Canti (Sole)/Il Cantico de’ Cantici di Salomone/III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Il Cantico de’ Cantici di Salomone
Capitolo III
1896

Cap. III. — 1. In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.

    2. Surgam, et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.

     3. Inveneruntme vigiles, qui costodiunt civitatem: num quem diligit anima mea vidistis?

     4. Pauliulum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae.


     5. Adjuro vos, Filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis Dilectam, donec ipsa velit.

     6. Quae est ista, quae ascendit per Desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentali?

     7. En lectulum Salomonis sexaginta ambiunt fortes ex fortissimis Israel:

     
     8. Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: unjuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.

     9. Ferculum fecit sibi Rex Salomon de lignis Libani:

    10. Columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media caritate contravit propter filias Jerusalem.

    11. Egredimini, et videte, Filiae Sion, Regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum Mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordia ejus.