Canti (Sole)/Il Cantico de’ Cantici di Salomone/VIII

E Wikisource
Il Cantico de’ Cantici di Salomone
Capitolo VIII
1896

Cap.VIII — 1. Quis mihi de te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?

     2. Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: ibi me docebis; et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum maiorum granatorum meorum.


     3. Laeva ejus sub capite meo; et dextera illius amplexabitur me!

     4. Adjuro vos, Filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis Dilectam, donec ipsa velit.

     5. Quae est ista quae ascendit per Desertum, deliciis affluens, innixa super Dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.


     6. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est, ut mors, dilectio; dura, sicut infernus, aemulatio; lampades ejus lampades ignis atque flammarum!

     7. Aquae multae non potuerunt estinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae prò dilectione, quasi nihil despiciet eam.

     8. Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est?


     9. Si murus est, aedificabimus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingemus illud tabulis cedrinis.

    10. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

    11. Vinea fuit pacifico in ea, quae habet populos; tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

    12. Vinea mea coram me est: mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus ejus.

    
    13. Quae habitas in hortis, Amici auscultanti fac me audire vocem tuam.

    14. Fuge, Dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum!