque eum possidere dixerat, petenti dein proferri jussit, et pro singulari sua humanitate copiam ejus fecit. Sed jam operae ad finem usque Cap. XI. erant progressae, quare postulare mihi res visa fuit, ut priorum undecim Capitum Collatio Addendis insereretur. Par ratio habenda fuit alterius Ms. Membranacei, qui recensetur in Bibliotheca Lugd. Bat. pag. 376. cum Cypriani aliorumque scriptis colligatus. Fugerat is liber primo diligentiam Nostram, sed tamen nuperrime a Nobis diligentissime collatus est, iisdemque Addendis Variae ejus Lectiones insertae sunt. Codex erat sane praestans, et licet scriptionis ratione prioribus Lugd. Bat. Membranis minus nitidus, vetustate tamen et accuratione superans. Usus sum praeterea Junii Editione, cui Josephus Scaliger conjecturas nonnullas adscripserat, quae debito honore nomini tanti viri ubique sunt redditae; ut et ejusdem editionis exemplari cui Petrus Scriverius emendationes nonnullas ex Codicibus vetustis adjecerat, quod mihi dudum ex Bibliotheca almeloveniana in ejus distractione comparaveram. Referri forsan debent ad Codices Jesuitae docti et amici Scriverii, Heriberti Rosvveidi. Ad illum certe pertinent haec, quae libro suo olim praefixit doctissimus Scriverius: « Heribertus Rosvvey epistola anno MDCIII. sexto Maii ad me scripta: Nactus sum nuper duo exemplaria M Scripta Apologetici Tertullianei, quae mire conspirant, et veteres lectiones tuentur contra Criticorum acumen. Sane miratus sum magnum Scaligerum, quod Gomphosin nobis in Tertulliano excogitarit, plausibili quidem conjectura, sed minime necessaria, etc.» Nec plus apparet ibidem, Praeter hanc MStorum Codicum accessionem, quotquot hactenus exierunt Tertulliani Operum, vel Apologetici hujus editiones, diligenter conquisivi, contuli, et in quo variarent annotavi; ut nemo imparatum me ad tantum Auctorem, et tam nobile ejus Scriptum, quale in primis hic Apologeticus, accessisse dicturus sit. Quid vero praestiterim aequi lectoris erit judicare, qui sicubi lapsus fuero, quod et maximis ante me Viris in hoc ipso opusculo saepissime accidit, et in isto scribendi genere evitari non potest, facile, ut puto, condonabit.
Supersunt adhuc quaedam dicenda mihi, quae pertineant ad vitam Tertulliani, mores, opiniones, non omnes in omnibus cum orthodoxa Ecclesia consentientes, tempus quo Apologeticum hunc scripserit, quibus tunc partibus, et an Montani fuerit addictus, et cur huic Apologetico quasi antebulones fecerit duos Ad Nationes Libros, Justini Martyris scilicet, ut mihi observatum est, exemplo; sed haec partim uberius ab aliis pertractata sunt, partim in ipso hoc Commentario perstringuntur, partim etiam proferentur a nobis in Prolegomenis ad reliquos, quos adversus Gentes variis titulis composuit libros, quos brevi jam si Deo humanarum rerum arbitro placuerit, Notulis Nostris aliorumque illustratos, edere est animus. Et sane non mediocrem in illis diligentiam a Nobis positam esse, vel inde patet, quod ex duobus parvis Ad Nationes Libellis, non quaesita sed ultro oblata occasione, in hoc Nostro Commentario plus viginti mendas sustulerimus, in quibus, quoniam nullum a Mss. unico tantum superstite, superest subsidium, ingenio fuit indulgendum.
Id tamen sciri velim, magnam non modo curam in hoc Apologetico a Tertulliano adhibitam, sed et his idem hoc Scriptum, hic illic paulum in verbis et oratione immutatum, ab illo in publicum emissum esse, quod Lectori evidenter, ut putamus, apparebit, si conferat, quae a nobis afferuntur paginis 292. b. 313, a. 409. b., et praesertim 439, a. b. Nec id mirum videri debet, etiamsi nullus ante nos observaverit, cum idem et Lucretio et Lucano accidisse in promptu sit ostendere; adeoque non immerito Hugo ille Grotius idem judicium de Lucano ferat lib. VI. versu 187. agnoscatque in multis Auctoribus id observari posse Conradus Rittershusius, in Commentario ad Oppianum, cujus verba inde excerpta exhibentur a Gaspare Scioppio De Arte Critica pag. 87. invictis denique argumentis evicerit magnus Salmasius in Notis ad Achillem Tatium.
Et haec quidem hactenus, quae si tibi placuerint, benigne Lector, spondemus, indesinenter operam nostram usui tuo profuturam, nam et multa habemus inchoata, semiperfecta, absoluta etiam, quae non parco excutiemus sinu, dum animus et otium suppetit, et dum
—integer aevi
Sanguis inest, solidaeque suo stant robore vires.
Namque ut sobrie praecipit Syracusani dulcis Musa Theocriti, Idyll. XIV. versu ultimo:
—ποιεῖν τι δεῖ ὅς γόνυ χλωρόν.
Dabam ex Museo meo, in pago Stad aan 't Haringvliet, in Insula Overflakke, ipsis Calendis Junii, Anno MDCCXVIII.