Canones (Leodegarius)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canones
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Canones (Leodegarius Augustodunensis), J. P. Migne

Canones (0377)

I. Primus titulus hic est monasticae disciplinae, ut abbates vel monachi peculiare non habeant, et monachi ab abbate victum et vestimentum consuetum (0377B)accipiant.. . . . . . . . . . . . . . . . .

V. Ut compatres nullus eorum audeat habere.

VI. Ut in civitatibus errare non inveniantur. Quod si causa utilitatis monasterii, cum litteris abbatis sui ad archidiaconum civitatis scriptis dirigantur.. . . . . . . . . . . . . . . . .

VIII. Ut abbati suo ac praeposito sint obedientes.. . . . . . . . . . . . . . . . .

X. Ut nullus familiaritates externearum mulierum praesumat habere; et qui inventus fuerit, severius corrigatur. Ut mulieribus in monasterium monachorum nullatenus ingredi liceat. Statuimus atque decernimus ut nullus monachum (0377C)alterius absque permissu sui abbatis praesumat retinere: sed cum inventus fuerit vagans, ad cellam propriam revocetur, ibi juxta culparum merita coercendus.. . . . . . . . . . . . . . . .

XV. De abbatibus vero vel monachis ita observare convenit, ut, quidquid canonicus ordo, vel regula (0378A)sancti Benedicti edocet, et implere et custodire in omnibus debeant. Si enim haec omnia fuerint legitime apud abbates vel monasteria conservata, et numerus monachorum, Deo propitio, augebitur, et mundus omnis per eorum orationes assiduas malis carebit contagiis. Sint monachi omnes omnino obedientes, sint frugalitatis decore pollentes, in opere Dei ferventes, orationi instantes, in charitate perseverantes, ne propter negligentiam aut inobedientiam, hoste circumeunte ac rugiente et quaerente quem devoret, cibus efficiantur. Sit eis cor unum et anima una. Nemo suum aliquid dicat, sed sint eis omnia communia. In commune laborent, hospitalitatis omnino sint receptores. Quisquis autem haec a nobis, Deo praecipiente, dictata (0378B)in confirmationem regularem monachorum, tentaverit aliqua transgressione cassare, si abbas est, anno uno ei communionis potestas suspendatur; si praepositus, annos duos; si monachus, aut fustibus verberetur, aut a communione et missa et charitate annos tres suspendatur. Justum enim est ut subripientia vitiorum semina falce justitiae resecentur, ne, dum simulatione continentiae nutriuntur, ita silvescant, ut nec securibus excidantur.

Canones Augustodunenses aera I.

Si quis presbyter, diaconus, subdiaconus, vel (0378C)clericus symbolum quod sancto inspirante Spiritu apostoli tradiderunt, et fidem S. Athanasii praesulis irreprehensibiliter non recensuerit, ab episcopo condemnetur.

Canon Augustodunensis.

XIV. Seculares vero, qui Natale Domini, Pascha, Pentecostes non communicaverunt, inter catholicos (0379A)non habitent. Nullus presbyter confertus cibo, aut crapulatus vino, sacrificia contrectare, aut missas facere praesumat: quod si quis praesumpserit, amittat honorem. Mulieres ad altare ingredi non oportet. Ex concilio Aeduensi.

CAN. V. Si qui altario Domini deserviunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente digne poenituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti sacrificium Domino offerant; (0380A)maneat in potestate pontificis vel veraciter afflictos non diu suspendere, vel desidiosos prolixione tempore ab Ecclesiae corpore segregare. Ita tamen ut sic officiorum suorum loca recipiant, nec possint ad altiora officia ulterius promoveri. Quod si iterato, velut canes ad vomitum reversi fuerint, et velut sues in volutabris emersi jacuerint, non solum dignitate officii careant, sed etiam sanctam communionem nonnisi in exitu percipiant.