Jump to content

Canones (Adamnanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canones
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 88


Canones (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

(0815A)I.

Marina animalia ad littora delata, quorum mortes nescimus, sumenda sunt sana fide, nisi putrida.

II.

Pecora de rupe cadentia, si sanguis eorum effusus sit, recipienda; sin vero, sed fracta sunt ossa eorum et sanguis foras non fluxit, refutanda sunt.

III.

Ut morticina sunt in aquis exstincta, quorum sanguis intrinsecus latet, a bestiis capta animalia et semiviva bestialibus hominibus sumenda sunt.

IV.

Animal semivivum subita morte praeparatum abscissa aure vel alia parte, morticinum est.

(0815B)V.

Carnes suillae si morticinum comedent, crassa (0816A)vel pinguis ut morticinum quo pinguescunt sues refundendae sunt. Cum vero decreverint, et ad pristinam maciem reversae sunt.

VI.

Si vero una vice vel III morticinum manducaverint, post hujus excessum de ventre eorum sana fide sumendae sunt.

VII.

Sues carnem vel sanguinem hominis gustantes incliti ( sic ) sunt semper. In lege enim animal cornupetum, si hominem occiderit, inlicitum est.

VIII.

Equus ac pecus si percusserit hominem in agro civitatis suae, dimidium unciae reddet pro eo homini (0816B)cujus sanguis effusus est. Si percusserit homo animal in agro suo, non redditur pro eo.