Canti (Sole)/Il Cantico de’ Cantici di Salomone/VII

E Wikisource
Il Cantico de’ Cantici di Salomone
Capitolo VII
1896

CAP.VII — 1. Quid videbis in Sullamithe, nisi choros castrorum? Quam pulcri sunt gressus tui in calceamentis, Filia Principis! Juncturae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis.

     2. Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.


     3. Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreae.

     4. Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in Porta Filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.

     5. Caput tuum sicut Carmelus. Et comae capitis tui, sicut purpura Regia, vincta canalibus.

     6. Quam pulcra es, et quam decora, Carissima, in deliciis!

     7. Statura tua assimilata est palmae: et ubera tua botris.

     8. Dixi: Ascendam in palmam; et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineae; et odor oris tui sicut malorum.


     9. Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ruminandum.

    10. Ego Dilecto meo, et ad me conversio ejus!

    11. Veni, Dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

    12. Mane surgamus ad vineas; videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea.

    
     18. Mandragorae dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, Dilecte mi, servavi tibi!