Canti (Sole)/Il Cantico de’ Cantici di Salomone/II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Il Cantico de’ Cantici di Salomone
Capitolo II
1896

     Cap. II. — 1. Ego flos campi, et lilium convallium.

     2. Sicut lilium inter spinas, sic Amica mea inter filias.

     3. Sicut malus inter ligna silvarum, sic Dilectus
meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi; et fructus ejus dulcis gutturi meo.


     4. Introduxit me Rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem.

     5. Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.

     6. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

     7. Adjuro vos, Filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis Dilectam, quoadusque ipsa velit.

     8. Vox Dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:


     9. Similis est Dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum: en ipse stat post parietem nostrum, re spiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

    10. En Dilectus meus loquitur mihi: Surge, propéra, Amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

    11. Jam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.

    12. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:

    13. Ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum: surge, amica mea, speciosa mea, et veni.


    14. Colomba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende faciem tuam mihi, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

    15. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.

    16. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia. Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae.

    17. Revertere: similis esto, Dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum, super montes Beter.