Capitula (Adrianus I)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Capitula (Adrianus I)
anno incognito

editio: Patrologia Latina Isidorus Mercator (fl. 850) Collectio decretalium Parisiis J. P. Migne 1853
fons: mlat.uzh

I. Quod qui episcopum accusat, Dei ordinationem accusat.

(Capitular. lib. VI, c. 280. - 6, quaest. 1, Sacerdotes.)

Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, qui episcopos accusat vel condemnat, dum minus spiritalia quam terrena sectantur. Unde Propheta ait: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (I Paral. XVI) .

II. Qui negotium habet cum episcopo prius ad illum privatim recurrat.

(PL 96 1056D) (Lib. VI, cap. 287.) Placuit ut quaecunque persona contra episcopum, vel actores ecclesiae, se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat charitatis studio; ut familiari colloquio commonitus, ea sanare debeat quae in querimoniam deducuntur. Quam rem si differre [deferre] voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis.

III. De primatu sedis apostolicae et de legitima episcopi vocatione.

(1057A) (Addit. IV, cap. 12.) Nullus episcopus, nisi canonice vocatus, et in legitima synodo suo tempore apostolica auctoritate convocata (cui iussione Domini, et meritis beati Petri apostoli, singularis congregandorum conciliorum auctoritas, et sanctorum canonum ac venerandorum Patrum decretis multipliciter privata tradita est potestas), super quibuslibet criminibus pulsatus audiatur vel impetatur. Si aliter praesumptum a quibuslibet fuerit, in vanum deducatur quod egerint. Nec inter ecclesiastica ullo modo reputabitur, nec ullas habebit vires quidquid [ei] obviaverit. Quoniam eadem sedes, testante Veritatis voce, primatum obtinuit; nec prima dicetur, si aliam super se haberet. Quae etiam caput est omnium Ecclesiarum, a qua omnes sumpsere originem. (1057B) Primatum enim non synodalibus aut aliquibus commentis meruit institutis, sed Domino largiente, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI) ; et reliqua talia et his similia. Quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit, praeceptionibus non exeat impunitus, sed gradus sui periculo subiacebit.

IV. De discutienda accusatoris persona.

(Addit. IV, c. 11.) Placuit ut semper primo in accusatione clericorum fides et vita blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis debet praecedere, quia dubius in fide infidelis est. Nec eis omnino esse credendum, qui veritatis fidem ignorant, aut non rectae conversationis vitam ducunt, quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes et credentes. (1057C) Ideo suspicio eorum discutienda est primo et corrigenda.

V. Qualiter episcopus ad synodum convocetur et qualiter in ea de illo agatur.

(Addit. IV, c. 11.) Sancta synodus Romana dixit: Haec sunt quae deinceps propter malorum hominum insidias, qui in Ecclesiam et ecclesiasticos indifferenter saeviunt viros, conservari firmissime volumus in saecula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim sed tunc ad summos primates causa eius canonice deferatur. (1057D) Qui congruo in loco, infra ipsam provinciam, tempore a canonibus praefixo Nicaenis, concilium canonice convocare debebunt, ita ut ab omnibus eiusdem provinciae episcopis in eo [ea] audiatur. In quo et ipse canonice convocatus, si eum aut infirmitas, aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit, quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur. (1058A) Nam si suis fuerit rebus exspoliatus, aut, quod absit, quod alienum ab omnibus debet esse fidelibus, a sede propria eiectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem et sua omnia quae insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant, redintegrentur, nec convocari, nec iudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen iudicandus, advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere cogatur, antequam omnia integerrime quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino restituatur; et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatus, ad tempus synodo in legitima et canonica veniat ad causam, et si ita iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc summopere providendum est, ne antequam haec omnia fiant coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est. (1058B) Adimi namque episcopo episcopatum antequam causae eius exitus appareat, nulli Christiano videri iure potest. (6, q. 3, Si aegrotus.) Quod si aegrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat; nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die statuta litteris evocatus minime occurrerit, hoc est, nisi alia praeoccupaverit necessitas, infra duorum vel trium mensium spatium et eo amplius, prout causa dictaverit. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audiri non debet, quaerendum est in iudicio, cuius sint conversationis et fidei atque suspicionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant: quia ad hoc admitti non debent, nisi bonae conversationis et rectae fidei viri, et ii qui omni suspicione careant et bona vita clareant, neque infames existant. (1058C) Quod si accusatorum personae in iudicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias habuerint causas, non tamen criminales vel ecclesiasticas. Infamis enim persona nec procurator potest esse, nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator, nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem. Neque absens per alium accusare aut accusari potest. Nec affinis testis admittatur. Neminem ergo exhiberi de provincia ad provinciam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis, ad quem fuerit appellatum, id est ut actor semper rei forum sequatur. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, quam nulli oportet negari.

VI. Ut si quis metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem audiatur.

(1058D) (Addit. IV, c. 13.) Si quis autem putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos, aut apud Constantinopolitanae civitatis sedem, agat iudicium, et reliqua.

VII. De canonicae accusationis ordine.

(Lib. VII, c. 13, 338.) Accusationis ordinem dudum canonicis institutum decretis servari iubemus. (1059A) Ut si quis clericorum in accusatione pulsatus fuerit, non statim reus aestimetur qui accusati potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisque [quisquis] ille est qui crimen intendit, in iudicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiae [custodiat] similitudinem, habita tamen dignitatis aestimatione, patiatur [potiatur]; nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.

VIII. Ut accusatio clericorum intra provinciam fiat, et ut pulsatis appellare liceat.

(3, q. 6, Si quis clericus. - Addit. IV, c. 9.) Si quis clericus super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit in provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat actiones, nec aestimet eum accusator suus alibi aut longius pertrahendum ad iudicium. Illi vero qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare.

IX. Salvo sedis apostolicae primatu, res provinciae cuiusque synodus provinciae dispenset.

(1059B) (Lib. VI, c. 387.) Salvo Romanae Ecclesiae in omnibus primatu, manifestum est quod illa quae sunt per unamquamque provinciam, ipsis provinciae synodus dispenset, sicut in Nicaeno constat decretum esse concilio.

X. Omnis accusatio intra provinciam audienda.

(Ibid.) Ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur. Omnis accusatio intra provinciam audiatur, et a comprovincialibus terminetur.

XI. Quae saeculi leges non admittunt, a clericorum causis repellenda. (Lib. VII, c. 11.) Accusationes et accusatores, atque ea negotia quae saeculares non adsciscunt leges, divina ac synodica funditus a clericis repelli auctoritate censemus, quia indignum est superiores pati ab inferioribus, quae inferiores ab eis pati despiciunt.

XII. Causae ubi ortae sunt finiendae, salva appellatione. (Lib. VI, c. 287.) Prudentissime justissimeque Nicaena sive Africana decreta definierunt quaecunque negotia in suis locis, ubi orta fuerint, finienda, maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilium suae provinciae vel etiam universale provocare.

XIII. Episcopi ejecti et spoliati ante accusationem redintegrandi. (Ibid.) Placuit episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos ecclesias proprias primo recipere et sua omnia eis reddi, et postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere. Judices esse decernentes episcopos recta sapientes, in ecclesiam convenientes, ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur.

XIV. Ut metropolitanus episcopi causam sine comprovincialibus, et episcopus presbyteri causam sine clericis suis non audiat. (Addit. IV, c. 10.) Nullus metropolitanus episcopus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas eorum, quia irrita erunt, imo etiam causam in synodo pro facto dabit. Nec reliquorum aliquis episcoporum suorum sacerdotum causas audiat absque praesentia clericorum suorum, quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur XV. Accusantium personam ante omnia discutiendam. (Lib. V, c. 139.) Primo semper vita et persona accusantium diligenter inquiratur, et postea quae objiciuntur fideliter pertractentur, quia nihil aliter fieri debet, nisi impetitorum prius vita discutiatur.

XVI. Ut his quorum libertas nescitur, nequaquam accusent sacerdotes. (Lib. VI, c. 276-278.) Ii qui non sunt bonae conversationis, vel quorum fides et vitae libertas nescitur, non possunt sacerdotes accusare, nec viles personae in accusationem eorum admittantur.

XVII. Ut criminosus accusandi vocem non habeat. (Lib. VII, c. 65.) Ii qui in aliquibus criminibus irretiti sunt vel qui sunt suspiciosi, vocem adversus majores natu non habeant accusandi, sed ii qui omni suspicione careant.

XVIII [XVI, sec. Ant. Augustinum]. Nullus episcopus alterius parochianum retineat, ordinet, vel judicet. (Lib. VIII, c. 229.) Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere aut ordinare absque ejus voluntate, vel judicare, quia sicut irrita erit ejus ordinatio, ita et judicatio [dijudicatio]: quoniam censemus nullum alterius judicis, nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec judicare ullatenus poterit XIX [XVII]. De peregrinis judiciis non recipiendis (Ibid., c. 230.) Peregrina judicia generali sanctione prohibemus, quia indignum est ut ab externis judicetur, qui provinciales et a se electos debet habere judices.

XX [XVIII]. Ut episcopus extra provinciam ad judicium non vocetur, eique provocare liceat, si judices suspectos habeat. (Lib. VII, c. 234.) Nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium devocetur; sed vocato eo canonice, in loco omnibus congruo, tempore synodali ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur; qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam. Quia si hoc minoribus tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit? Nam si ipse metropolitanum aut judices suspectos habuerit, aut infestos senserit, apud primatem dioecesos aut apud Romanae sedis pontificem judicetur.

XXI [XIX]. Quales personae ad accusationem non admittantur. (3, q. I, Omnes vero infames.--Lib. VII, c. 76.) Placuit ut nullus servus, nullus libertus, nulla infamis persona sacerdotem accuset. Omnes vero infames esse didicimus, quos leges saeculi infames appellant, et omnes qui culpis exigentibus ad sacerdotium non possunt provehi. Indignum est enim ut illi eos accusent, qui esse non possunt quod ipsi sunt: quoniam sicut majores a minoribus non judicantur, ita nec criminari possunt.

XXII [XX]. Ut accusatores praesentes adsint, et accusatis spatium detur ad abluenda crimina. (Lib. VII, c. 130.) Placuit ut nullus episcopus quemquam clericorum judicare aut damnare praesumat, nisi accusatus legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. XXIII [XXI]. De episcopis qui ad Romanum appellant pontificem. (Ibid., c. 235.) Placuit, si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum quod ipse censuerit.

XXIV [XXII]. Qui clericum accusat, si probare non potest, infamiae jacturam subeat. (Ibid., c. 340.) Si quis episcopus, presbyter aut diaconus, vel quilibet clerici, apud episcopos, quia alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati quicunque fuerit ille, sive sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probationibus monstranda documentis se debere inferre. Si quis vero circa hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacturam infamiae propriae sustinere; ut damno pudoris, existimationis dispendio, discat sibi alienae verecundiae impune insidiari saltem de caetero non licere, sed qualem fratri paraverat damnationem, talem in se suscipiat. XXV


[XXIII]. De primatum et metropolitanorum differentia. (Lib. VII, c. 341.) Nullus archiepiscoporum, nisi qui primas sedes tenent, appelletur primas, aut princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, vel aliquid hujusmodi: sed tantum ille qui in metropoli sedet, aut metropolitanus, aut archiepiscopus vocetur, et suum in canonibus praefixum non excedens teneat cum humilitate modum. Et ille qui primam sedem retinet, tantummodo primae sedis appelletur episcopus, salva semper in omnibus auctoritate beati Petri apostoli.

XXVI [XXIV]. Judici omnia patienter audienda quae proponentur, priusquam sententiam ferat. (Lib. V, c. 246.) Judicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi, adjiciendique patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter, nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus jam nihil habuerint in quaestione quod proponant: et tandiu actio ventiletur, quousque ad rei veritatem perveniatur. Frequenter ergo interrogari oportet, ne aliquid forte praetermissum remaneat quod annecti conveniat.

XXVII [XXV]. De iis qui indiscussos potestate tyrannica damnant: Et quod episcopi vel presbyteri non debeant ab aliis judicari, nisi et a quibus ordinari. (Lib. VII, c. 241.) Sunt nonnulli qui indiscussos potestate tyrannica non canonica auctoritate damnant; et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam odio invidiaque permoti humiliant, et levi opinionis aura condemnant, quorum crimina non approbant. Ideoque communi decreto censemus ut quandocunque aliquis episcoporum criminatur, congregatis omnibus ejusdem provinciae episcopis, causa ejus audiatur, ut non occulte judicetur vel condemnetur, qui [quia] ab aliis prius judicari non potest, nisi ab iis a quibus ordinari potuit. Quod si aliter factum fuerit, nullas vires habebit.

XXVIII [XXVI]. Ubi judicari debeant qui adversus episcopum vel metropolitanum causam habent. (Ibid., c. 241.) Si clericus vel laicus habuerit causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, aut episcopus adversus quemquam, apud synodum provinciae judicetur. Quod si adversus ejusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus habuerit querelam, petat primatem dioeceseos, ut apud ipsum judicetur, aut apud sedem apostolicam.

XXIX [XXVII]. Ut episcopus accusatus ab omnibus comprovincialibus audiatur. (Ibid., c. 79.) Si quis episcopus super certis accusatur criminibus, ab omnibus audiatur, vel judicetur, qui sunt in provincia, episcopis. XXX [XXVIII]. De episcopo qui alterius parochianum ordinat vel judicat. Si quis episcopus judicaverit vel ordinaverit alterius parochianum sine consilio et voluntate episcopi sui, oportet eum non sine increpatione in communi concilio admitti, ita ut ecclesiasticum ultra non solvat canonem.

XXXI [XXIX]. Ut eorum in accusatione vel testimonio vox obstruatur, qui divinis vocibus mortui sunt. (2, q. 7, Placuit eorum.--Lib. VII, c. 242.) Placuit eorum accusandi sacerdotes, et testificandi in eos, vocem obstruere, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus, quia vocem funestam potius intercidi [interdici] quam audiri oportet.

XXXII [XXX] De non neganda appellatione accusato. (Ibid., c. 243.) Placuit ut accusato, si judicem suspectum habuerit, liceat appellare, quia non oportet negare [negari] audientiam roganti.

XXXIII [XXXI]. Quod reis qui de se confessi sunt, super alios non sit credendum. (3, q. 11, Non est credendum.--Lib. VII, c. 244.) Non est credendum contra alios eorum confessioni qui criminibus implicantur, nisi se prius probaverint innocentes, quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcunque confessio.

XXXIV [XXXII]. Ut qui judices suspectos habuerint, vocem appellationis exhibeant. (Lib. VII, c. 170.) Si quis judicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, ut cum ei concessum fuerit, integro negotio apud alium judicem amotis dilationibus possit audiri. XXXV [XXXIII]. Quod omnibus qui lite pulsati sunt, non alibi quam in proprio foro jurgandum sit. (11, q. 2, Clericus sive.--Lib. VII, c. 251.) Clericus, sive laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit, non aliubi quam in foro suo provocatus audiatur.

XXXVI [XXXIV]. Ut appellantes nulla arceantur detentione. (Ibid., c. 252.) Appellantem non debet afflictio ulla, aut carceris, aut detentionis, injuriare custodia; si liceat [et liceat] appellatoris vitiatam causam appellationis remedio sublevare.

XXXVII [XXXV]. Quod etiam in causis criminalibus appellare liceat. Liceat etiam in causis criminalibus appellare, nec appellandi vox denegetur ei quem in supplicium sententia destinarit.

XXXVIII. In causis capitalibus absens accusare non potest, nec accusatus per alium defendi. (6, q. 3, In criminalibus.--Lib. VII, c. 271.) In criminalibus causis nec accusator nisi per se aliquem accusare potest, nec accusatus per aliam personam se defensare permittitur. XXXIX [XXXVI]. De constitutionibus contra canones et decreta, vel contra bonos mores conditis. (Lib. VII, c. 265.) Constitutiones contra canones et decreta praesulum Romanorum, vel bonos mores, nullius sunt momenti.

XL [XXXVII]. Ut non constringat clericum sententia non a suo judice dicta. (11, q. 3, In clericorum.--Lib. VII, c. 266.) In clericorum causa hujusmodi forma servetur, ut ne quemquam eorum sententia non a suo [a non suo] judice dicta constringat. XLI [XXXVIII]. De his qui falsa aliis inrogant. (5, q. 6, Omnis qui falsa.--Lib. VI, c. 277.) Omnis qui falsa aliis intulerit, puniatur, et pro falsitate ferat infamiam.

XLII [XXXIX]. De provinciali retractanda per vicarios urbis Romae episcopi. (Lib. VII, c. 267.) Ut provincialis synodus ratractetur per vicarios Romani pontificis [urbis Romae], si ipse decreverit. XLIII [XL]. De iis qui majores natu accusant. De iis qui in accusationem majoris natu veniunt, et ut episcopum nulli criminoso liceat accusare. XLIV [XLI]. Quod in causa capitali, vel in causa status, non per advocatos, sed per ipsos agendum sit. (2, q. 6, Si quando.--Lib. VII, c. 274.) Si quando in causa capitali, vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores, sed per ipsos est agendum XLV [XLII]. Ut liceat majores judices appellare, quoties necessitas ingruerit (Lib. V, c. 250.) Placuit ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi major est auctoritas, fuerit provocatum, audientia non negetur.

XLVI [XLIII] Ut metropolitani episcoporum causas, nisi praesentes omnes fuerint episcopi comprovinciales, audire non praesumant. (Lib. VII, c. 275.) Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam pertinet propriam solummodo parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de provincialium coepiscoporum causis suarumque Ecclesiarum et clericorum, atque saecularium necessitatibus, agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi omnium administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX); et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester (Matth. XIII), et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant, juxta sanctorum constituta Patrum: ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula.

XLVII [XLIV]. Quae in laicis arguuntur, a clericis respuantur (Lib. VII, c. 276.) Quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari.

XLVIII. De contemptoribus canonum, laicis vel clericis. Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici vero honore priventur. XLIX [XLV]. Delatores qui sint, et qua poena multandi. (Lib. VII, c. 277.) Delatori aut lingua capuletur, aut convicto caput amputetur. Delatores autem sunt qui invidia produnt alios L [XLVI]. De iis qui in alterius famam scripturam, aut verba contumeliosa confinxerint. (Ibid., c. 278.) Qui in alterius famam in publico scripturam, aut verba contumeliosa confinxerit, et repertus scripta non probaverit, flagelletur: et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctori facti causam incurrere. LI

[XLVII]. De eo qui iratus crimen objecit, et postea retractat. (Ibid., c. 281.) Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere objecerit, convicium non est pro accusatione habendum; sed permisso tractandi studio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, aut si forte resipiscens post iracundiam, quae dixit iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis habeatur [teneatur].

LII [XLVIII]. Qui crimen objicit, probare debet, et ut causa ibi agatur ubi crimen admissum est. (3, q. 6, Qui crimen.--Lib. VII, c. 282.--2, q. 3, Omnis igitur qui.) Qui crimen objicit, scribat se probaturum revera, et ibi causa agatur ubi crimen admittitur: ut qui non probaverit quod objecit, poenam quam intulerit ipse patiatur.

LIII [XLIX]. Ne judices causam absentis personae sua sententia praesumant. (Lib. VI, c. 279.) Caveant judices Ecclesiae, ne, absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant: quia irrita erit, imo et causam in synodo pro facto dabunt.

LIV [L]. De eo qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine. (Lib. V, c. 245). Ejus qui frequenter litigat, et ad accusandum est facilis, accusationem nemo absque grandi examine recipiat.

LV [LI]. Quod episcopi inter se corrigere, si quid ortum fuerit, debent. (Lib. VI, c. 301.) De accusationibus episcoporum Constantinus imperator inter caetera sic ait: « Vestrae, inquit [quidem], accusationes tempus habebunt proprium, id est, diem magni judicii: judicem vero illum, qui tunc futurus est omnibus judicare. Mihi ergo homini, constituto de hujusmodi rebus non licet habere auditorium, sacerdotum scilicet accusantium simul et accusatorum. Quos minime convenit tales debere monstrari, qui judicentur ab aliis, cum ab ipso Domino magis sint ipsi judicandi, de quibus ait propheta: Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem Deus discernit (Psal. LXXXI). Neque possunt humano condemnari examine, quos Deus suo reservavit judicio. » Et reliqua talia, et his similia.

LVI [LII]. Summus praesul a nemine judicatur. Neque praesul summus a quoquam judicabitur, quia dicente Domino, Non est discipulus super magistrum (Luc. VI).

LVII [LIII]. Ut judex non ante reum condemnet, quam ipse confiteatur, aut per testes revincatur. (Lib. V, c. 156.) Judex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes testes convincatur. LVIII [LIV]. Injusta episcoporum damnatio a synodo retractanda. (11, q. 3, Irritam esse.) Irritam esse injustam episcoporum damnationem, idcirco a synodo retractandam. LIX [LV]. Quod Ecclesiam suam relinquere nullus debeat. (Lib. VII, c. 366.) Ut ne quis, dum in ea durare poterit, qualibet necessitate suam relinquat Ecclesiam. LX [LVI]. Ante judicem non suum pulsatus taceat si velit: et ut appellanti induciae dentur. (Lib. VII, c. 283.) Pulsatus ante suum judicem causam dicat; et non ante suum judicem pulsatus, si voluerit, taceat: et ut pulsat, quoties appellaverint, induciae dentur.

LXI [LVII]. De eo qui contra suam subscriptionem venit. (Lib. VI, c. 232.) Si quis contra suam professionem vel conscriptionem venerit, si clericus fuerit, deponatur; si laicus, anathematizetur.

LXII [LVIII] Falsum crimen adversus episcopum, presbyterum, diaconem objicienti nec in fine danda communio. Si quis episcopum, aut presbyterum, aut diaconum, falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, nec in fine dandam esse [nisi in fine dandam ei non esse] communionem.

LXIII [LIX]. De libellis famosis (Lib. VI, c. 243.) Si qui inventi fuerint libros famosos legere vel cantare, excommunicentur.

LXIV [LX]. Ut diebus Dominicis causae ab episcopo non audiantur. (15, q. 4, Nullus episcopus.--Lib. VI, c. 245.) Ut nullus episcopus, vel infra positus, die Dominico causas judicare praesumat.

LXV [LXI]. De potente, si quem exspoliaverit, ut ab episcopo excommunicetur. (Ibid., c. 246.) Ut si quis potentum quemlibet exspoliaverit, et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur. LXVI [LXII]. Ut nullus clericus a suo recedat episcopo. (Ibid., c. 247.) Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat, et ad alium se transferat. LXVII [LXIII]. Ut criminibus implicati ad accusationem aut testimonium non admittantur. (Lib. VI, c. 298.) Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi. LXVIII [LXIV]. Criminosi accusatio periculosa est, et admiti non debet. (6, q. 1, Qui crimen intendit.) Qui crimen intendit, agnoscendum est si ipse ante non fuit criminosus, quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcunque professio.

LXIX [LXV]. Miserorum ruinis qui succurrit, Dei a se removet vindictam. (Lib. VI, c. 250.) Occurrere quisque fidelium ruinis miserorum debet subsidio quo valet, et ex relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam [quo valeat et r. a. v. a. se Dei r. v.]. Libat enim Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa.

LXX [LXVI]. De periculo judicantium, et providentia eorum. (Lib. VII, c. 287.) Majus periculum est judicantis quam ejus qui judicatur: unde unicuique providendum est ne aliquem injuste judicet aut puniat.

LXXI [LXVII]. De accusatione adversus doctorem submovenda. (Ibid., c. 288). Accusationes adversus doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit.

LXXII [LXVIII] De presbyteris, diaconibus, et reliquis clericis, ex decreto sancti Silvestri et LXXXIV episcoporum. (Lib. I, c. 139). Presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, aut subdiaconus adversus diaconum, non acolythus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolythum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem, det accusationem aliquam. Et non damnabitur praesul, nisi in

LXXII testibus. Neque praesul summus a quoquam judicabitur, quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum (Luc. VI). Presbyter autem in cardine constitutus, nonnisi

LXIV testibus damnabitur. Diaconus cardinarius constitutus urbis Romae, nisi in XXVI non condemnabitur. Subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in VII testibus non condemnabitur. Testes autem sine aliqua sint infamia, uxores et filios habentes, et omnino Christum praedicantes. LXXIII. Laici testimonium adversus clericum suscipi non debet. (6, q. 1, c. 6, Testes.) Testimonium laici adversus clericum nemo suscipiat. LXXIV. Clericus in publico examinandus non est, sed in ecclesia. Nemo enim clericum quemlibet in publico examinare praesumat, nisi in ecclesia, et reliqua. LXXV [LXIX]. De episcopis damnare volentibus eum a quo sunt consecrati. (Lib. VII, c. 85.) Episcopi pontifici a quo consecrati probantur, praejudicium inferre nullum possunt. Quod si praesumptum fuerit, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri. LXXVI [LXX]. Ut nullus contra religionem faciat. (Lib. V, c. 248.) Non licet imperatori, vel cuipiam pietatem custodienti, aliquid contra mandata divina praesumere. LXXVII. De apostolicis et canonicis decretis minime violandis. (Lib. VII, c. 90.) Providendum est ne in aliquo apostolica aut canonica decreta violentur. LXXVIII. De injusto judicio principis, metu vel jussu terminato, cassando. (Lib. V, c. 251.) Injustum judicium, et definitio injusta, regio metu vel jussu a judicibus ordinata, non valeat.

LXXIX [LXXI]. Quod hi qui contra Patres armantur, Deo existant odiosi. (Lib. VII, c. 287.) Sic odit Deus eos qui adversus Patres armantur, ut Patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur

LXXX [LXXII]. Ut nullus regum hujus canonis censuram in aliquo violare praesumat. (25. q. 1, Generali decreto.--Lib. VI, c. 249.) Item generali decreto constituimus ut exsecrandum anathema [fiat], et velut praevaricator catholicae fidei apud Deum reus existat, quicunque regum vel potentum deinceps canonum censuram in quocunque crediderit vel permiserit violandam.